Accusativus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Accusativus est casus, qui ostendit ipsum effectum actionis verbi.

Usus accusativi in Lingua Latinarecensere | fontem recensere

Complementum verbirecensere | fontem recensere

Accusativus casus de more ostendit ipsum effectum actionis verbi. Exempla:

  1. Magistri diligentiam laudant;
  2. Discipuli amant libros;
  3. Homines pacifici bella vitant.

Geminus accusativusrecensere | fontem recensere

Bifariam geminus accusativus Linguae Latinae usui est: Verba docendi, celandi, flagitandi et poscendi, licet haud semper ita fiat, exigunt binos accusativos, quorum alter indicat effectum actionis et alter cuius interest ipsum effectum. Exempla:

  1. Doceo pueros grammaticam;
  2. Catilina iuventutem multa facinora edocebat;
  3. Non te celavi sermonem Titi;
  4. Flagitare Aeduos frumentum;
  5. Parentes pretium poscis.

Verba autem appellandi, arbitrandi, eligendi et praebendi, licet haud semper ita fiat, exigunt etiam binos accusativos: quorum alter indicat id, quod appellatur, ducitur, eligitur vel praebetur; alter indicat qualitatem, quae tribuitur personae, animali vel rei. Exempla:

  1. Plato escam malorum appellat voluptatem;
  2. Socrates totius mundi se civem arbitrabatur;
  3. Titus Barbatus consules creat Papirium et Sempronium;
  4. Me severum praebebo.

Accusativus temporisrecensere | fontem recensere

Indicat spatium temporis, quo res perficitur. Exempla:

  1. Quattuor horas pugnavi;
  2. Romulus multos annos regnavit;
  3. Catamantaloedis regnum in Sequanis multos annos obtinuit.

Accusativus mensuraerecensere | fontem recensere

Accusativus potest indicare longitudinem, latitudinem, altitudinem seu intervallum. Exempla:

  1. Navis ducentos pedes longa;
  2. Mille passus ab hoste consistere.

Accusativus locirecensere | fontem recensere

Accusativus ostedit locum, quo itur. Usui est cum agitur de urbibus aut de parvis insulis. Romani, praeter Britanniam Corsicam Hiberniam Sardiniam Siciliam Euboeamque, omnes alias insulas de more pro parvis habebant. Exempla:

  1. Legati Carthaginem venerunt;
  2. Reditio domum;
  3. Eo Romam, Athenas, Corinthum, Lesbum, domum, rus.

Accusativus partisrecensere | fontem recensere

Illam indicat corporis partem, quae ostendit mores eius, de quo agitur. Exemplum:

  1. Gemini angues, suffecti oculos, lambebant ora sibila;
  2. Accincti lumbos mentis vestrae, sperate in gratiam.

Exemplumrecensere | fontem recensere

  • Cave canem!

"canem" casum accusativum habet et obiectum directum est verbi "Cave!".

Quaestio est "Quo (vadis)?"recensere | fontem recensere

  • Bruxellas profecti sunt. In casu nominativo, dicimus "Bruxellae" .
  • Ego me interim Antverpiam confero (Th. M.). In casu nominativo, dicimus "Antverpia" .

Vide e contrario quaestionem "ubi?" et locativum.

Accusativi linguarum diversarumrecensere | fontem recensere

Quod accusativum indicat, crasse scriptum est:

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectiva | Adverbia | Verba | Praepositiones
Nomina
Declinatio Prima | Declinatio Secunda | Declinatio Tertia | Declinatio Quarta | Declinatio Quinta
Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus







Creative Commons License