America Australis

E Vicipaedia
(Redirectum de America Meridionalis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Americae Australis
Tabula Americae Australis.

America Australis vel America Meridiana[1] sive Latinitate recentiori America Meridionalis est continens,[2][3] in Hemisphaerio Occidentali situs, plerumque in Hemisphaerio Australi, parvā parte in Hemisphaerio Septentrionali comprehensa. Continens etiam subcontinens Americarum habetur.[4][5]

Finitur ad occidentem versus ab Oceano Pacifico, ad septentriones orientemque ab Oceano Atlantico, et ad septentriones occidentemque ab America Septentrionali Marique Caribico. Duodecim civitates liberas (Aequatoriam, Argentinam, Boliviam, Brasiliam, Columbiam, Guyanam, Paraguaiam, Peruviam, Surinamiam, Tsiliam, Uruguaiam, Venetiolam) et Guianam Francicam, maritimam Franciae regionem, comprehendit. Civitates Americae Australis quae Mare Caribicum finiunt (Columbia, Guiana Francica, Guyana, Surinamia, Venetiola) America Australis Caribica appellantur.

Americae Australi est area 17 840 000 chiliometrorum quadratorum, paene 3.5 centesimae superficiei Telluris. Numerus hominum anno 2005 fuit plus quam 371 090 000. America Australis per aream geographicam est quarta (post Asiam, Africam, et Americam Septentrionalem) et per numerum hominum quinta (post Asiam, Africam, Europam, et America, Septentrionalem).

Vocabulum America a Martino Hylacomylo (1470–1522) et Matthia Ringmann chartographiis anno 1507 excogitatum est, ex Americo Vespucio, primo homine Europaeo qui subiecit terras novissme ab Europaeis inventis non fuisse Indiam, sed Novum Mundum, ab Europaeis adhuc ignotum.

Geographiarecensere | fontem recensere

Americae Australis tabula geographica physicalis
Andes sunt longissimi orbis terrarum montes perpetui continentales.
Praehistorica Caverna Manuum (Hispanice Cueva de las Manos), Argentinae sita.
Machu Picchu, praedium Incarum, in montibus Peruviae situm.
Lacus prope Bariloche, in Argentina

America Australis australem massae terrestris Americanae partem occupat. Continens ad boreorientalem ab Hiatu Darien secundum fines Colombiae et Panamae, aut ex nonnullis fontibus potius a Canali Panamensi, ad summam definitur. Omnis quidem Panama—inter quam segmentum ad orientem Canalis Panamensis in isthmo—in rebus geopoliticis et geographicis[6] solum in America Septentrionali,[7][8][9] atque inter civitates Americae Mediae, refertur.[10][11] Paene omnis Americae Australis continens in Lamina Americana Australi sedet. Triangularis massae terrestris forma brevissimum litus, pro eius magnitudine, ullius continentis efficit.

America Australis nonnullas insulas propinquas usitate comprehendere habetur. Aruba, Insula Boni Aeris, Insula Curacensis, Trinitas, Tabacum, et provinciae foederales Venetiolae, in septentrionali plutei continentalis Americae Australis parte sedentes, saepe pars continentis habentur.

Praehistoriarecensere | fontem recensere

America Australis cum Africa ab Aevo Palaeozoico exeunte ad Aevum Mesozoicum ineuns coniuncta est, donec supercontinens Pangaea abhinc annorum circa 225 decies centenorum milium diffindi et dissolvi coepissit. Ergo, America Australis et Africa fossilia et strata saxorum similia habent.

America Australis putatur ab hominibus habitari cum homines Pontem Terrestrem Beringianum (nunc Fretum Beringianum) saltem abhinc annorum 15 000 ex terris quae nunc sunt Russia transirent. Qui ad meridiem per Americam Septentrionalem migrabant, et deinde Americam Australem per Isthmum Panamensem attigerunt. Nonnullis inventis archaeologicis hanc doctrinam non sustinentibus, eruditi alteram aboriginum prae-Siberianorum Americanorum dpctrinam proposuerunt.

Prima indicia hominum in America Australi habitantium ex circa 9000 a.C.n. supersunt, cum cucurbitae, capsica, et Fabaceae cibo in altis Pelvis Amazonicae terris excoli coepissent. Indicia fictilis praeterea significant mandiocam, quae victus hodie manet, ab 2000 a.C.n. excultam esse.[12]

Civitatesrecensere | fontem recensere

Civitates Americae Australis sunt:

Civitas Area (km²) Numerus civium[13] Densitas? (km²)
Aequatoria 283 560 13 447 494 47.4
Argentina 2 766 890 37 812 817 13.7
Bolivia 1 098 580 8 445 134 7.7
Brasilia 8 543 404 190 029 560 20.6
Chilia 756 950 15 498 930 20.5
Columbia 1 138 910 41 008 227 36.0
Guyana 214 970 698 209 3.2
Guyana Francica (Fr) 91 000 182 333 2.0
Paraquaria 406 750 5 884 491 14.5
Peruvia 1 285 220 27 949 639 21.7
Surinamia 163 270 436 494 2.7
Uraquaria 176 220 3 386 575 19.2
Venetiola 912 050 24 287 670 26.6

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "South America. The Columbia Encyclopedia, ed. 6a. 2001–2006. Novi Eboraci: Columbia University Press": "fourth largest continent . . . , the southern of the two continents of the Western Hemisphere."
  3. Situs civitatis LANIC.
  4. South America, The Columbia Encyclopedia, ed. 6a (Novi Eboraci: Columbia University Press, 2001–2006): "fourth largest continent . . . , the southern of the two continents of the Western Hemisphere."
  5. "LANIC country page". Lanic.utexas.edu .
  6. Saul Bernard Cohen, "North and Middle America" (Ch. 5). Geopolitics of the World System (2003, ISBN 0-8476-9907-2).
  7. "Americas" Standard Country and Area Codes Classifications (M49), United Nations Statistics Division.
  8. "North America" ex Atlas of Canada, apud atlas.nrcan.gc.ca.
  9. North America Atlas, apud www.nationalgeographic.com.
  10. "Panama," ex Britannica Concise Encyclopedia, apud www.britannica.com.
  11. Geography: Panama CIA World Factbook 2008.
  12. Patrick O'Brien, gen. ed, Oxford Atlas of World History (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2005), p. 25.
  13. Aestimatio 1 Iulii 2002.

Bibliographiarecensere | fontem recensere

  • Adelaar, Wilhem. 2004. The Language of the Andes. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-36275-7.
  • Aikhenvald, Alexandra Y., et R. M. W. Dixon, eds. 1999. edición=1ª The Amazoninan Languages. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-57021-2.
  • Aubert, Hans-J., et Ulf-E. Müller. 1981. Südamerika. Monaci: Bruckmann, 2. ISBN 3-7654-1732-7.
  • Bernecker, Walther L., Horst Pietschmann, et Rüdiger Zoller. 2000. Eine kleine Geschichte Brasiliens. Edition Suhrkamp 2150. ISBN 3-518-12150-2.
  • Civita, Victor. 2007. Almanaque Abril: Geografia: Mundo: Continentes: América do Sul. Ed. 33a. Sancti Pauli: Abril.
  • Fischer, Thomas. 2006. Der Linksruck in Südamerika. Politorbis: Zeitschrift zur Außenpolitik 41(2):6–19.
  • Kaufman, Terrence. 1999. Language History in South America: What we know and how to know more. In Amazonian Linguistics, ed. David L. Payne. Austin Texiae: University of Texas Press.
  • König, Hans-Joachim. 2006. Kleine Geschichte Lateinamerikas. Bonnae: Bundeszentrale für politische Bildung. ISBN 3-89331-723-6.
  • Tirico, José Domingos. 1994. América do Sul. In Enciclopédia Barsa, 358–370. Sancti Pauli: Encyclopædia Britannica do Brasil Publicações.

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Americam Australem spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png








Creative Commons License