Amor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Emblem-contradict.svg
Scientia huius commentarii est dubia, prava vel nimis tenuiter descripta.
Corrige et amplifica si potes.

Vide etiam paginam discretivam: Amor (discretiva)

Amor (-is, m.) est animi adfectus, quo homo ad hominis alterius desiderium commovetur. Antiquitate, amor ut morbus humanus aliquando habitus est, cum amore vehementer adfecti neque somni capaces neque ciborum cupidi esse soleant.

Veteres Amorem putabant esse deum, filium Veneris. Fama fuit Amorem sagittis homines percutere, ut cupidine afficerentur. Neque vero in homines solos Amorem potestatem exercere, sed deos et quidem ipsum Iovem ab eo superari posse affirmatur.

Amores etiam carminum genus appellatur, cuius generis exempla praecipua sunt opera Tibulli, Propertii, Ovidii.

Descriptio atque typologiarecensere | fontem recensere

Amor duas entitates? impellit, aut saltem unitatem duplicem (amorem sui). Amor est coniunctio duorum ad tertium.

Notio amoris gradatim transit per amorem sui, gustum, ludum, adfectum, actus, cupidinem, fraternitatem, amicitiam, pietatem, caritatem, cupiditatem, sanctitatem, sacrificium.

Amor suirecensere | fontem recensere

  • Amor sui in detrimentum ceterorum vocatur odium. Exemplum in fabulis est diabolus.
  • Amor suorum armorumque in detrimento aliorum nuncupatur bellum. Exemplum est Hitler.
  • Amor sui in ignorantia aliorum nominatur amor proprius. Figura est Narcissus.
  • Amor sui ad perdurandum appellatur conservationis instinctus. Est conditio aliorum amorum.

Amor et gustusrecensere | fontem recensere

  • Amor alterius rei (cibi, pecuniae, bonorum) ut omnino fiat meum vocatur gustus. Figura est Harpago aut gulosus.
  • Amor videndi aut spectaculorum vocatur curiositas.
  • Amor sapientiae ad bonum commune vocatur philosophia. Exemplum est Socrates.

Amor et cupiditas (Graece: manía)recensere | fontem recensere

Amor unius in detrimento aliorum vocatur cupiditas aut invidia. Saepe nocet mulieri amatae aut viro amato ne hic alis sit. Exemplum est Othellus.

Amor et cupido (Graece: erôs)recensere | fontem recensere

Corda picta: signum amoris.
  • Amor utriusque sexus ad habendam voluptatem vocatur cupido. Exemplum est Romeus et Iulia.
  • Post studii primum tempus, hic amor variat ad amicitiam aut caritatem. Exemplum est Philemo Baucisque.
  • Amor utriusque sexus sine coitu appellatur Neolatine amor romanticus aut Platonicus. Saepe variat ad amicicatem.
  • Amor utrius sexus ad habendam progeniem vocatur procreatio. Exemplum in fabula est Cineritula quae nubit et habet multos liberos.Plerumque ab his non differt.
  • Amor eiusdem sexus in commodum utriusque vocatur homosexualitas.
  • Amor altero dissentiente est stuprum. Exemplum est Virginia.?

Amor et ludusrecensere | fontem recensere

Amor gratia amoris habet exempla. Sanctus Augustinus ante conversionem "Amabam, inquit, amare."

Amor et adfectus (Graece: storgê)recensere | fontem recensere

Cygni, popularis amoris imago.

Amor et actus (Graece: prágma)recensere | fontem recensere

Amor utriusque in beneficio et detrimento amborum in vita quotidiana est communissimus. Amor agendo saepe ducit ad matrimonium aut vitam coniugalem.

Amor et amicitia (Graece: philía)recensere | fontem recensere

David Ionathanque. "La Somme le Roy," 1290

Amor alterius in commodum amborum vocatur amicitia. Exemplum est David et Ionathan. Proximitas gustuum amicitiam adiuvat.

  • Amor multorum in beneficio plurium vocatur societas. Exempli gratia, in evangeliis, tradunt discipulos alterutrumque amare.

Amor et fraternitasrecensere | fontem recensere

Amor aequorum inter se vocatur fraternitas. Figura est Equites Mensae Rotundae.

  • Amor aliorum ad defendenda iura vocatur Neolatine solidaritas.?

Amor et caritas (Graece: agapê)recensere | fontem recensere

Amor orbus commodo proprio vocatur caritas. Exemplum est Sanctus Franciscus.

Amor et pietasrecensere | fontem recensere

Amor notionum abstactarum, patriae, deorum, hominum mortuorum, in commodum commune vocatur pietas; figura est Aeneas. Saepe amor notionum abstractarum abscondit odium aliorum et amorem belli. Exempli gratia, Didonem fugit Aeneas ut bellum gereret in Latio.

Fides Romanorumrecensere | fontem recensere

Erat Amor filius Veneris et Martis, imaginabatur quam puer vel iuvenis, qui sagittis amorem inevitabilem incendit atque omnia vincit.

Fides Christianorumrecensere | fontem recensere

Amor et sanctitasrecensere | fontem recensere

Amor sui, deorum (aut Dei) et omnium in moribus Christianis sanctitas appellatur. Exemplum est Sanctus Vincens Pauli? aut Mahatma Gandhi

Amor et sacrificiumrecensere | fontem recensere

Occultum Verbumrecensere | fontem recensere

Amor etiam occultum verbum Romae urbis est. Putabatur ab antiquis mentionem occulti verbi urbem Romam delere. Igitur nemo scire verbum poterant praeter pontifices.

Ita quaniam Venus, dea amoris, gerit fundatorem Romani generis appellatum Aeneas.

Etiam, nota bene: verbum amor est verbum Roma retro scriptum.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Bibliographiarecensere | fontem recensere

  • Chadwick, Henry. 1998. Saint Augustine Confessions. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192833723.
  • Fisher, Helen. Why We Love: The Nature and Chemistry of Romantic Love. ISBN 0805069135.
  • Giles, James. 1994. "A theory of love and sexual desire." Journal for the Theory of Social Behaviour 24: 339–357. doi:10.1111/j.1468-5914.1994.tb00259.x.
  • Oord, Thomas Jay. 2010. Defining Love: A Philosophical, Scientific, and Theological Engagement. Grand Rapids Michiganiae: Brazos.
  • Singer, Irving. 1966, 1984. The Nature of Love. Vol. 1 reimpressum et posterioria volumina. Sicagi: University of Chicago Press. Random House. ISBN 0-226-76094-4.
  • Sternberg, R. J. 1986. "A triangular theory of love." Psychological Review 93: 119–135. doi:10.1037/0033-295X.93.2.119.
  • Sternberg, R. J. 1987. "Liking versus loving: A comparative evaluation of theories." Psychological Bulletin 102: 331–345. doi:10.1037/0033-2909.102.3.331.
  • Tennov, Dorothy. 1979. Love and Limerence: The Experience of Being in Love. Novi Eboraci: Stein and Day. ISBN 0-812-86134-5.
  • Wood, Samuel E., Ellen Wood, et Denise Boyd. 2005. The World of Psychology. Ed. 5a. Pearson Education. ISBN 0205358683.

Nexus externirecensere | fontem recensere

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad amorem spectant.

Mille Paginae.png









Creative Commons License