Argentina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Estado de la Argentina
Vexillum Argentinum. Sigillum Argentinum.
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: In foedere et libertate


(Hispanice En unión y libertad)

Locus Argentinae
Lingua Hispanica
Gentilitium Argentinus, -a
Caput Bonaëropolis
Praesidens Christina Fernandez de Kirchner
Area
 - Totalis
 - % aqua
locum 8
2 766 890 km²;
1.1%
Numerus incolarum
 - Totales (2003)
 - Densitas
locum 31
37 812 817
14/km²
Nummus pondus Argentinum (Hispanice peso)
Zona horaria UTC − 3
Hymnus nationalis Oíd mortales
Interretis dominium .ar
Numerus telephonicus ad civitatem 54
Socius inter: Mercatus Communis Meridionalis, CNS, OEA, CN, CAN

Argentina (-ae, f.) (Hispanice: Argentina, ex verbo Latino argentum + -ina) est civitas sui iuris in America Australi sita, cuius caput est Bonaëropolis.

Prima pagina primae editionis carminis La Argentina Martini del Barco Centenera, anno 1602 prolatae.

Argentina fines cum Bolivia Paraquariaque septentrione, oriente cum Brasilia, Uruquaria et Oceano Atlantico, australi cum Freto Drakeano et austroccidente cum Chilia habet, et a tricies nongenties centena milibus hominum inhabitatur. Forma gubernationis fuit res publica foederalis.praesidentialistica. Civitas Americae Latinae cui est maxima PDG per capita (secundum paritatis potestatis emptoriae (PPE) criterion) et maximus index incrementi humani) est. Gubernatio rite Nación Argentina ('Civitas Argentina') Hispanice in multis propositis legitimis nominatur.

Si spatium consideratur, Argentina Americae Australis secunda maxima civitas post Brasiliam et orbis terrarum octava est. Continentalis superficiei area 2 766 889 chiliometrorum quadratorum est (1 078 000 km²) inter montes continuos Andes occidente et australi, Oceanum Atlanticum oriente. Civitas Britannica territoria gubernata Falklandiae (Malvinae) et insularum Georgiae Australis et Insularum Sandvicensium Australium vindicat. Cum Antarcticae Argentinae nomine, 96 464 chiliometrorum quadratorum Antarcticae, alias vindicationes Tsilia et Britanniarum Regno factas amplexa, vindicat.

Historiarecensere | fontem recensere

Historia Argentinae cum primorum hominum adventu in regionem initium habet, abhinc annorum 13 000 aestimato. Boreoccidentalis regio hodierni territorii Incaici Imperii pars erat, et Pampae ab indigenis Americanis nomadibus dominatae sunt. Mense Februario anni 1516, Ioannes Diaz de Solis nauta Hispanus navem in aestuarium Fluminis Argentei gubernavit, et regionem in nomine Hispaniae postulavit. Hispanica colonizatio per saecula sextum decimum et septimum decimum transcurrit. Argentinae nomen ex argento deducitur, magnae metalli quantitatis? in manibus indigenarum inventae causa.

Bonaeropolis anno 1536.

Ab Hispania libertas anno 1816 facta est, et innumerabiles intestinas rixas effecit. Primae Constitutionis proclamatio anno 1853 facta est; hodie adhuc vigentis, mutationibus anno 1994 perfectis. Medio saeculo undevicensimo et usque ad medium decennium 1950, civitatis historia intestinis certaminibus inter conservativos militares et cives liberales notata est, inter quos Peronistici motus principium eminet, Bello Orbis Terrarum II conficiente. Inter annos 1955 et 1983, permulti civiles militaresque praesides in gubernatione se alternaverunt, cum crebris seditionibus et violentarum dictaturarum implantatione. De illo tempore, Argentina democratia secum magnam oeconomicam perturbationem habet, quae suum extremum attigit praesidente Ferdinando de la Rúa cum recessione sine praecedentibus in civitate.

Politiarecensere | fontem recensere

Villa Rosacea Bonaëropolensis.

Post emendationem anni 1994, Argentinae Constitutio potestatum exsecutivae, legisferae et iudicialis separationem instituit, seu civitatis, seu provinciarum planarum. Praeses et praeses vicarius suffragio universale per quadriennium mandatum eliguntur, cum solum una reelectione? consecutiva permissa. Praeses (Hispanice Presidente de la Nación Argentina) simul caput civitatis et gubernationis est. Hic libere administros nominat et instantis periculi causa aut necessitatis causa leges ferre per decretum potest.

Argentinum parlamentum (Hispanice Congreso Nacional) duas cameras habet: Senatum (Hispanice Senado) cum septuaginta duo scamnis et Cameram Legatorum (Cámara de Diputados) cum 257 sodalibus. De anno 2001, senatores suffragio universale in provinciis et in Capite Foederale eliguntur, unaquaeque cum trium senatorum sexennio mandatum fungentium iure. Tertia Senatus scamnorum pars quoque biennio eliguntur. Camerae Legatorum sodales quadrienniis mandatis eliguntur.

Divisio administrativarecensere | fontem recensere

Provinciae Argentinae. Territoria russo colore non sub imperio effectivo Argentino sunt: Britanniarum Regno occupantur (Insulae Atlantici Australis) aut vindicatio in suspenso (Antarctica).
Quattuor regiones in quibus Argentinae provinciae conectuntur. Provincia Boni Aëris et Urbs Autonoma Bonaëropolitana, colore flavo, nullam regionem integrant.

Argentina in viginti tres provincias et una civitas autonoma divisa est. Hae et sua capita sunt:

Numerus Provincia Latine Provincia Hispanice Caput Provinciae Latine Caput Provinciae Hispanice
1 Urbs Autonoma Bonaëropolitana Ciudad Autónoma de Buenos Aires Bonaëropolis Buenos Aires
2 Bonus Aer Provincia de Buenos Aires Argyropolis La Plata
3 Catamarca Catamarca Sanctus Ferdinandus a Vallis Catamarcensis San Fernando del Valle de Catamarca
4 Tzacum Chaco Resistentia Resistencia
5 Ciubutum Chubut Rausonopolis Rawson
6 Corduba Córdoba Corduba Córdoba
7 Fluenta Corrientes Fluenta Corrientes
8 Mesopotamia Entre Ríos Parăna Paraná
9 Formosa Formosa Formosa Formosa
10 Soteria Jujuy Sanctus Salvator Soteriae San Salvador de Jujuy
11 Pampa La Pampa Sancta Rosa Santa Rosa
12 Rioxa La Rioja Rioxa La Rioja
13 Mendoza Mendoza Mendoza Mendoza
14 Missiones Misiones Rochi Fanum Posadas
15 Neucenum Neuquén Neucenum Neuquén
16 Melanopotamia Río Negro Videma Viedma
17 Salta Salta Salta Salta
18 Sanctus Ioannes San Juan Sanctus Ioannes a Cuio San Juan
19 Sanctus Ludovicus San Luis Sanctus Ludovicus San Luis
20 Sancta Crux Santa Cruz Flumina Gallaica Río Gallegos
21 Sancta Fides Santa Fe Sancta Fides Santa Fe
22 Sanctus Iacobus ad Uligines Santiago del Estero Sanctus Iacobus ad Uligines Santiago del Estero
23 Terra Ignium, Artarctica et Insulae Atlantici Australis Tierra del Fuego, Antártida e Islas del Atlántico Sur Ushuaia Ushuaia
24 Tucumanum Tucumán Sanctus Michael Tucumanensis San Miguel de Tucumán

Provincia Boni Aëris et urbe autonoma? Bonaëropolitana exceptis, ceterae provinciae interprovincialia integrationis foedera quattuor regiones ad diversa proposita conformantes obsignaverunt:

Geographiarecensere | fontem recensere

Bonaëropolis, caput Argentinae.

Legitima tota superficies est 3 745 247 chiliometrorum quadratorum, quorum 2 780 400 Americano continenti et 964 847 Antarctica continenti respondent. Nihilominus, publici et privati Argentini fontes territoria Insulae Malvinae et adiacentes insulas adhuc considerant, totam superficiem ad 3 761 274 chiliometrorum quadratorum augentes.

Per numerum civium, Argentina est octava orbis terrarum civitas et quarta Americae, post Canadam, Civitates Foederatas, et Brasiliam.

Argentina in partes tres schematice dividi potest: fertiles Pamparum planities media in civitate, quae Argentinarum agiculturalium opium medium sunt, Patagoniae aequum media Meridie usque ad Terrae Ignium, aliquando planum, aliquando undulatum, et montes continuos Antisenses per cum Chilia limitem, cuius maximum culmen mons Aconcagua, 6960 m altus, est.

Principalia flumina Paraquarium (Hispanice Paraguay), Vermiculum (Hispanice Bermejo), Coloratum (Hispanice Colorado), Uraquarium (Hispanice Uruguay), et maximum omnium, Parăna (Hispanice Paraná) sunt. Duo ultima ante ostium Oceani Atlantici coniunguntur aestuarium Flumen Argenteum conformantia. Argentinum clima generatim temperatum cum extremis de subtropica septentrione ad aridum/subantarcticum Australi extremo.

Regiones geographicaerecensere | fontem recensere

Limites Extremaquerecensere | fontem recensere

Tota finium area 9376 km quinque civitates vicinas tangentium: Tsiliam, Boliviam, Paraquariam, Brasiliam, Uraquariam. Latissimus finis cum Tsilia est (5150 km), per totos montes continuos Andium.

Septentrione Boliviam civitatem Paraquariamque tangit, et septentrionale extremum in fluminum Grandis (in provincia Sancto Ioanne et Moxineri (Hispanice Mojinere) (in provincia Soteria) confluentia est.

Meridie Tsiliam et Oceanus Atlanticus tangit, cum Promunturium Sanctus Pius meridionale extremum esset, in Insula Magna (in provincia Terra Ignium, Antarctica et Insulis Atlantici Australis) situm.

Oriente Brasiliam, Uraquariam, et Oceanum Atlanticum tangit. Orientalis extremus locus municipii Bernardi de Irigoyen (in provincia Missionibus Boreoriente est.

Occidente Chiliam tangit. Occidentalis extremus locus inter colles Agassem (Hispanice Cerro Agassis) et Bolados (Hispanice Cerro Bolados) in Hortis Nationalibus Molium Glaciatarum (in provincia Sancta Cruce) est.

Climarecensere | fontem recensere

Maxima reipublicae pars in australi zona temperata est. Etiam in aliquibus regionibus tropicis et subtropicis, arida et frigida climata sunt, coniuncta cum aliis propter magnas altitudinum variationes.

Oeconomiarecensere | fontem recensere

Argentina Americae Meridionalis secunda a maxima oeconomia est, et una cum Brasilia, Paraquaria, Uraquaria, et Venetiola partem Mercatus Communis Meridionalis format.

PDGrecensere | fontem recensere

Argentinus PDG anno 1998 contentionis principatum expertus est, 299 biliones dollariorum pro pondere (Hispanice peso) adsecutus. De hoc anno, continuos casus passus est, infimum limitem anno 2002 assecutus. Anno 2005, PDG 181 billiones dollariorum assecutus est, Argentinam loco 37º globalis classificationis et loco tertio in America Latina relinquens. PDG praesentis valores ad data anni 2005 referuntur.

Principalia exportaticia productarecensere | fontem recensere

Quia Pampam possidet, quam fertilissimum soli genus orbis terrarum, in magna frumentorum productione eminet, praesertim tritici, (15 miliones tonnorum), maysis (19 miliones tonnorum), et soiae (18 miliones tonnorum). Post quae, ilicis Paraguariensis, avenae et hordei, helianthi, solani, et xyli productiones sunt.

Res pecuariarecensere | fontem recensere

Res pecuaria magni ponderis est Argentinae oeconomiae. Bovilla caro et lana productae in civitate inter orbis terrarum optimas sunt, cum refrigerationis artificia et carnorum et subproductorum tractatio mentionis digna essent. Annua carnis productio circiter tres milliones tonnorum est. Argentinum armentum circiter 49.5 millionibus bovum et 13 milionibus ovium componitur. Annua lanae productio 62 milia tonnorum aestimatur.

Piscatusrecensere | fontem recensere

Annua piscatoria Argentinae productio circiter 1.2 millionum tonnarum est, inter quam merlucii et loligines eminent.

Demographiarecensere | fontem recensere

Saltatores tangonis.

Circa 95 centesimae Argentinorum cutis candidae, Europaeorum, praesertim Hispaniorum et Italorum, posteri sunt. Ingens hominum immigratio ex Italia et Hispania venitorum inter exeuntem saeculum undevicensimum et ineuntem vicensimum, qui olim maximam multitudinem indigenarum et mixticiorum denique diluerunt. Quod evidens est geneticis investigationibus, 56 centesimae Argentinorum aliquos maiores indigenas habere indicantibus. Nuper, Paraquariensium et Bolivianorum immigrantium incrementum videtur.

Linguaerecensere | fontem recensere

Turris BankBoston, inaugurata anno 2001.

Solemnis lingua Argentinae lingua Hispanica est, usitate Castellana (Hispanice Castellano) ab Argentinis nominata. Phoneticum studium Laboratorio Investigationum Sensoriorum CONICET et Universitate Torontina conductum Bonaëropolitanorum (nominatorum Hispanice porteños) accentum simillimum Italicae dialecti Neapolitanae, quam aliae in mundo fabulatae linguae esse monstravit. Itala immigratio et aliae Europaeae immigrationes momentum habuerunt ad sermonem gregarium Lunfardum (Hispanice Lunfardo), quo regio Flumen Argenteum loquuntur, et qui vernaculare aliarum regionum vocabularium etiam permeat.

Argentini maximam Hispanophonam societatem universe eo quod voseo (pronominis vos pro (tu) usus, alternativarum verbalium formarum usum etiam causans) nominatur utentem formant. Praevalentissima dialectos Argyropotamica (Hispanice rioplatense) est cuius locutores sinum Argyropotamicum praecipue colunt.

Theodisce inter 400 000 et 500 000 Argentinorum cum Germanis maioribus loquuntur, quamquam ut circiter 1 800 000 essent affirmatum est. Lingua Theodisca tertia aut quarta fabulatissima lingua est in Argentina.

Secundum schedam, circiter 1 500 000 Italiane locutorum (lingua Italica secunda nationis fabulatissima) et 1 000 000 Orientaliter Arabice locuti sunt, sed hi numeri probabiliter non diutius vigentes sunt, quia iuniores generationes generatim pro Hispanica commutant et maiorum lingua domi non loquuntur. Idem phaenomenon linguae Gallaicae qua multi Hispani immigrantes utebantur, linguae Iiddicae et linguae Iaponicae applicatur. Quarum usus vergit, quia respectivae immigrationis undae finiverunt primo seculi vicensimi medio.

Aliquae indigenae communitates autochtonas linguas servaverunt. Guaranice aliqui Boreoriente loquuntur, praesertim in Fluentis ubi statu solemni fruitur et in Missionibus. Quechice aliqui Boreoccidente loquuntur, et localis varians in Sancto Iacobo ad Uligĭnes est. Aymare Bolivianae communitatis homines in Argentinam e Bolivia migrantes loquuntur.

In Patagonia, variae communitates Cambriane locutae sunt.

Recentiores immigrantes linguas Sinicam Coreanamque, praecipue in Bonaëropolin portaverunt. Anglice, Lusitane Brasiliane et Francogallice parvi ambitus loquuntur. Lingua Anglica usitatissima lingua in scholis docta est cum Lusitana et Francogallica longe post se.

Religiorecensere | fontem recensere

Cathedralis Cordubae de saeculo septimo decimo condita.

Argentini praecipue religiosi sunt. Circa 93 centesimae Romani Catholici se declarant secundum schedas dissimiles, quamquam plerique non practicantes? sint; ecclesia affiliationem? 70 centesimae aestimat. Secundum Constitutionem, Catholicismus Romanus Argentinae gubernationi sustentandus est. Nihilominus, hoc ut Catholica Reipublicae Argentinae religio solemnis sit et ut in gubernatione laborantes hanc fidem habeant non implicat.

Evangelicae ecclesiae locum de decennio 199 consecuta sunt et sui assectatores adhuc amplius 3.5 milionum summam conficiunt, circiter 10 centesimas omnium incolarum. Protestantes generis posteris traditi communitates in plerisque locis adsunt.

Mormones amplius 330 300 discipulorum sumam conficiunt, septima a maxima conglobatione in mundo.

Civitas totius Americae Latinae maximam Iudaicam multitudinem etiam hospitio accipit, circa 2 centesimas incolarum.

Religio Islamica in Argentina circiter 1.5 centesimas multitudinis, id est, circiter 500 000 aut 600 000 aestimati (quorum 93% Sunnitae sunt) constituit. Argentina maximarum meschitarum etiam domus in America Latina est, Argentinae Musulmanae communitati servientium.

Circa 7 centesimae Argentinorum irreligiosi, saeculares, vel athei considerari possunt.

Vitae gradusrecensere | fontem recensere

Secundum mores posteris traditos, Argentina rerum publicarum Americae Latinae una cum maximo vitae gradu indicatur. Nihilominus, ob prolatam oeconomicam, politicam socialemque crisin? quae civitas nuper vastavit, res indicatoriae sociales notabilem iniuriam passae sunt. Vetus media classis Argentina hodie minuta incolarum fimbria est, propter novorum pauperum numerum.

Quamquam in rerum asperitate adhuc est, Argentina bonum systema educationis (primaria educatio, verbi gratia, gratuita et obstringens pueris inter sex et quattuordecim annos natis) et parvam analphabetismi taxationem inter alias res indicatorias propitias etiamnunc ostendit.

Gastronomiarecensere | fontem recensere

Argentina Europaeum et autochthonum momentum in sua gastronomia habet, sed propter pampam Uraquariae et Brasiliae finitimam cuius antiqua activitas? oeconomica est res pecuaria, typica? varia fercula bovilla carne et lacteis derivatis fundantur. Bonaërensibus in popinis, carnes assae botuli (picanna Brasiliensis), dorsum tenerum, intersecta caro et costa communia sunt. Praeter caseos variatos et bellaria lactea, alfaxores, socolatae et tubera communes sunt. Citri maximae sucus communissimus est et gasosi frigidi potus forma inveniri potest. In panificio, crustulum (Hispanice media luna, Francogallicae originis) bona petitio ut theam cum lacte in variis civitatis tabernis caffaeariis et popinis sectetur est.

Principales indicatoriae res socialesrecensere | fontem recensere

  • Exspectantio vitae ortu: 75.24 anni (viri 71.56; feminae 79.06) (anno 2005)
  • Taxatio fertilitatis: 2.3 filii pro femina (anno 2005)
  • Mortalitas infantilis: 14.4 pro mille natorum vivorum (anno 2004)
  • Taxatio analphabetismi: 3.1% (anno 2006) (definitio: homines 15 annos aut plus nati legendo scribendoque inscii)
  • Universitates publicae: 37 (anno 1999)
  • Universitates privatae: 49 (anno 1999)

Culturarecensere | fontem recensere

In cultura Argentinae, litterae universalis elocutionis nomina habent, inter quae Georgius Ludovicus Borges, Iulius Cortázar, Dominicus Faustinus Sarmiento, Adolfus Bioy Casares et Ernestus Sabato eminent.

Pediludium videtur praecipua Argentinae ars athletica, post quod tenniludium, certamina autocinetica, et ludus follis ovati sequuntur. Praecipuus rivalis selectionis Argentinae pediludicae (nominatae "Albicaelestis", Hispanice La Albiceleste) Brasilia est. Pupulo gratissimae consociationes pediludicae in Argentina Boca Juniors sive CABJ, River Plate sive CARP, Independiente sive CAI et San Lorenzo de Almagro sive CASLA.

Praecipuum Argentini pediludii nomen Iacobus Hermannus Maradona, in Calice Orbis Terrarum 1986 in Mexico Albicaelestis selectionis heros, est et in duplo principatu mundano pediludico manus dux.

Praecipuum autocineticorum certaminum Argentinorum nomen Ioannes Manuel Fangio est, gubernator qui quinquiens Formulae 1 victor mundanus fuit tempore quo gubernatores habiliores et minus autocinetis pendentes erant.

Feriae
Die aut tempore Nomen Latine Nomen loci
kalendis Ianuariis Annus Novus Año Nuevo
6 Ianuarii Sollemnitas Epiphaniae Domini Epifanía, Reyes Magos sive solum Reyes
Martio aut Aprile Pascha Viernes Santo
2 Aprilis * Sollemnitas veterani belli et caesorum in Bello Falklandense Día del Veterano de Guerra y de los Caídos en la Guerra de las Malvinas
kalendis Maiis Sollemnitas Internationalis Laboris Día Internacional del Trabajo
25 Maii Rerum Maiorum eversio Revolución de Mayo
20 Iunii ** Solemnitas Vexilli Argentini Día de la Bandera
9 Iulii Sollemnitas Libertatis Día de la Independencia
17 Augusti ** Mors imperatoris Iosephi a Sancti Martini Muerte del general José de San Martín
11 Septembris Mors Dominici Faustini Sarmiento Muerte de Domingo Faustino Sarmiento
12 Octobris * Sollemnitas Phyles Día de la Raza
8 Decembris Immaculata Conceptio Mariae Inmaculada Concepción de María
25 Decembris Christi Natalis Navidad
* Si sollemnitas Martis aut Mercurii die est, feria ad Lunae diem priorem mutatur. Si sollemnitas Iovis aut Veneris die, ad posteriorem Lunae diem mutatur. ** Feria tertio Lunae die mensis accidit.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Bibliographiarecensere | fontem recensere

  • Abad de Santillán, Diego. Historia Argentina. Bonaeropole: Tipográfica Editora Argentina.
  • Bodemer, Klaus, Andrea Pagni, et Peter Waldmann, eds. 2010. Argentinien heute: Politik, Wirtschaft, Kultur. 2. voll. Francofurti: Vervuert. ISBN 978-3-86527-594-3.
  • Galasso, Norberto. 2011. Historia de la Argentina. 2 voll. Bonaeropole: Colihue. ISBN 978-950-563-478-1.
  • Potthast, Barbara. 2010. Eine kleine Geschichte Argentiniens. Berolini: Suhrkamp. ISBN 978-3-518-46147-1.

Mille Paginae.png








Creative Commons License