Armenia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Հայաստանի Հանրապետություն
Vexillum Armeniae Sigillum Armeniae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Mer Hajrenik


(Armeniace Մեկ Ազգ, Մեկ Մշակույթ)

Locus Armeniae
Lingua Armeniaca
Gentilicium Armenius
Caput Erevanum
Primus minister Sergius Sargsyan
Area
 - Totalis
 - % aqua
locum 141
29,800 km²;
4.71%
Numerus incolarum
 - Totales (2002)
 - Spissitudo incolarum
locum 62
3,229,900
3/km²
Nummus Drachma
Zona horaria UTC UTC + 4, hora aestima UTC + 5
Hymnus nationalis Մեր Հայրենիք
Interretis dominium .am
Praefixum telephonicum 374
Socia inter: Consociatio Nationum, Argentaria Evolutionis Asiatica, Foederatio Civitatum Liberarum, Syndicatus Mercaturae Mundanae, Consociatio Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini, Consociatio Pacis, Consociatio Foederis Atlantici Septemtrionalis, Consociatio Foederis Securitatis Collectivae

Armenia (Armeniace Հայաստան Hayastan, lingua Hetthaea praehistorica Hayasa, Graece etiam Alarodia, Latina recenti Transcaucasia), publice Latine Respublica Armeniae, est civitas sui iuris in Eurasiae montibus inter pontum Euxinum et mare Caspium in meridiana parte montium Caucasorum sita. Turciae occidente, Georgiae septentrione, Atropatenae oriente, et Iraniae et Atropatenae exclavaturae Naxuanae (Atropatenice Naxçıvan) meridie. In iunctura inter Europam Orientalem et Asiam Occidentalem civitas transcontinentalis, Armenia habuit, et adhuc ponderis sociopoliticas conexiones cum Europa habet.

Antiqua respublica Unionis Sovieticae, Armenia unitaria, plurifactionalis, democratica civitas nationalis cum antiqua historicaque hereditate. Regnum Armeniae prima civitas in adoptando Christianismo sua religio primis annis saeculi quarti fuit (annus a maioribus posteris traditus est 301). Hodierna Respublica Armeniae constitutionaliter est saecularis civitas, quamquam Religio Christiana partem praecipuam in historia identificationeque? populi Armenii gerit.

Armenia hodie socia amplius quadraginta dissimilium internationalium consociationum, Consociatione Nationum, Argentaria Evolutionis Asiatica, Foederatione Civitatum Liberarum, Syndicato Mercaturae Mundanae, Consociatione Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini inclusis. Consociationis Pacis Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis socia est, et etiam est militaris foederis Consociationis Foederis Securitatis et observans sodalis Communitatis Oeconomicae Euroasiaticae, Francophoniae, et Motus Civitatum Non Alineatarum.

Armenia etiam activa? est in mundana ludorum athleticorum communitate cum plena sodalitate in Unione Consociationum Europaearum Pediludii (Anglice UEFA) et Foederatione Internationali Alsulegiae Glacialis (Anglice IIHF). Civitas emergens democratia est, et ob suam strategicum locum, inter Russam et Occidentalem sphaeram ponderis iacet. Incolarum 3 300 000 habet. Caput est Erevanum.

Etymologiarecensere | fontem recensere

Armeniacum civitatis nomen indigenum est Hayk. Huius indicium primum iam proto-historica a provinciae antiquissimae Hayasa in Imperio Haethito ex millennio secundo a.C.n. fuisset. Postea nomen in Mediaevo Hayastan, per additionem Persici suffixi -stan (terram significantis) extenditur. Nomen traditionaliter ab Hayk (Հայկ), fabuloso patriarcha Armeniorum et filio pronepotis Noe, profectum est, qui secundum Moysem Chorenensem Babylonium regem Bel anno 2498 a.C.n.) vicit et suum populum in regione Araratensi conlocavit. Anterior origo huius nominis dubia est.

Exonymum Armeniam Antiqua Persica inscriptio Bagastanensis (anno 515 a.C.n.) velut Armina primum testificatur. Circa simul Graeca vox Ἀρμένιοι "Armenii" testificatur, forsan prima relatio fragmentum attributum Hecataeo Milesio (anno 476 a.C.n.) sit. Herodotus (anno 440 a.C.n.) dicit: Ἀρμένιοι δὲ κατά περ Φρύγες ἐσεσάχατο, ἐόντες Φρυγῶν ἄποικοι, "Armenii velut Phryges armantur, entes Phrygum coloni" (7.73). Post aliqua decennia, Xenophon, Graecus dux bellum in Persas gerens, aliquos vitae hospitalitatisque aspectus pagi Armenii describit—qui populum hunc lingua loqui suis auribus Persice sonante refert.

Historiarecensere | fontem recensere

Antiquitasrecensere | fontem recensere

Regnum Armeniae in suo maximo spatio, Tigrane Magno regente.

Armenia in aequis biblicos montes Araratenses circumdantibus iacet, super quem, ut Iudaeo-Christiana fabula asserit, Arca Noë requietum post diluvium (Gen. 8:4) venit. Aetate Aenea, aliquae civitates in area Magnae Armeniae, inclusis Imperio Hittitico (suo culmine potentiae), Imperio Mitannico (Austro-Occidentali historica Armenia), et Confoederatione Hayasico-Azzica (1500–1200 a.C.n.), viguerunt. Tunc, Nairienses (e duodecimo ad nonum saeculum a.C.n.) et Regnum Urartianum (1000–600 a.C.n.) deinceps suam libertatem in Armeniaco Aequo instituerunt. Quique civitates tribusque supra allati Armenii populi ethnogeneseos participaverunt.? Erevanum, hodiernum caput Armeniacum, anno 782 a.C.n. ab Urartiano rege Argeste I conditum est.

Circa annum 600 a.C.n., Regnum Armeniae, Domu Orontide regenti, conditum est. Regnum suum culmen inter annos 95 et 66 a.C.n., Tigrane Magno rege, attigit, se in unum potentissimorum regnorum eius temporis in regione convertens. Per historiam, regnum Armeniae indepemdentiae periodis intermissis cum autonomiae coaevis imperiis obxoniae periodis fruitum est. Armeniacus strategicus locus inter duas continentes eam occupationibus a variis populis subiecit, inclusis Assyriis, Graecis, Romanis (vide Armeniam), Byzantinis, Arabibus, Mongolis, Persis, Turcis Ottomanicis et Russis.

Anno 301 Armenia, prima civitas historiae, Christianismum religionem publicam fecit, dum numerus Christianarum communitatum sedes locatus est in Armenia de anno 40. Fuerant variae paganae communitates ante Christianismum, sed ob Christianorum missionariorum momentum conversae sunt. Tiridates III (238314) primus rex fuit sollemniter suum populum in Christianismum convertens. Haec conversio decem annos antequam Imperium Romanum Christianismo sollemnem tolerationem, Galerio imperante, permitteret et triginta sex annos antequam Constantinus I baptizaretur accidit.

Casu Regno Armeniae anno 428, maxima Armeniae pars velut marzbanatus Imperio Sassanidae incorporata est. Post Armeniacam rebellionem anno 451, Chistiani Armenii suam religiosam libertatem servarunt, dum Armenia libertatem adsecuta est.

Medium aevumrecensere | fontem recensere

Post periodum Marzbanatus (428636), Armenia velut Phylarchia Armeniae, liber principatus in Imperio Arabico, Armenias terras antea Imperio Byzantino sic captas iungens, emersit. Principatui Princeps Armeniae, a calipha imperatoreque Byzantino agnitus, praeerat. Administrativae divisionis/phylarchiae Arminiyya, ab Arabibus creatae et quoque Georgiae et Albaniae Caucasiae partes includentis, pars erat et cuius sedes erat urbs Dusios, sive Tision (Armeniace Դվին). Principatus Armeniae usque ad annum 884 duravit, adsecuta liberatione a debilitato Imperio Arabico.

Denuo emergenti Regno Armeniae Dynastia Bagratis praeerat, quae usque ad annum 1045 duravit. Illo tempore, aliquae areae Armeniae Bagratidis libera regna et principatus velut Regnum Vaspurakaniae (Armeniace: Վասպուրական), a Domo Artsrunica (Armeniace: Արծրունի) gubernatum quae regum Bagratidum suprematiam adhuc agnoscebat, secesserunt.

Anno 1045, Imperium Byzantinum Armeniam Bagratidem cepit. Cito, aliae quoque civitates Armeniae sub Byzantino domino ceciderunt. Byzantina gubernatio parum duravit, namque anno 1071 Seliucidae Turci Byzantinos vicerunt et Armeniam in Proelio Manzicertensi (Armeniace: Մանզիկերտ, Turcice Malazgirt) ceperunt et Imperium Seliucidicum condiderunt. Ut mortem aut manus eorum qui cognatum Gagicum II (Գագիկ Բ), regem Abnicensem (Armeniace; Անի) necavissent effugeret, Armenius nominatus Ruben (Armeniace; Ռուբեն) cum aliquibus civibus in fauces angustas Tauri Montis et postea in Tarsum Ciliciae fuit. Byzantinus regiae gubernator eos accepit, ubi Regnum Armenium Ciliciae eventualiter? conditum est.

Imperium Seliucidicum cito collabi incepit. Fere anno 1100, Armenii principes Zacaridis nobilis familiae semiliberam Armenium principatum in Septemtrionali Orientalique Armenia, notum velut Armeniam Zacaridem, condiderunt. Nobilis familia Orbelianorum dominium cum Zacaridibus in variis civitatis partibus, praecipue in Syunia (Armeniace; Սյունիք) et Faucibus Cladium (Armeniace: Վայոց Ձոր) partita est.

Regula externarecensere | fontem recensere

Fere anno 1245, Mongolus Ilchanatus Principatum Zacarianum velut relictam Armeniam cepit. Mongolicas irruptiones aliae aliorum Mediae Asiae tribuum cito sequuntur, qui fere ab anno 1205 fere ad annum 1405 continuaverunt. Post singulam incessantem irruptionem, singulam eversionem nationi ferentem, Armenia illo tempore debilitata est. Fere anno 1505, Imperium Ottomanicum et Persia Safavis Armeniam inter se divisit. Imperium Russicum Armeniam Orientalem (in chanatibus Erevani et Carabachiae in Persia consistentem) annis 1813 et 1828 postea incorporavit.

Ottomanis regentibus, considerabilis libertas Armeniis in eorum propriis inclavaturis permissa est, qui in "relativa harmonia" cum aliis allophylis in imperio (inclusis regentibus Turcis) vixerunt. Nihilominus, velut Christiani sub stricto Musulmano sociali systemate, Armenii pervasivae discriminationi obstiterunt. Cum ei maiora iura in Imperio Ottomanico poposcerunt, Sultanus Abdulhamidus II, in responso, cum civitatis patrocinio Armenios inter annos 1894 et 1896 trucidavit, cuius effectus circa 80 000 ad 300 000 caesorum fuit. Strages Hamidianae, ut notae sunt, Abdulhamido internationalem infamiam velut "Sultano Rubro" sive "Sultano Sanguinario" dederunt.

Cum Imperium Ottomanicum collabi coepisset, Res Novae Iuvenum Turcorum (anno 1908) gubernationem Sultani Abdulhamidi evertorunt.? Armenii Imperium colentes Consilium Unionis et Progressus suum statum secundae classis mutaturum esse sperabant. Involucrum Emendationum Armeniarum (anno 1914) velut "solutio" nominando inspectore generali de Armeniis rebus oblatum est.

Primum bellum mundanum et generis Armenorum occidiorecensere | fontem recensere

Civitates Foederatae Americae gravem auxilii quantitatem Armeniis per Generis Armenorum occidionem contribuerunt. Toechocollema Consilio Americano Levamini in Oriente Medio ibi ostenditur iurans eos (Armenios inter alios) "non perituros esse."

Cum primi belli mundani impetu, Imperio Ottomanico et Imperio Russico per expeditionem Caucasicam Persicamque occupatis, nova gubernatio Armeniorum suspicionem habere coepit. Quod debitur? facto ut exercitus Russicus certum numerum Armeniorum voluntariorum frenaret. Die 24 Aprilis anni 1915, Armenii intellectuales in custodiam dati sunt ab Ottomanicis auctoritatibus et, cum Lex Tehciri (die 29 Maii anni 1915, postremo magna proportio Armeniorum Anatolia colentes periverunt in eo quod notum est generis Armenorum occidio. Renisus Armeniacus localis in regione, contra Imperii Ottomanici activitates evoluta, habuit. Inter annos eventus ab Armeniis et vasta maxima parte Occidentalium historicorum ut occisiones massivae aut genocidium cum civitatis patrocinio putantur. Nihilominus, quia Turcia amica Occidentis est et strategicum locum prope Orientem Medium habet, ambae, Statunitensis et Britannica gubernationes defectionem perspicuae evidentiae ut eventus genocidium categorizetur adhuc tenent. Turcicae auctoritates mortes Belli civilis resultationem iuxta cum morbis et famis, cum victimis utrobique factis fuisse tenent. Maximae Armeniorum interfectorum aestimationes e 650 000 ad 1.5 miliones variant. Armenia et Armeniaca diaspora sollemnem agnitionem eventuum genocidii per 30 annos ambiunt. Eventus hi traditionaliter annue die 24 Aprilis, Die Martyris Armenii sive Genocidii Armeniaci, commemorantur.

Quamquam exercitus Russicus in assequenda maxima parte Ottomanicae Armeniae primo bello mundano bene successit, assecuta amissa sunt ob Res Novas Russicas anni 1917. Illo tempore Armenia Orientalis, Georgia et Atropatene a Russis gubernatae foederari in Re Publica Foederativa Democratica Transcaucasica coniunctae conatae sunt. Haec foederatio, nihilo minus, a Februario ad Maium anni 1918 solum duravit, cum cunctae partes tres eam dissolvere decreverunt. Velut resultatio, Armenia Orientalis libera fit velut Res Publica Democratica Armeniae die 28 Maii.

Res Publica Democratica Armeniaerecensere | fontem recensere

Politicae divisiones Europae anno 1919, ubi Res Publica Armeniae sui iuris ostenditur.

Infeliciter accidit, ut brevis libertas Rei Publicae Democraticae Armeniae bello, territorialibus rixis, massiva influxione profugorum ex Ottomanica Armenia morbos et famem diffundentium oneraretur. Imperia consensionis, Ottomanicae gubernationis actionibus horripilatae, nuper conditae civitati Armeniacae per levamen pecuniam et alias formas fulciminis succurrere quaesiverunt.

Finito bello, victoriosae potentiae Consensionis Imperium Ottomanicum dividere quaesiverunt. Obsignatum inter imperia foederata et imperium Ottomanicum Separae 10 Augusti anni 1920, Foedus Separae exsistentiam Rei Publicae Democraticae Armeniae servare et ei antiqua territoria Ottomanicae Armeniae adhaerere promisit. Quia fines novi Armeniae a Statunitensi Praeside Woodrow Wilson picti sunt, Ottomanica Armenia etiam nominatur "Armenia Wilsoniana." Adhuc consideratio ut Armenia mandatum sub tutela Civitatum Foederatarum possibiliter fieret fuit. Foedus, attamen, a Motu Nationali Turcico reiectum est, et nunquam ratum est. Motus, a Mustapha Cemali Ataturco directus, foedere usus est occasione ut se ipsum legitimam Turciae gubernationem declararet, monarchiam in Constantinopole fundatam pro re publica in Ancyra fundata substituens.

Sovietica Armeniarecensere | fontem recensere

Insigne Rei Publicae Socialisticae Sovieticae Armeniae depingens montem Ararat in centro.

Armenia a Russis Bolsevicis annexa est et cuncta cum Georgia et Atropatene incorporata est in Unionem Sovieticam velut Rei Publicae Foederalis Socialisticae Sovieticae Transcaucasicae pars die 4 Martii anni 1922. Cum hac annexionem, Foedus Alexandropolis (Armeniace Գյումրի) Turcosovietico Foedere Carsensi sublatum est. In consensione, Turcia Unionem Sovieticam dominium in Azariam (Georgice აჭარა) cum portuaria urbe Bathyis (Georgice ბათუმი) accipere pro restitutione libertatis super urbibus Carsis (Turcice Kars), Ardahani (Turcice: Ardahan) et Igdiri (Turcice: Iğdır) permittebat quae cunctae Armeniae Russicae pars erant.

Res Publica Foederalis Socialistica Sovietica Transcaucasica ex anno 1922 ad annum 1938 fuit, quo in tres separatas entitates (Rem Publicam Foederalem Socialisticam Sovieticam Armeniae, Rem Publicam Foederalem Socialisticam Sovieticam Atropatenae, et Rem Publicam Foederalem Socialisticam Sovieticam Georgiae divisa est. Armenii relativae stabilitatis tempore sub Sovietica regula fructi sunt. Ei medicinam, cibum et suppeditationem e Moscua acceperunt, et communisticum dominium tranquilla levatio collata cum turbulentis annis finalibus Imperii Ottomanici esse probavit. Status difficilis ecclesiae fuit quae sub dominio Sovietico pugnabat. Mortuo Vladimiro Lenin, Iosephus Stalin habenas potestatis accipiens renovatum metus terrorisque tempus Armeniis coepit. Velut varii alii allophyli Unionem Sovieticam per Stalinicam Magnam Purgationem colentes, decusses milium Armeniorum supplicio affectae alteruter deportatae sunt.

Metus imminuit, Iosepho Staluin mortuo anno 1953 et Nikita Khrushchyov effecto novo Unionis Sovieticae duce. Mox, vita in Armenia Sovietica rapidam ameliorationem videre incepit. Ecclesia quae, Stalin duce, maxime passa est revixit cum Catholicos Vazgenus I officia sui muneris accepit anno 1955. Anno 1967, memoriale victimis Genocidii Armeniaci in colle Arcis Parvarum Hirundinum (Armeniace: Ծիծեռնակաբերդ) super faucibus Hrazdani (Armeniace: Հրազդան) aedificatum est. Quod accidit post massivas multitudines reclamantes eventas in quinquagesimo tragici eventus anniversario anno 1965.

Per Michaelis Gorbachev aeram cum emendationibus Glasnostica et Perestroikae, Armenii meliorem ambitalem curam sui nationi poscere inceperunt, contaminationem a Sovieticis constructis ergasteriis allatam reiicientes. Conflictus inter Atropatenen Sovieticam et suum autonomicum districtum Carabachiae Superioris. Armenii Carabachiae unificationem cum Armenia Sovietica poscebant. Pacificae reclamationes Erevani in favore Carabachianorum Armeniorum cum anti-Armeniacis internecionibus in Atropatenica urbe Sumgaiti (Atropatenice Sumgayıt) responsae sunt. Aliud Armeniae problema vastans terrae motus anno 1988 cum magnitudine momenti 7,2 graduum fuit.

Armenii studentes in Foro Theatri in medio Erevano conveniunt Sovieticas rationes et leges anno 1988 reclamatum.

Michaelis Gorbachev ineptitudo ut Armeniae problemata (praecipue Carabachiae) solveret deceptionem inter Armenios creavit et crescentem famem libertatis solum aluit. Maio anni 1990, Novus Exercitus Armenius constitutus est, merens ut vis defensiva a Sovietico Exercitu Rubro separata. Conflictus inter Novum Exercitum Armenium et copias Virum Securitatis Internae Sovieticae Erevani detractas cito eruperunt cum Armenii Rei Publicae Democraticae Armeniae anni 1918 conditionem commemorare decreverunt. Violentiae resultatio mors quinque Armeniorum interfectorum in sclopetatione cum Viribus Securitatis Internae Sovieticae in statione ferriviaria fuit. Testes Vires Securitatis Internae Sovieticae excessiva vi uti et pugnam instigare ibi asseruerunt. Aliae sclopetationes inter Armenios militianos et Sovieticas copias in Sovetashen, prope caput, acciderunt quarum resultatio mors circa viginti sex hominum, praesertim Armeniorum, fuit. Die 17 Martii anni 1991, Armenia iuxta cum Civitatibus Balticis, Georgia et Moldavia, per totam unionem referendum "boicotizavit," in quo 78% totorum suffragatorum retentioni Unionis Sovieticae emendato modo suffragatum est.

Libertas Restitutarecensere | fontem recensere

Anno 1991, Unione Sovietica distracta, Armenia suam libertatem restituit. Declarata liberatio die 23 Augusti, prima haud Baltica res publica secessa fuit. Attamen, primi anni post-Sovietici oeconomicis difficultatibus quoque et eruptione ascensus concertationis armatae inter Carabachianos Armenios et Atropatenici turbati sunt. Oeconomica problemata a Carabachiano conflictu mox orta sunt, cum Frons Popularis Atropatenica successit in premenda Re Publica Socialistica Sovietica Atropatene ut ferriviaria et aeria obsidionem contra Armeniam instigaret. Quod effective Armeniacam oeconomiam paralyzavit quia 85% oneris et bona mobilia per ferriviam adveniebant. Anno 1993, Turcia obsidioni contra Armenia in favore Atropatenae se univit.

Bellum Carabachiae finivit postquam a Russis conciliatam amotionem igneam applicaretur anno 1994. Bellum exitosa fuit viribus Armeniacis Carabachianis qui in assequendo 14 centesimae internationaliter agniti territorii Atropatenici, inclusa Carabachia Superiore ibi, bene successerunt. De illo tempore, Armenia et Atropatene colloquia de pace, Societate Securitatis et Cooperationis in Europa mediata, habuerunt. Status Carabachiae adhuc determinandus est. Ambarum civitatum oeconomia deterior facta est in absentia completae resolutionis et fines Armenii cum Turcia et Atropatene clausi manent.

Iam saeculo vicensimo uno, Armenia adversus angustias varias stat; nihilominus, bene successit in aliquibus ameliorationibus. Completam mutationem in oeconomiam mercatus fecit et ex anno 2008, vicesima octava oeconomicissime liber civitas in mundo est. Suae rationes publicae cum Europa, Oriente Medio, et Foederatione Civitatum Suorum Iurum Armeniam commercium augere permiserunt. Gasium, oleum, et commeatus per duas vitales vias: Iraniam et Georgiam veniunt. Armenia bonas rationes cum ambabus civitatibus servat.

Politiarecensere | fontem recensere

Armeniaca politia in democratiae repraesentativae praesidentialis rei publicae ambitu est. Secundum Constitutio Armeniae, praeses dux gubernationis et systematis plurifactionalis pluriformis est. Parlamemtum Unicamerale (quoque nominatum Conventus Nationalis (Armeniace Ազգային Ժողով) a coalitione trium factionum politicarum, conservativae Factionis Respublicanae Armeniae (Armeniace; Հայաստանի Հանրապետական Կուսակցություն), Factionis Armeniae Prosperae (Armeniace; Բարգավաճ Հայաստանի Կուսակցություն) et Foederationis Revolutionariae Armeniae (Armeniace; Հայ Յեղափոխական Դաշնակցութիւն), regitur. Oppositionis principales factiones factionem antiqui praesidis Conventus Nationalis, Civitatem Iuris (Armeniace; Օրինաց երկիր), et factionem antiqui primi ministri Raffii Hovannisian, Hereditatem (Armeniace; Ժառանգություն) includunt quae ambae eventuali adhaesioni Armeniacae in Unionem Europaeam et Consociationem Foederis Atlantici Septemtrionalis favent.

Propositum Armeniacae Gubernationis declaratum democratiam parlamentariam Occidentalis modi et fundamenta suo modo gubernandi construere est. Verumtamen internationales observatores Consilii Europae et Departamenti Civitatis Civitatum Foederatarum Americae de pelluciditate comitiorum parlamentariorum praesidentialium Armeniacorum et referendi constitutionalis ex anno 1995 disceptaverunt, dissensionem in scrutatione, inopiam cooperationis Commissionis Comitialis et exiguam conservationem comitialium elenchorum et locorum scrutatorum citantia. Domus Libertatis Armeniam "practice liberam" in sua relatione anni 2007 qualificavit, quamquam civitatem "democratiam comitialem", significanda relativa? inopia libertatis et comitialis competitivitatis non classificaret. Suffragium universale maioribus duodeviginti annos natis est.

Rationes externaerecensere | fontem recensere

Legatio Armeniaca Vasingtoniae D.C.

Armenia in praesenti bonas rationes cum fere omnibus nationibus mundi et cum duabus ei praecipuis, suis vicinis proximis Turcia et Atropatene, servat. Conflictus inter Armenios et Atropatenicos per ultimos annos Unionis Sovieticae erumperunt. Bellum Carabachiae Superioris politiam regionis per decennium ultimum saeculi 20 dominatum est. Finer inter duas nationes rivales clausi usque ad hodie manent, conflictus solutionem non assecuta est quamquam societates velut Societas Securitatis et Cooperationis in Europa mediarent. Minister rerum externarum, Vardanus Oskanyan, Armeniam in pactionibus pacis repraesentat.

Turcia quoque longam turbatarum rationum historiam cum Armenia ob suam recusationem agnitionis Genocidii Armeniaci anni 1915 possidet. Conflictus Carabachiae excusatio Turciae ut sui fines cum Armenia anno 1993 clauderet factus est. Obsidio abrogata non est, quamquam pressio magnae gregis potentis mercatoriae Turcae mercatus Armenios curat.

Propter suum locum hostilem inter duas nationes vicinas, Armenia laqueos securitatis cum Russia constituit. Ut petitio gubernationis Armeniacae Russia Stationem Militarem Russicam CII Septemtrionali Occidente Armeniacae urbis Alenxandropolis (Armeniace; Գյումրի) ut elementum dissuasorium contra Turciam servat. Adhuc cum his rebus, Armenia quoque ad structuras Euroatlanticas ultimis annis intuita est. Bonas rationes cum Civitatibus Foederatis Americae praecipue per suam diasporam habet. Secundum Censum Statunitensem anni 2000, 385.488 Armeniorum hanc nationem colentium sunt.

Armenia socia Consociationis Pacis Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis, et quoque Consilii Europae est, rationes amicas cum Unione Europaea, praesertim cum civitatibus sociis talibus ut Francia et Graecia servans. Indagatio anno 2005 facta ut 64% Armeniorum in Unionem Europaeam adhaesioni faverent monstravit. Multi officiales Armenii desiderium ut sua civitas socia Unionis Europaeae denique fiat etiam enuntiaverunt, alii candidaturam sollemnem brevi faciendam esse praevident. Aliqui adhaesioni in Consociationem Foederis Atlantici Septemtrionalis etiam favent. Omnibus modis praeses, Robertus Kotcharian, Armeniam iunctam ad Russiam, ad Foederatio Civitatum Liberarumnem et ad Consociationem Foederis Securitatis Collectivae tenere et Armeniam comitem haud sociam Unionis Europaeae et Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis esse vult.

Res militariarecensere | fontem recensere

Exercitus Armeniacus, Classes Aeriae Armeniacae, Custodia Aeris Armeniaca et Praesidium Limitare Armeniacum quattuor ramos Virium Armatarum Reipublicae Armeniae comprehendunt. Armeniaca res militaria formata est, collapsa Unione Sovietica anno 1991 et condito Ministerio Defensionis anno 1992. Commandator Praecipuus rei militariae Praeses Armeniae, Sergius Sargsyan est. Minister Defensionis politicae dominationis muneri praeest, quod in praesenti a Chiliarcho-Generali Michaele Harutyunyan regitur, dum militare mandatum in manibus Legatorum Generalium, ab Imperatore rectorum, manet, qui nunc Locumtenens-Generalis Seyranus Ohanyan est.

Exercitus perpetuus 60 000 militum habet, cum additionali? subsidio 32 000 militum et "subsidio subsidii" 350 000 copiarum. Armeniorum militum limitaneorum munus nationales fines cum Georgia et Atropatene circumire, dum Russicae copiae fines cum Irania et Turcia adhuc excubant. Casu eventualis impetus, Armenia omnes validos homines inter quindecim et quinquaginta novem annos natos cum disciplina militari mobilitare? potest.

Foedus Virium Armatarum Conventionalium in Europa, comprehensivos limites in categoriis decretoriis militarium armamentorum statuens, ab Armeniaco Parlamento Iulio anni 1992 ratificatum est. Martio anni 1993, Armenia multilateralem Conventionem Armorum Chemicorum obsignat quae decretoriam armorum chemicorum eliminationem postulat. Armenia Foederi Non Proliferationis Nuclearis velut civitas sine armis nuclearibus Iulio anni 1993 accedit. Armenia socia Consociationis Foederis Securitatis Collectivae iuxta cum Ruthenia Alba, Casachia, Chirgisia, Russia, Tadzikistania et Uzbecia. In programmate Consociationis Pacis Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis et in Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis consociatione nominata Consilio Consociationis Euro-Atlanticae participat. Armenia in missionibus servadae pacis in Agro Merulense involuta est cuius copiae partem Virium Agri Merulensis (quae ad Consociationem Foederis Atlantici Septemtrionalis non pertinent) sub iusso Graeco faciebant. Armenia quadraginta sex sodales virium militarium suarum in Viribus Coalitionis in Bello Iracense participantes habet.

Divisiones administrativaerecensere | fontem recensere

Subdivisiones Armeniae
Subdivisiones Armeniae
Legenda
Tabulae nº Administrativa
divisio
Provinciale
caput
1 Anticaucasia (Արագածոտն) Pyrgopolis (Աշտարակ)
2 Ararat (Արարատ) Artaxata (Արտաշատ)
3 Armavirum (Արմավիր) Armavirum (Արմավիր)
4 Gegarcunicum (Գեղարքունիք) Novum Forum Tauri (Գավառ)
5 Cotaicum (Կոտայք) Hrazdanum (Հրազդան)
6 Lorium (Լոռի) Melanecclesiopolis (Վանաձոր)
7 Siracum (Շիրակ) Alexandropolis (Գյումրի)
8 Syunia (Սյունիք) Metalliopolis (Կապան)
9 Otena (Տավուշ) Pandochiopolis (Իջևան)
10 Fauces Cladium (Վայոց Ձոր) Iegegnadzorum (Եղեգնաձոր)
11 Erevanum (Երևան) -

Armenia in divisiones administrativas undecim subdividitur. Quorum, decem provinciae nominantur marza (Armeniace մարզէր, singulari; մարզ, quod e Persico verbo marz "fines" significante derivatur). Erevanum speciali administrativo statui velut nationis caput fruitur. Exsecutivus dux in omnia decem marza marzpetus (aut gubernator marzi) est, ab Armeniaca Gubernatione electus. Erevani, exsecutivus dux magister civium est, a praeside electus.

Infra elencus provinciarum cum numero incolarum, area et notitiis spissitudinis est. Data e Diaconia Statisticae Nationalis Reipublicae Armeniae sunt. Area marzi Gegarcunici Lacum Nigrum (Armeniace Սևանա լիճ) 1.278 chiliometra quadrata (493.4 miliaria quadrata) sui territorii tegentem includere notetur. (Nomina provinciarum in inferiorem elenco cum nominibus Armeniace inter lunulas latinizantur);

Provincia Incolae  % Spissitudo
Erevanum (Երևան) 1.091.235 36,3% 5.196,4 km²
Siracum (Շիրակ) 257.242 8,6% 96,0 km²
Armavirum (Արմավիր) 255.861 8,5% 206,2 km²
Lorium (Լոռի) 253.351 8,4% 66,8 km²
Ararat (Արարատ) 252.665 8,4% 126,1 km²
Cotaicum (Կոտայք) 241.337 8,0% 114,9 km²
Gegarcunicum (Գեղարքունիք) 215.371 7,2% 58,9 km²
Syunia (Սյունիք) 134.061 4,5% 29,8 km²
Anticaucasia (Արագածոտն) 126.278 4,2% 45,8 km²
Otena (Տավուշ) 121.963 4,1% 39,1 km²
Fauces Cladium (Վայոց Ձոր) 53.230 1,8% 22,1 km²

Geographiarecensere | fontem recensere

Armenia civitas sine litore in Transcaucasia, inter maria Caspium et Euxinum, Septemtrione Georgiae, Oriente Atropatenae, Meridie Iraniae, et Occidente Turciae finitima est.

Topographiarecensere | fontem recensere

Monasterium Arcae Profundae (Armeniace Խոր Վիրապ) sub umbra Montis Ararat, ubi Arca Noemi post Diluvium offendit.

Respublica Armenia aream 30 000 chioliometra quadrata tegit, Occidentali Oriente in Aequo Armeniaco 4000 km² tegente), olim nominato Armenia Historica et ab Armeniis sua terra originali putato, sita. Natura soli montanissima est, cum rapidis cursibus fluminum et paucis silvis. Clima continentale in toto aequo, quod aestates calidas esse et hiemes duras in Armenia significat. Culmen altissimum mons Anticaucasus (Armeniace Արագած) (4095 m), et infimus locus 400 metra super plano maris in civitate est.

Mons Ararat (Armeniace: Արարատ, Turcice Ağrı) qui historice ad Armeniam pertinet locus altissimus regionis est. In praesenti in Turcia est, sed in Armenia descriptio clara et tota montis habetur, quod memoriam Armeniorum praecipui symboli affert. Mons in insigne Armeniae et in variis significationibus culturalibus populi apparet.

Problemata ambitaliarecensere | fontem recensere

Armenia sua problemata ambitalia? solvere conatur. In natione Ministerium Ambitus quod vectigalia contaminationi aeris aquaeque et deiectionibus immodicis sordium quibus in activitatibus tutelae ambitalis utuntur inseruit. Armenia cum aliis sociis Foederationis Civitatum Liberarum et cum communitate internationali in quaestionibus ambitalibus cooperare curat. Gubernatio Armeniaca laboravit ut Ergasterium Atomicum Metzamorense, prope Erevanum clauderetur, formas alternativas energiae evolvere quaerens.

Climarecensere | fontem recensere

Clima Armeniae est valde continentale. Aestates siccae apricaeque sunt, de Iunio ad medium Septembrem euntes. Temperatura inter 22º et 36º C variat; nihilominus, parvus mador effectum magnarum temperaturarum levat. Vespertina aura de montibus orta gratam acceptamque refrigerationem promovent. Ver breve et autumni longi sunt. Autumni ob motum coloremque foliorum arborum cognoscuntur. Hiemes valde gelidae cum plurima nive et temperaturis inter -10º et -5 °C variantibus sunt. Hiemales ludi exitosi in hoc anni tempore sunt, velut exercitatio nartationis in collibus Anthonapopolis (Armeniave Ծաղկա‎ձոր), 30 minutas ab Erevano sitis. Lacus Niger in terris superioribus situs est et secundus lacus supremus in mundo est, 1900 metra super plano maris.

Oeconomiarecensere | fontem recensere

Water World consaeptum recreatorium Erevani.

Armenia est civitas cum potenti industria, fundata in suis aluminii venis. Transitus ad oeconomiam mercatus, Unione Sovietica lapsa, emigrationem multarum centenarum Armeniorum in alias nationes excitavit. Una principalium saburrarum incremento inopia energiae est, quae ex aliis nationibus pretio summo importanda est et evolutionem ergasterii atomici provocavit. Turcia limites et partim commercium obsidet. Praeterea, terrae motus anno 1998 adhuc maiora impedimenta restitutioni postsovieticae intulit.

Demographiarecensere | fontem recensere

Armenia 3 215 800 incolarum (Aprile anni 2006) habet et secunda civitas spississime culta antiquarum rerumpublicarum Sovieticarum est. Incolarii decrementi problema ob magnas quantitates emigrationis post Unionem Sovieticam eruptam. Proportio emigrationis et incolarium decrementum, nihilominus, drastice nuper minuit et moderatum momentum Armeniorum Armeniam redeuntium principalis causa huius inclinationis fuit, quae ut continuet exspectatur. Vero Armenia ut suum incrementum positivum incolarium recuperet exspectatur.

Ethnici Armenii 97.9% incolarum constituunt. Iazidienses 1.3% e Russi 0.5% constituunt. Alii allophyli Assyrios, Ucrainos, Graecos, Carduchos, Georgianos et Ruthenos Albos includunt. Quoque minores Valachorum, Mordovianorum, Ossetiorum, Albanorum Caucasii, et Tatorum communitates sunt. Polonorum et Theodiscorum Caucasi allophyli etiam sunt quamquam valde russificati sunt. Per Sovieticum tempus, Atropatenici historice secunda maxima gens in natione fuerunt (circa 2.5% anno 1989 formantes). Nihilominus, ob conflictum de Carabachia Superiore propemodum omnes eorum ex Armenia in Atropatenen emigraverunt. Conversim, Armenia magnum Armeniorum profugorum adventum ex Atropatene accepit, quod Armenia characterem homogeneorem dedit.

Diasporarecensere | fontem recensere

Armenia relative magna diasporam habet (octo miliones a nonnullis aestimantur, magnopere cum tribus milionibus numerum incolarum propriae Armeniae superantes), cum communitatibus per totum orbem terrarum exsistentibus. Maximae Armaeniacae communitates extra Armeniam in Russia, Francia, Irania, Civitatibus Foederatis, Georgia, Syria, Libano, Argentina, Australia, Canada, Graecia, Cypro, Israele et Ucraina sunt. Inter 40 000 et 70 000 Armeniorum Turciam (praesertim Constantinopolem adhuc incolant. Etiam, circa mille Armeniorum Vicum Armeniacum in Urbi Antiqua Hierosolymis, olim maioris communitatis reliquum, incolunt. Italia Sancto Lazaro Armeniorum, insula in Palude Venetiae sita, quae monasterio a Mechitaristis, Armeniaca Catholica congregatione, ducto omnino occupata est, domus est. Insuper, circa 130 000 Armeniorum regionem Carabachiae Superioris ubi maxima pars sunt incolunt. Inter communitatem Armeniacam in CFA est grex musicus "System Of A Down".

Religiorecensere | fontem recensere

Sancti Gregorii Illuminatoris patronus Armeniae colitur, qui effecerit, ut civitas anno 301 Christiana facta sit.

Ea religio, quae in Armenia plerosque assectatores habet, Christianismus est. Antiquae litterae Armenae tradunt ecclesiam Armenam a duobus Iesu apostolis, Thaddaeo et Bartholomaeo, conditam esse, qui populo Armeno evangelium inter annos 40 et 60 praedicavissent. Inde sollemne nomen huius ecclesiae est Ecclesia Apostolica Armena. Armenia prima fuit civitas, quae Christianismum ut religionem publicam anno 301 adoptavit. Circa 93% Christianorum Armenorum ad Ecclesiam Apostolicam Armenam pertinent, quae sicut Ecclesia Orthodoxa Coptorum et ecclesiae Orthodoxae Syriacae inter Ecclesias Veteres Orientales numeratur. In Armenia etiam incolae Catholici - et ritus Romani et Armeni, qui ultimi Ecclesiam Armenam Catholicam formant et ad Catholicos Orientales (180 000) pertinent -, Protestantes et Christiani traditionis Orthodoxae sunt. Ecclesiae Armenae Catholicae sedes Bzommari in Libano est. Multi Carduchi, qui occidentalem civitatis partem incolunt, Iazidismum sequuntur, alii religionem Islamicam forma Sunnitica. Pauci Atropatenici reliqui Siitae sunt. Iudaica communitas Armena imminuit usque ad 750 homines, quod plerique oeconomicas Armeniae angustias fugientes in Israelem emigraverunt. Duae synagogae nunc operantur in Armenia: una in urbe capite, altera in urbe Melanolimnepolitana (Armeniace Սևան), prope Lacum Nigrum sita. Matrimonium inter Christianos Armenos variarum traditionum crebrum est.

Linguaerecensere | fontem recensere

Armenia suum proprium alphabetum linguamque habet. Alphabetum, anno 405 a Sancto Mesrobo Mashtots excogitatum, in triginta octo litteris consistit, quarum duae in periodum Cilicianam aditae sunt. Fere 96% incolarum nationis Armeniace, dum 75.8% etiam Russice loquuntur, quamquam lingua Anglica magis magisque popularis se facit.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere








Creative Commons License