Secundum bellum mundanum

E Vicipaedia
(Redirectum de Bellum Orbis Terrarum II)
Salire ad: navigationem, quaerere
Europa tempore secundi belli mundani
Asia tempore secundi belli mundani

Secundum bellum mundanum,[1] sive secundum bellum mundiale,[2] vel Bellum Orbis Terrarum II,[3] quod in mundo ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, sic appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Etiam ultra modum primi belli mundani, bellum alterum fuit magnitudinis immensae, ingentem numerum victimarum praebens: primo bello duo milliones militum ceciderunt; in secundo bello mundano circa quadraginta et quinque milliones vitam amiserunt. Dum bellum gerebatur, sex milliones Iudaeorum interfecti sunt in caede civili Shoa postea appellata, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque nazistis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes manserunt inoblitum permultorum hominum vulnus.

Regionesrecensere | fontem recensere

Bellum vehementissime in Europa et Asia gerebatur, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli, Germania, Italia, et Iaponia, amicitatis foedus fecerunt. Inter civitates quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia, et Australia. Illae civitates foedere adligatae erant et ita 'adligatae' appellabantur. Ex parte adligatorum, civitates hosticae etiam "potestates axis" (Anglice: axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi Romanoque vel Berolinensi et Tociensi.

Temporarecensere | fontem recensere

Initium: Bellum in Europa Asiaque, 1939–1940recensere | fontem recensere

Hitler civitates Germaniae finitimas vastare coepit. Mense Augusto anno 1939, Germaniae et Unioni Sovieticae placuit, ne altera civitas alteram adgredetur. Hoc pacto, Germania Poloniam die 1 Septembris eiusdem anni invasit. Legiones Polonorum pro patria unam mensem bellabant, legionibus Sovieticis die 17 Septembris quoque invadentibus. Victa sine magno conatu atque molimento Polonia, Germani copias mense Martio 1940 contra Daniam Norvegiamque transferunt et Maio Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum, Franciam irrupebant, facileque eas fere 1940 superabant, Lutetiamque occupabant. Tunc contra Britanniae insulam munus aeriale conieciunt. Proelio in aera aliquas menses facto, Germani se Britanniam invadere non posse videbant copiis Britannicis in Britannia positis ad Germanos repellendum. Interea, in Asia Iaponia Coream anno 1910 incucurrerat et Manchuriam anno 1931. Principium bellum dicari potest etiam secundum bellum esse inter Sinam et Iaponiam , 7 Iulii, 1937. [4][5] et mergit parte Secundi Belli mundialis.

Annus 1941recensere | fontem recensere

Depopulata Iugoslavia mense Aprili 1941 et foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii 1941 Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est. Mense Decembre, accurate die 7 Decembris, Iaponia sine belli denuntiatione contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit, cum tormentis et telis[6] castrum marinum Pearl Harbor (Portum Margaritarium) in Oahu Havaiorum adgressus est. Insequentibus diebus, America Iaponiae, Germaniae, et Italiae bellum indixit. Iaponia in Asia concitator erat incurrente Serem, Coream, Philippinas etc.

Annus 1942recensere | fontem recensere

Die 17 Iulii anni 1942, pugna Stalingradensis inter copias Germaniae et Unionis Sovieticae coepit. Die 4 Novembris anni 1942 exercitus Regni Britanniarum vicit copias Italiae et Germaniae prope El-Alamein in Aegypto. Die 8 Novembris, legiones Americanae et Britannicae in litore Africae borealis Francicae exposuerunt. Iaponia Indonesiam anno 1942 incucurrit.

Annus 1943recensere | fontem recensere

Die 2 Februarii anni 1943, copiae Unionis Sovieticae vicerunt in pugna Stalingradensi. Die 25 Iulii 1943 Magnum Consilium fascismi abdicationem Beniti Mussolini petivit et Mussolini se a munere Praesis Consilii ministrorum removit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.

Die 23 Augusti 1943, copiae Germaniae victae sunt ab exercitu Unionis Sovieticae in pugna Kurskensi (quae a die 5 Iulii durabat).

Annus 1944recensere | fontem recensere

Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt.

Annus 1945recensere | fontem recensere

Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die supplicio adfectus est.

Die 30 Aprilis 1945, Adolpho Hitler nece sibi conscito, Carolus Dönitz novus cancellarius Germanicus Germaniam expugnatam et victam die 2 Maii anni 1945 dedidit, et ergo die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finem habuit.

Die 12 Aprilis, Roosevelt praeside Americano mortuo, novo praeses Harrius S. Truman bombas atomicas in urbes Iaponicas ici iussit. Die 6 Augusti Hirosima die 9 Augusti Nagasacium eo modo deletae sunt. Haec terribilia et potentissima nova arma Iaponiam ad deditionem pellexerunt, et nam die 2 Septembris secundum bellum mundanum finitum est.

De exitu bellirecensere | fontem recensere

Omnibus victoribus dividendi Germaniam libido erat et ergo, bello confecto, illa in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem in sua potestate habuit; partes occidentales a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949 duae civitates creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae solum anno 1990 contributae sunt.

Anno 1946 inter praeclara iudicia Norimbergensia praecipui viri publici nazistae in ius vocati sunt et multi etiam capite damnati sunt.

Civitates participantesrecensere | fontem recensere

Milites Civitatum Foederatarum et Unionis Sovieticae inter se ad orientem Albis fluminis mense Aprile 1945 incidunt.

Primae nationes quae belli initium fecerunt (asterisco monstrantur potestates axis):

Pelliculae de bellorecensere | fontem recensere

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Nuntii Latini 14. Oct. 2011; Ephemeris 15 Nov. 2011.
  2. Ioannes Paulus Papa II, Omni saeculo, litterae decretales (Cracoviae, 8 Iunii 1997).
  3. "De Bello Orbis Terrarum II Acta Documentaque," Documenta Catholica Omnia (Cooperatorum Veritatis Societas, 2006).
  4. Chickering, Roger (2006) (Google books). A World at Total War: Global Conflict and the Politics of Destruction, 1937?1945(Anglice). Cambridge University Press. p. 64. ISBN 0275987108 
  5. Fiscus, James W (2007) (Google books). Critical Perspectives on World War II. Rosen Publishing Group. p. 44. ISBN 1404200657 
  6. Confer bombardare in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)..
  7. 7.0 7.1 Quum Iaponia de facto die 15 Augusti 1945 se dedit, deditio eius officialis more recepto die 2 Septembris eodem anno accidit.

Bibliographiarecensere | fontem recensere

Via Berolini in media urbe post Proelium Berolini; imago die 3 Iulii 1945 facta.
Bomba atomica super urbem Nagasacium die 9 Augusti 1945 dissilitur.

Nexus externirecensere | fontem recensere

Mille Paginae.png








Creative Commons License