Bolivia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
República de Bolivia (Hispanice), Bulibya Republika (Quechice), Wuliwya Suyu (Aymarice), Tetã Volivia (Guaranice)
Vexillum Bolivianum Sigillum Bolivianum
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Unio vis est
(Hispanice: La unión es la fuerza)
Locus Boliviae
Lingua Hispanica, Quechica, Aymara et Guaranica
Gentilitium Bolivianus, -a
Caput Sucre
Praeses Evus Morales
Area
 - Totalis
 - % aqua
locum 17
1,098,580 km²;
1.4%
Numerus incolarum
 - Totales (2005)
 - Spissitudo
locum 85
8,586,443
8/km²
Nummus Bolivianum
Zona horaria UTC − 4
Hymnus nationalis Bolivanos el hado principio
Interretis dominium .bo
Praefixum telephonicum 591
Socius inter: CCA, CN, CAN

Bolivia[1] est respublica in America Meridionali. Finitimae sunt Brasilia septemtrione et oriente, Paraguaia et Argentina meridie, Chilia et Peruvia occidente. Caput Boliviae est Sucre. Sine litore civitas est, cum ponderis paupertate et parvis socialibus indicibus. Etiam secundum maximum depositum gasii naturalis continentis possidet, quem solum Venetiola superat.

Historiarecensere | fontem recensere

Bolivia locus ubi magnae indigenae civilizationes creverunt fuit, quarum praecipua civilizatio Tihuanaca fuit. Imperii Incaici pars saeculo quinto decimo facta est. Saeculo secto decimo, Hispanis hic adventis, Bolivia, copiosa in argenteis depositis, viceregno Peruviano et postea viceregno Argyropolitano adiuncta est.

Pugna pro libertate anno 1809 coepit, sed pars Hispaniae usque ad annum 1825 mansit, cum a Simone Bolívar liberata esset, de quo nomen suum cepit. Post brevem coniunctionem cum Peruvia, Bolivia plane libera facta est. Sequentibus annis, ea partem sui territorii ob vendita et ob bellum amisit. Praecipuorum unum Bellum Pacifici est.

Bolivia culturae societatisque problematibus? occurrit, et per annos innumeris eversiones seditionesque militares passa est. Anno autem 1980, democratia post consilii militaris amotionem restituta est.

Politiarecensere | fontem recensere

Paxia caput politicum Boliviae est.

Constitutio Boliviana anni 1967, anno 1994 iterum cognita, systema aequatum inter potestates exsecutivam, legisferam, et iudicialem praevidet. Traditionaliter fortis exsecutiva, nihilominus, Congressum, cuius munus legislationi ex exsecutiva originariae disceptandae et probandae generatim circumscribitur, umbrare solet. Iudicum ramus, a Supremo Tribunale et a departimentalibus inferioribusque tribunalibus compositus, corruptione et inefficacia valde corroditur. Per emendationes in constitutione anno 1994 factas, et per subsequentes leges, gubernatio correctiones quae vim ut ingentes in iudiciariis systematis litibusque sint habet inchoavit.

Boliviana novem departimenta maiorem autonomiam acceperunt propter legem decentralizationis administrativae anni 1995, quamquam principales administratores departimentales adhuc a media gubernatione nominantur. Urbes et communia Boliviana a praefectoribus et consiliis directe electis gubernantur.

Comitia municipalia nonis Decembribus anni 2004 facta sunt ubi consilia quinquennibus mandatis electa sunt. Lex Participationis Popularis Aprilis anni 1994, significativam nationalium acceptorum portionem in autarkeias usui discretionali distribuens, ut communitates antea neglectae magnas ameliorationes in suis infrastructuris et diaconiis obtinerent permisit.

Quamquam hoc systema, Bolivia problemata generis socio-oeconomica valde gravibus ostendit et ultimis annis ob sollicitationem maioris autonomiae e suis departimentis, suos gubernatores eligere in animo habentibus, aggravata sunt.

Divisio administrativarecensere | fontem recensere

Departimenta Boliviana Hispanice

Bolivia in novem departimenta sive praefecturas (Hispanice: departamentos) divisa est. Omnia departimenta in provincias quae in municipia (Hispanice: municipios) subdividuntur subdivisa est:

Consaeptum(Hisp. et Que.: Cercadoet Aym.; Sirkadu)

  Departimentum cum nomine Latinizato (Hispanice, Aymarice, Guaranice et Quechice) Caput Latine Hispanice, Aymarice, Guaranice et Quechice) Provinciae Latine Hispanice, Aymarice, Guaranice et Quechice) Caput Latine Hispanice, Aymarice, Guaranice et Quechice)
Vexillum Beniani Departimentum Benianum (Hisp. et Que.: Beni, Aym.: Wini) Trinitas (Hispanice: Trinidad, Aym. et Que.: Kimsantin) Consaeptum (Hisp. et Que.: Cercado et Aym.: Sirkadu) Sanctus Xaverius (Hisp.: San Javier)
Antonius Vaca Díez (Hisp., Aym. et Que.: Antonio Vaca Díez) Ripa Superior (Hisp., Aym. et Que.: Riberalta)
Imperator Iosephus Ballivián Segurola (Hisp., Aym. et Que.: José Ballivián Segurola) Sancti Reges (Hisp. et Que.: Santos Reyes)
Iacuma (Hisp.: Yacuma, Aym. et Que.: Yakuma) Sancta Ana Iacumensis (Hisp.: Santa Ana de Yacuma)
Moxi (Hisp. et Que.: Moxos et Aym.: Muxus) Sanctus Ignatius Moxensis (Hisp. et Que.: San Ignacio de Moxos)
Marbanum (Hisp. et Que.: Hisp., Aym. et Que.: Marbán) Lauretum (Hisp. et Que.: Loreto)
Mamoria (Hisp.: Mamoré; Que.: Mamuriy et Aym.: Mamore) Sanctus Ioachim (Hisp.: San Joaquín)
Iténez Magdalena
Vexillum Chuquisacae Chuquisaca (Hisp.: Chuquisaca, Aym.: Chuquisaka et Que.: Chuqichaka) Sucre (Hisp.: Sucre, Aym.: Sukri et Que.: Chuqichaka)
Oropeza (Hisp.: Oropeza et Aym. et Que.: Urupisa) Sucre (Hisp.: Sucre, Aym.: Sukri et Que.: Chuqichaka)
Ioanna Azurduy de Padilla (Hisp.: Juana Azurduy de Padilla, Aym.: Asurduy et Que. Asurtuy) Azurduypolis (Hisp.: Azurduy et Que.: Asurtuy)
Iacobus Zudáñez (Hisp.: Jaime Zudáñez, Aym.: Sudañes et Que.: Sutañis) Zudannezpolis (Hisp. Villa Zudáñez)
Tomina (Hisp.: Tomina et Aym. et Que.: Tumina) Padilla
Ferdinandus Siles (Hisp., Aym. et Que.: Hernando Siles) Mons Acutus (Hisp., et Aym.: Monteagudo)
Yamparáez (Hisp.: Yamparáez, Aym.: Yamparaiyis et Que.: Yamparayis) Tarabucum (Hisp.: Tarabuco et Que.: Tarapuku)
Cintia Septemtrionalis (Hisp.: Nor Cinti, Aym.: Nor Sinti et Que.: Chinchay Sinti) Camargopolis (Hisp.: Camargo et Que.: Kamarqu)
Cintia Meridionalis (Hisp.: Sud Cinti, Aym.: Sur Sinti et Que.: Uralan Sinti) Camataquia (Hisp.: Camataqui et Que.: Kamataki)
Belisarius Boeto (Hisp., Aym. et Que.: Belisario Boeto) Serranopolis (Hisp.: Villa Serrano et Que.: Urqu-urqu)
Ludovicus Calvo (Hisp., Aym. et Que.: Luis Calvo) Urbs Victorii Guzmán (Hisp. et Que.: Villa Vittorio Guzmán)
Vexillum Cochabambae Cochabamba (Hisp.: Cochabamba, Aym.: Kuchawampa et Que.: Quchapampa) Cochabamba (Hisp.: Cochabamba, Aym.: Kuchawampa et Que.: Quchapampa)
Arania (Hisp. et Aym.: Arani et Que.: Jarani) Arania (Hisp. et Aym.: Arani et Que.: Jarani)
Stephanus Arce (Hisp., Aym. et Que.: Esteban Arce) Tarata
Arquia (Hisp.: Arque, Aym.: Arki et Que.: Arqi) Arquia (Hisp.: Arque, Aym.: Arki et Que.: Arqi)
Aiopaia (Hisp.: Ayopaya et Aym. et Que.: Ayupaya) Anexartesiopolis (Hisp. et Que.: Villa Independencia)
Narcissus Campero (Hisp.: Campero et Aym. et Que.:Kampiru) Aiquilia (Hisp.: Aiquile, Aym.: Aiquili et Que.: Aykili)
Capinota (Hisp.: Capinota, Aym. et Que.:Kapinuta) Capinotapolis (Hisp.: Villa Capinota et Aym., et Que.: Kapinuta)
Consaeptum (Hisp. et Que.: Cercado et Aym.: Sirkadu) Cochabamba (Hisp.: Cochabamba, Aym.: Kuchawampa et Que.: Quchapampa)
Carrasco (Hisp. et Que.: Carrasco, et Aym.: Karasku) Totora (Hisp.: Totora et Que.: Tutura)
Chaparia (Hisp. et Aym.: Chapare et Que.: Chapariy) Sacaba (Hisp. Sacaba et Aym. et Que.: Sakawa)
Germanus Jordán (Hisp., Aym. et Que.: Germán Jordán) Cliza (Hisp.: Villa Cliza et Que.:Klisa)
Mizquia (Hisp.: Mizque, Aym.: Miski et Que.:Misk'i) Mizque (Hisp.: Mizque, Aym.: Miski et Que.:Misk'i)
Punata Punata
Quillacollum (Hisp.: Quillacollo, Aym.: Killakullu et Que.: Killaqullu) Quillacollum (Hisp.: Quillacollo, Aym.: Killakullu et Que.: Killaqullu)
Tapacaria (Hisp.: Tapacarí, Aym.: Tapakari et Que.: Tapaqari) Tapacaria (Hisp.: Tapacarí, Aym.: Tapakari et Que.: Tapaqari)
Bolivaria (Hisp., Aym. et Que.: Bolívar) Bolivaropolis (Hisp., Aym. et Que.: Bolívar)
Tiraquia (Hisp.: Tiraque, Aym.: Tiraki et Que.: Tiraqi) Tiraquia (Hisp.: Tiraque, Aym.: Tiraki et Que.: Tiraqi)
Vexillum Paxiae Paxia (Hisp. et Gua.; La Paz, Aym.: Chuqiyapu, et Que.: Chuqiyapu) Paxia (Hisp. et Gua.; La Paz, Aym.: Chuqiyapu, et Que.: Chuqiyapu)
Aroma (Hisp.: Aroma et Aym. et Que.: Aruma) Sica Sica (Hisp.: Sica Sica et Que.: Sika Sika)
Baptista Saavedra (Hisp., Aym. et Que.: Bautista Saavedra) Urbs Ioannis Iosephi Pérez (Hisp.: Charazani et Que.:Charasani)
Abel Iturralde Ixiamae (Hisp., Aym. et Que.: Ixiamas)
Caranavia (Hisp.:Caranavi, Aym.: Karanawi et Que.:Qarañawi) Caranavia (Hisp.:Caranavi, Aym.: Karanawi et Que.:Qarañawi)
Heliodorus Camacho (Hisp., Aym. et Que.: Eliodoro Camacho) Portus Acosta (Hisp.: Puerto Acosta et Que.: Aqusta)
Franciscus Tamayo (Hisp., Aym. et Que.: Franz Tamayo) Apolum (Hisp.: Apolo et Que.: Apulu)
Gualbertus Villaroel (Hisp., Aym. et Que.: Gualberto Villarroel) Sanctus Petrus de Curahuara Carangarum (Hisp.: San Pedro de Curahuara de Carangas et Que.: Kurawara)
Ingavia (Hisp.: Ingavi et Aym. et Que.: Inkawi) Viacha (Hisp.: Viacha et Aym. et Que.: Wiyacha)
Inquisivia (Hisp.: Inquisivi, Aym.: Inqwisiwi et Que.: Inkisiwi) Inquisivia (Hisp.: Inquisivi, Aym.: Inqwisiwi et Que.: Inkisiwi)
Iosephus Manuel Pando (Hisp., Aym. et Que.: José Manuel Pando) Sanctus Iacobus Machacensis (Hisp.: Santiago de Machaca et Que.: Machaqa)
Larecaxa (Hisp.: Larecaja, Aym.: Larikaxa et Que.: Lariqaqa) Sorata (Hisp.: Sorata et Que.: Surata)
Raimundus Iosephus Loayza (Hisp., Aym. et Que.: José Ramón Loayza Luribaium (Hisp.: Luribay et Que.: Luriway)
Andes (Hisp. et Aym.: Los Andes, Que.: Antikuna et Gua.; Andi) Pucarania (Hisp.: Pucarani et Que.: Pukarani)
Mancocapacum (Hisp.: Manco Kapac, Aym.; Manku et Que.: Manqu Qhapaq) Copacabana (Hisp.: Copacabana, Aym.; Qupakawana et Que.: Qupaqhawana)
Munnecae (Hisp.: Muñecas, Aym.; Muñyka et Que.: Muñiqa) Chuma
Iungae Septemtrionales (Hisp. et Aym.; Nor Yungas et Que.: Chinchay Yunka) Coroicum (Hisp.: Coroico et Aym. et Que.: Quruyqu)
Omasuii (Hisp.: Omasuyos et Aym. et Que.: Umasuyu) Achacachia (Hisp.: Achacachi et Que.: Achakachi)
Pacaxes (Hisp.: Pacajes, Aym.; Pakaxis et Que.: Paqaqi) Corocorum (Hisp.: Corocoro et Que.: Kurukuru)
Petrus Domingo Murillo (Hisp., Aym. et Que.: Pedro Domingo Murillo) Palca (Hisp.: Palca et Que.: Pallqa)
Iungae Meridionales (Hisp. et Aym.; Sud Yungas et Que.: Uralan Yunka) Chulumania (Hisp., Aym. et Que.: Chulumani)
Vexillum Oruri Orurum (Hisp.: Oruro, Aym.; Ururu et Que.: Uru-Uru) Orurum (Hisp.: Oruro, Aym.; Ururu et Que.: Uru-Uru)
Atahualpa (Hisp.: Atahuallpa et Aym. et Que.: Atawallpa) Sabaia (Hisp. et Que.: Sabaya)
Carangae (Hisp.: Carangas, Aym.; Karangas et Que.: Qaranqa) Corquia (Hisp.: Corque)
Orurum (Hisp.: Oruro, Aym.; Ururu et Que.: Uru-Uru)
Eduardus Avaroa (Hisp., Aym. et Que.: Eduardo Avaroa) Challapata
Ladislaus Cabrera (Hisp., Aym. et Que.: Ladislao Cabrera) Salinae de Garcí Mendoza (Hisp.: et Que.: Salinas de Garcí Mendoza)
Litus Atacamense (Hisp., Aym. et Que.: Litoral) Huachacalla (Hisp.: Huachacalla et Que.: Wachaqalla)
Portus Mytilorum (Hisp., Aym. et Que.: Puerto de Mejillones) Rivulus (Hisp. et Que.: La Rivera)
Carangae Septemtrionales (Hisp.: Nor Carangas, Aym.; Nor Karangas et Que.: Chinchay Qaranqa) Huayllamarca (Hisp.: Huayllamarca et Que.: Wayllamarka)
Pantaleo Dalence (Hisp., Aym. et Que.: Pantaléon Dalence) Huanunia (Hisp.: Huanuni et Aym. et Que.: Wanuni)
Poŏpum (Hisp.: Poopó, Aym.; Puwupu et Que.: Puwpu) Poŏpum (Hisp.: Poopó, Aym.; Puwupu et Que.: Puwpu)
Saxama (Hisp.: Sajama, Aym.; Saxama et Que.: Sahama) Curahuara Carangarum (Hisp. et Que.: Curahuara de Carangas et Aym.; Kori Bara K'araa Ancas)
Sanctus Petrus Totorae (Hisp., Aym. et Que.: San Pedro de Totora) Totora (Hisp.: Totora et Que.: Tutura)
Saucaria (Hisp.: Saucarí, Aym.; Saukari et Que.: Sawkari) Toletum (Hisp.: Toledo et Que.: Sawkari)
Sebastianus Pagador (Hisp., Aym. et Que.: Sebastián Pagador) Sanctus Iacobus Huariensis (Hisp. et Que.: Santiago de Huari)
Carangae Meridionales (Hisp.: Sud Carangas, Aym.; Sud Karangas et Que.: Uralan Qaranqa) Santus Iacobus Andamarcensis (Hisp.; Santiago de Andamarca et Que.: Antamarka)
Thomas Barrón (Hisp., Aym. et Que.: Tomas Barrón) Eucalyptopolis (Hisp. et Que.: Eucaliptus)
Vexillum Pandini Departimentum Pandinum (Hisp. et Que.: Pando, Aym.;Pandu) Cobixa (Hisp.; Cobija, Aym.; Kuwixa et Que.: Kuwiha) Abŭna (Hisp., Aym. et Que.: Abuná Sancta Rosa Abŭnae (Hisp., Aym. et Que.: Santa Rosa de Abuná)
Federicus Román (provincia) (Hisp., Aym. et Que.: Federico Román) Urbs Fortalexiensis (Hisp. et Que.: Fortaleza et Aym.; Phurtalisa)
Mater Dei (Hisp. et Aym.; Madre de Dios et Que.: Mayutata) Portus Gonzali Moreno (Hisp., Aym. et Que.: Puerto Gonzalo Moreno)
Manuripia (Hisp., Aym. et Que.: Manuripi) Portus Dives (Hisp.; et Que.: Puerto Rico et Aym.; Pwrtu Riku)
Nicolaus Suárez (Hisp., Aym. et Que.: Nicolás Suárez) Cobixa (Hisp.; Cobija, Aym.; Kuwixa et Que.: Kuwiha)
border|75px|Vexillum Potosiae Departimentum Potosium (Hisp.; Potosí, Aym.; Putusi et Que.: P'utuqsi) Potosia (Hisp.; Potosí, Aym.; Putusi et Que.: P'utuqsi)
Alonsus de Ibáñez (Hisp., Aym. et Que.: Alonso de Ibáñez) Sacaca (Hisp.; Sacaca, Aym. et Que.: Saqaqa)
Antonius Quijarro (Hisp., Aym. et Que.: Antonio Quijarro) Uiunia (Hisp., Aym. et Que.: Uyuni)
Bernardinus Bilbao (Hisp., Aym. et Que.: Bernardino Bilbao) Arampampa
Charcae (Hisp.; Charcas, Aym. et Que.: Charkas) Sanctus Petrus Boni Aspectus (Hisp. et Que.: San Pedro de Buena Vista et Aym.; San Pidru di Buëna Wista)
Cassiterotopia (Hisp., Aym. et Que.: Chayanta) Colquechaca (Hisp.; Colquechaca, Aym.; Kulkichaka et Que.: Qullqichaka)
Cornelius Saavedra (Hisp., Aym. et Que.: Cornelio Saavedra) Brigantium (Hisp. et Que.: Betanzos et Aym.; Witansu)
Daniel Campos Pagepolis (Hisp. Llica, Aym. et Que. Llika)
Henricus Baldivieso (Hisp., Aym. et Que. Enrique Baldivieso) Sanctus Augustinus (Hisp. et Que.: San Agustín et Aym.; Ahustinu)
Iosephus Maria Linares (Hisp., Aym. et Que.: José María Linares) Puna
Modestus Omiste (Hisp., Aym. et Que.: Modesto Omiste) Villatio (Hisp.; Villazón et Aym. et Que.: Willasun)
Chichae Septemtrionales (Hisp.; Nor Chichas, Aym.; Araxa Chichas et Que.: Chinchay Chichas) Cotagaita (Hisp.; Cotagaita, Aym.; Kutawaita et Que.: Qutaqayta)
Lipezia Septemtrionalis (Hisp.; Nor Lípez, Aym.; Araxa Lipis et Que.; Chinchay Lipis) Colcha "K" (Hisp.: Colcha "K", Aym.; Kulcha "K" et Que.; Qulcha "K")
Raphael Bustillo (Hisp., Aym. et Que.; Rafael Bustillo) Uncia (Hisp.; Uncía, Aym. et Que.; Unsiya)
Chichae Meridionales (Hisp.; Sud Chichas et Que.; Uralan Chichas) Tupiza (Hisp.; Tupiza et Aym. et Que.; Tupisa)
Lipezia Meridionalis (Hisp.; Sud Lípez et Que.; Uralan Lipis) Sanctus Paulus Lipezus (Hisp.; San Pablo de Lípez et Que.; San Pawlu Lipis)
Thomas Frías (Hisp., Aym. et Que.; Tomás Frías) Tinguipaia (Hisp.; Tinguipaya, Aym.; Tinuipaya et Que.; Tinkipaya)
Vexillum Sanctae Crucis Sanctae Crucis departimentum (Hisp.; Santa Cruz et Aym., Que. et Gua.; Santa Krus) Sancta Crux Montana (Hisp.; Santa Cruz de la Sierra, Aym., Que. et Gua.; Santa Krus) Andreas Ibáñez (Hisp., Aym. et Que.; Andrés Ibáñez) Sancta Crux Montana (Hisp.; Santa Cruz de la Sierra, Aym. et Que.; Santa Krus)
Ignatius Warnes (Hisp., Aym. et Que.; Ignacio Warnes) Warnespolis (Hisp.; Warnes et Que.; Warnis)
Iosephus Michael de Velasco (Hisp. Aym. et Que.; José Miguel de Velasco) Sanctus Ignatius de Velasco (Hisp.; San Ignacio de Velasco et Que.; San Inasyu)
Ichilum (Hisp.; Ichilo, Aym. et Que.; Ichilu) Bonus Aspectus (Hisp. et Que.; Buena Vista)
Chiquitia (Hisp.; Chiquitos, Aym.; Chiquitus et Que.; Chikitus) Sanctus Iosephus Parvulorum (Hisp.; San José de Chiquitos et Que.; San José Chikitus)
Sara Porta Caeli (Hisp. et Que.; Portachuelo)
Montes (Hisp. et Que.; Cordillera et Aym.; Kurdyllira) Lacunulae (Hisp. et Que.; Lagunillas)
Valles Grandis (Hisp. et Que.; Vallegrande et Aym.; Wallirandi) Macronapepolis (Hisp. et Que.; Vallegrande)
Florida (Hisp. et Que.; Florida, Aym.; Phluryda) Samaipata (Hisp.; Samaipata et Que.; Samaypata)
Episcopus Santistevan (Hisp., Aym. et Que.; Obispo Santistevan) Monteropolis (Hisp.; Montero et Que.; Muntiru)
Nufrius de Chávez (Hisp., Aym. et Que.; Ñuflo de Chávez) Conceptio (Hisp.; Concepción et Que.; Kunsipsyun)
Angelus Sandoval (Hisp., Aym. et Que.; Ángel Sandoval) Sanctus Matthias (Hisp. et Que.; San Matías)
Manuel Maria Caballero (Hisp. et Que.; Manuel María Caballero et Aym.; Kaballeru) Comarapa (Hisp.; Comarapa et Que.; Kumarapa)
Germanus Busch (Hisp., Aym. et Que.; Germán Busch) Portus Suárez (Hisp. et Que.; Puerto Suárez)
Guaraii (Hisp.; Guarayos, Aym. et Que.; Warayu) Ascensio Guaraiorum (Hisp.; Ascensión de Guarayos et Que.; Warayu Wichay)
Vexillum Tarixae Tarixa (Hisp. et Que.; Tarija et Aym.; Tarixa) Tarixa (Hisp. et Que.; Tarija et Aym.; Tarixa) Anicetus Arce (Hisp., Aym. et Que.; Aniceto Arce) Padcaia (Hisp.; Padcaya et et Que.: Patqaya)
Franciscus Burdet O'Connor (Hisp., Aym. et Que.; Burnet O'Connor) Mesopotamopolis (Hisp. et Aym.; Entre Ríos et Que.; Mayupura)
Consaeptum (Hisp. et Que.; Cercado et Aym.; Sirkadu) Tarixa (Hisp. et Que.; Tarija et Aym.; Tarixa)
Eustachius Méndez (Hisp., Aym. et Que.; Eustaquio Méndez Sanctus Laurentius (Hisp. et Que.; San Lorenzo)
Tzacum Magnum (Hisp., Aym. et Que.; Gran Chaco et Gua.; Cháko) Taopotistropolis (Hisp.; Yacuíba, Aym. et Que.; Yakuywa et Gua.; Yakuiba)
Iosephus Maria Avilés (Hisp., Aym. et Que.; José María Avilés Uriondum (Hisp. et Que.; Uriondo)

Regio Hatunfaiagastina seu Hatunfaiagasta in Chilia in civitatis constiturione decimum departimentum captum nominatum "Litus" (Hispanice: Litoral) consideratur.

Die 15 Decembris anni 2007, Sancta Crux, Benianum, Pandinum, Tarixa autonomiam e media gubernatione magis magisque auctoritarias proclivitates gubernationis Praesidis Evi Morales velut causam citantia declaraverunt.

Geographiarecensere | fontem recensere

Iugum Antisense in Bolivia.

Boliviae non est litus maritimum. Bolivianus occidens in iugo Antisensi considit, cuius maximum culmen est mons Saxama (Hispanice: Nevado Sajama; Quechice: Sahama; Aymarice: Saxama), 6542 metra altus. Reipublicae medium Altiplanum, El Altiplano Hispanice, formatur quod plerique Boliviani colunt. Oriens demissis terris constituitur et umida silva Amazonica tegitur. Lacus Titicaca (Hispanice: Titicaca; Aymarice Quechiceque; Titiqaqa) in finibus inter Boliviam et Peruviam consedit. Occidente, in departimento Potosio (Hispanice: Potosí; Aymarice: Putusi; Quechice: P'utuqsi) est Aequor Salsum Uiuniae (Hispanice: Salar de Uyuni; Quechice: Uyuni Kachi Qucha), laetissimum salsum aequor in mundo.

Praecipuae urbes sunt: Paxia (Hispanice et Guaranice: La Paz; Quechice Aymariceque; Chuqiyapu), Sucre (Hispanice et Guaranice: Sucre; Aymarice: Sukri; Quechice Chuqichaka), Sancta Crux Montana (Hispanice: Santa Cruz de la Sierra; Quechice, Aymarice Guaraniceque: Santa Krus) et Cochabamba (Hispanice: Cochabamba; Aymarice: Kuchawampa; Quechice: Quchapampa).

Regio orientalis, septemtrione, et oriente tres quintas partes Boliviani territorii complectitur, et demissis multorum fluminum et vastarum paludum planitiebus formatur. In meridionali extremo Bolivianum Tzacum (Hispanice: Chaco; Quechice: Chaku; Guaranice: Cháko) est, palustre per pluvium tempus et per siccitatis menses semideserticum. Caecio sinus Titicacae montes summe alti, de 3000 ad 6500 metra, apparent. Altissimi montes in angulis semirectis cadere usque ad suam transformationem in planities animadvertuntur.

Andes Boliviam attingunt et in dua vasta iuga, orientale et occidentale, se dividunt. Occidentale iugum vulcanis inactuosis? aut exstinctis formari animadvertitur, quorum saxa e vulcanica lava petrificata formata sunt. Hoc iugum 3700 metra altum, 800 chiliometra longum, et 130 chiliometra latum est. Orientale iugum e diversis saxorum et arenae generibus componitur.

Oeconomiarecensere | fontem recensere

Bolivia, iam pridem, una nationum pauperrimarum et subevolutissimarum in America Latina est, sed progressus considerabiles sensu evolutionis oeconomiae mercatus fecit. Gonzalo Sánchez de Lozada praeside inter annos 1993 et 1997, Bolivia foedus commercii liberi cum Mexico obsignavit, sodalis consociata cum Mercatu Communi Meridionali facta est et publicas societates aerolinearum, telephonicam, ferrivialem, electricam et petroliferam privatizare incepit.

Incrementum anno 1999 propter restrictivas sumptuum rationes, nummos necessarios programmatibus pugnae contra paupertatem terminantes, et ob criseos pecuniariae Asiaticae consequentias minuit. Anno 2000, graves tumulti publici Aprile et inter Septembrem et Octobrem incrementum ad 2,5% minuerunt. Bolivianus PDG anno 2001 ob cessationem mundanam et segnem domesticam activitatem non auxit.

Demographiarecensere | fontem recensere

Homines in media urbe Paxiensi
Christus Concordiae Cochabambae.

Boliviae ethnica distributio 30% Quechice loquentium et 25% Aymarice loquentium Indigenarum putatur. Praecipuus circa trium dodecadum nativorum circulorum Quechii (2,5 miliones), Aymari (duos miliones), postea Chiquitani (180.000), et Guaranii (125.000) sunt. Ergo cuncti Amerindii incolae 55% totorum incolarum constituunt et relictum 30% Mixticium (mixtio Amerindii cum Europaeo) et circa 15% Caucasium est.

Fere toti Caucasii Creoli sunt, id est, familiae relative haud mixtorum Hispanorum maiorum, prognatae a antiquioribus Hispanis colonis. Qui pleraeque aristocratiae de tempore libertatis formaverunt. Alii minores circuli inter Caucasios Theodisci, reipublicae aerolineae Lloyd Aereo Boliviano conditores, non minus quam Itali, Vascones, Croatae, Russi, Poloni, homines Civitatum Foederatarum, et alii advenae sunt, quorum multi sodales oriuntur a familiis quae in Bolivia per varias generationes vixerunt.

Fossores Potosiae laborant

Item, ponderis Afroboliviana communitas est quae 0.5% incolarum superat, prognata ab Africanis servis transportatis laboratum in Brasiliam et postea migrata in occidentem in Boliviam. Praecipue in Iungana regione (in provinciis Iungarum Septemtrionarum Meridionaliumque) in Departimento Paxiensi, circa tres horas ex urbe Paxiae conliguntur. Etiam Iaponienses qui praecipue in Sancta Cruce Montana conliguntur et Medio-orientales sunt qui prosperi in commercio facti sunt.

Bolivia est una subevolutissimarum? civitatum in America Meridionali. Fere duae partes incolarum, quorum multi agricolae subsistentiae sunt, pauperes vivunt. Spissitudo incolaria de minus quam uno homine per chilometrum quadratum notorientalibus in planitiebus ad circa centum homines per chilometrum quadratum (25 per mille passuum quadratorum) in mediis aequis variat. Ex anno 2006, incolae circa 1.45% per annum auxerunt.

Religiorecensere | fontem recensere

Festus dies in Sucre

Plerique Boliviani Catholici Romani (solemnis religio) sunt, quamquam Protestantes denominationes impetu expanduntur. Secundum censum anni 2001, Instituto Nationali Statisticae conductum, 78 centesimae incolarum Catholicum Romanum, 16 centesimae Protestantes sunt, et 3 centesimae alias religiones Christianae originis secuti sunt. Religio Islamica ab orientis medii prognatis practicata? fere inexsistens? est; parva Iudaica communitas quoque, quae fere tota Aschenezicae originis est. Magis quam 1% Bolivianorum religionem Bahaicam (quod Boliviam unam civitatum cum maxima parte centesima in mundo facit) practicat.?Mennonitarum coloniae in (departimento Sanctae Crucis sunt. Multi Aborigines Praecolumbina et Christiana symbola in suo ritu religioso miscent.

Linguaerecensere | fontem recensere

Distributio geographica linguarum Autochthones Boliviae

Publica Boliviae lingua de facto est lingua Hispanica. Hispanice (velut materna vel secunda lingua) plerique incolae loquuntur. Hispanice omnia legalia? documenta scribuntur, inclusa? Constitutione Politica Civitatis. Hispanice omnia principalia communicationis socialis instrumenta communicantur, et Hispanice pleraque commerciales activitates? quoque intra civitatem fiunt. Constitutio Politica Civitatis Boliviam polyethnicam et multiculturalem recognoscit; quamobrem "Camera Deputatorum proiectum Legis probavit per quem ad categoriam legis Decretum Supemum 25894 die 12 Decembris anni 2006 levatur": haec lex ad categoriam linguae publicae multas linguas aborigines in variis civitatis locis locutas (inclusis? Quechica, Aymarica, et Guaranica, latissime locutis) levat. Omnis modis, 36 linguae recognosci linguaepublicae in hoc contextu possent:

Bolivia est dives in linguistica varietate civitas. Linguae usissimae? sunt:

Septemtrione orienteque, in Sancta Cruce aut in Departimento Beniano Guaranice et Moxice, respective, praeterea in dodecade Aboriginalibus linguis loquuntur.

Praeter linguas antea nominatas saltem 52 linguae aboriginales sive autochthones et adventiciae et 127 dialecti additionales in quibus parvuli globi tribuales? per totum territorium Bolivianum disseminati loquuntur essent.

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 34

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Boliviam spectant.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!








Creative Commons License