Buddhismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum Gautamae Buddhae in Bodhgaya Indiae. Bodhgaya secundum memorias antiquas habetur locus ubi ipse vigilabat.[1]

Buddhismus[2] (e verbo buddha 'sapiens') sive Buddhae religio[2] est praeceptorum congeries saepe religio habita,[3] vel tantum modus vivendi, qui circa saeculum 6 a.C.n. in India orsus est. Hoc cogitationis fideique systema potius et practicum quam philosophicum a quodam sapiente solitario sive monacho dicto idcirco Sakyamuni, cuius nomen quotidianum Siddharta Gautama fuisse videtur. Ex regali stirpe Gotamidarum progenitus, sapientiam quaerens, ad Brahmanes se contulit ut ab eis edoceretur; sed eorum doctrina haud contentus, eos mox reliquit et in solitudinem, ubi vitam austeram ducebat, sese recepit; unde non multo post ad novam doctrinam suam divulgandam prodiit.[4] Alius schola docet Buddhismum esse doctrinam qua adsectatores ad sensum realitatem ducerentur.[5] Multi eruditi Buddhsmum habentur pluralitatem, non rem unicam.[6] Buddhism etiam appellatur Buddha Dharma vel Dhamma, quod Sanscritice et Pali, in linguis textorum antiquorum, 'doctrina vigilantis' significat.

Buddhismus, ut ultima felicitas ab homine adquiratur, quattuor veritates, uti aiunt, sublimes statuit:

  • Sublimem dolentis veritatem: "Existentiam dolorum in hoc mundo et miseriarum maxime in metempsychosi sese manifestantium, a quibus homo liberari debet"
  • Sublimem originis dolentis veritatem: "Causam horum dolorum, quae ad concupiscientiam et errorem reducuntur"
  • Sublimem exstinctionis dolentis veritatem: "Annihilationem dolorum sive Nirvanam"
  • Sublimem viae quae ad exstinctionem dolentis ducit veritatem: "Media conducentia ad illam annihilationem sive Nirvanam dolorum"

Iam media, ope quorum Nirvana obtineri potest, octo enumerantur:

  • Comprehensio recta: "Via recta fidei et veritatis"
  • Iudicium rectum: "quod dubia omnia de medio tollit
  • Lingua recta, sive veracitas loquelae
  • Actio recta: "Participatio communis in eo quod fini bono inservit
  • Vita recta
  • Conatus rectus: "Exercitium intellectus in actionibus a lege praescriptis"
  • Cultus rectus: "Memoria actionum praeteritarum"
  • Meditatio recta: "quae ad Nirvanam conducit" {Fons?}

Ex diversis historicorum sententiis, quid sit Nirvana, illa esse rectior videtur, quae eam annihilationem sive statum, in quo quaevis vita exhauriatir, esse dicit; nam quidquid de novitae huius doctrinae sit, quae tantum partem moralem systematis Buddhismi tangere videtur, principia sua ex philosophia Pantheismi materialis et Atomismi Brahminorum sequuntur; iam enim Capila de comuni quadam vi naturae, silens de Deo, loquitur, Canada quoque compositionem corporum sine causa prima explicat. Cum vero vis communis sive natura, ubique diffusa et tamen omnino indeterminata, similis nihilo sit, supremum principium omnium entium et finem esse nihilum absolutum, annihilationem essendi, existendi, cogitandi, sive Nirvanam, mortem completam sequitur; adeo ut omnes actiones morales a Sakyamuni praescriptae via sint ad nihilum, finem omnium philosophi aspirationum.

Per totam enim Indiam, tempore regni Augusti et Tiberii apud Sina (regio)Sinas, saeculo septimo apud Thibetanos, saeculis tredecimo et quarto decimo adhuc vividius ubique sub nova forma diffusa est.

Signa Buddhismirecensere | fontem recensere

Octo felicia Mahayanae Vajrayanaeque signa sunt:

  • Umbrella
  • Piscis aureus
  • Vas divitiarum
  • Lotus
  • Concha
  • Nodus sine termino
  • Vexillum victoriae
  • Rota Dharmae

Disciplinae Buddhisticaerecensere | fontem recensere

Sunt tres disciplinae fundamentales:

  • Hinayana ("Vehiculum parvum"), cuius ex traditione his diebus sola Theravada ("Disciplina seniorum") exstat.
  • Mahayana ("Vehiculum magnum").
  • Vajrayana (in occidente saepe "Buddhismus Tibetanicus" aut "Lamaismus" dicta).

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Buddhismum spectant.
Buddhismus Sericus mores Mahayanos sequitur, cuius scholae populares hodie sunt Terra Pura et Zen. Simulacrum Buddhae sedentis circa 650 anno ex Domu Tang Hebei Provinciae Sinarum.
Tabula vias propagationis Buddhismi Mahayano a primo usque ad decimum saeculum ostendit.
Buddhistici monachus oculis caeruleis Mediae Asiae (laeva) et monacus Sericus apud Bezeklik, Tarim Basin? orientalis, Sinarum, saeculis nono et decimo.

Bibliographiarecensere | fontem recensere

  • Armstrong, Karen. 2001. Buddha. Penguin Books. ISBN 0-14-303436-7.
  • Bechert, Heinz, et Richard Gombrich, eds. 1984. The World of Buddhism. Londinii: Thames & Hudson.
  • Berzin, Alexander. 2001. Historical Sketch of Buddhism and Islam in Afghanistan.
  • Buswell, Robert E., ed. 2003. Encyclopedia of Buddhism. MacMillan Reference Books. ISBN 978-0-02-865718-9.
  • Coogan, Michael D., ed. 2003. The Illustrated Guide to World Religions. Oxford University Press. ISBN 1-84483-125-6.
  • Cousins, L. S. 1996. "The Dating of the Historical Buddha: A Review Article." Journal of the Royal Asiatic Society, series 3, 6(1):57–63. Davidson, Ronald M. (2003). Indian Esoteric Buddhism: A Social History of the Tantric Movement. New York: Columbia University Press. ISBN 0-231-12619-0.
  • de Give, Bernard. 2006. Les rapports de l'Inde et de l'Occident des origines au règne d'Asoka. Les Indes savants. ISBN 2-84654-036-5.
  • Donath, Dorothy C. 1971. Buddhism for the West: Theravāda, Mahāyāna and Vajrayāna: a comprehensive review of Buddhist history, philosophy, and teachings from the time of the Buddha to the present day. Julian Press. ISBN 0-07-017533-0.
  • Embree, Ainslie T., Stephen N. Hay, William Theodore de Bary, A. L. Bashram, R. N. Dandekar, Peter Hardy, J. B. Harrison, V. Raghavan, Royal Weiler, et Andrew Yarrow, eds. (1958) 1988. Sources of Indian Tradition: From the Beginning to 1800. Vol. 1. Ed. 2a. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-06651-1.
  • Gethin, Rupert. 1998. Foundations of Buddhism. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-289223-1.
  • Gombrich, Richard F. 1988. Theravāda Buddhism: A Social History from Ancient Benares to Modern Colombo. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-07585-8.
  • Harvey, Peter. 1990. An Introduction to Buddhism: Teachings, History and Practices. Cambridge University Press. ISBN 0-521-31333-3.
  • Gunaratana, Bhante Henepola. 2002. Mindfulness in Plain English. Wisdom Publications. ISBN 0-86171-321-4.
  • Gyatso, Geshe Kelsang. 2001. Introduction to Buddhism: An Explanation of the Buddhist Way of Life. Ed. 2a. Tharpa Publications. ISBN 978-0-9789067-7-1.
  • Juergensmeyer, Mark. 2006. The Oxford Handbook of Global Religions. Oxford Handbooks in Religion and Theology. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-513798-9.
  • Keown, Damien, et Charles S. Prebish, eds. 2004. Encyclopedia of Buddhism. Londinii: Routledge. ISBN 978-0-415-31414-5.
  • Kohn, Michael H., ed. 1991. The Shambhala Dictionary of Buddhism and Zen. Shambhala. ISBN 0-87773-520-4.
  • Lamotte, Étienne. 1976. Teaching of Vimalakirti. Convertit ex Francica Sara Boin. Londinii: Pali Text Society, 93. ISBN 0-7100-8540-0.
  • Lowenstein, Tom. 1996. The Vision of the Buddha. Duncan Baird Publishers. ISBN 1-903296-91-9.
  • Morgan, Kenneth W., ed. 1956. The Path of the Buddha: Buddhism Interpreted by Buddhists. Novi Eboraci: Ronald Press.
  • Nattier, Jan. 2003. A Few Good Men: The Bodhisattva Path according to The Inquiry of Ugra (Ugrapariprccha). Honolulu: University of Hawai'i Press. ISBN 0-8248-2607-8.
  • Rahula, Walpola. 1974. What the Buddha Taught. Grove Press. ISBN 955-9219-19-7. ISBN 0-8021-3031-3.
  • Ranjini. Jewels of the Doctrine. Sri Satguru Publications. ISBN 0-7914-0490-0.
  • Robinson, Richard H., et Willard L. Johnson. (1970) 1982. The Buddhist Religion: A Historical Introduction. Ed.3a. Belmont, California: Wadsworth Publishing. ISBN 0-534-01027-X.
  • Shinjo, Ito. 2009. Shinjo:Reflections. Somerset Hall Press. ISBN 1-935244-00-0.
  • Sinha, H. P. 1993. Bhāratīya Darshan kī rūprekhā. (Proprietates Philosophiae Indicae.) Motilal Banarasidas Publ. ISBN 81-208-2144-0.
  • Skilton, Andrew. 1997. A Concise History of Buddhism. Windhorse Publications. ISBN 0-904766-92-6.
  • Smith, Huston, et Phillip Novak. 2003. Buddhism: A Concise Introduction. HarperSanFrancisco. ISBN 978-0-06-073067-3.
  • Thanissaro Bhikkhu. 2001. Refuge: An Introduction to the Buddha, Dhamma, & Sangha. Ed. 3a.
  • Thich Nhat Hanh. 1974. The Heart of the Buddha's Teaching. Broadway Books. ISBN 0-7679-0369-2.
  • Vimalakirti. 1976. Holy Teaching of Vimalakirti: Mahayana Scripture. Convertit Robert A. F. Thurman. Pennsylvania State University Press. ISBN 0-271-00601-3.
  • White, Kenneth. 2005. The Role of Bodhicitta in Buddhist Enlightenment Including a Translation into English of Bodhicitta-sastra, Benkemmitsu-nikyoron, and Sammaya-kaijo. The Edwin Mellen Press. ISBN 0-7734-5985-5.
  • Williams, Paul. 1989. Mahayana Buddhism: the doctrinal foundations. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-02537-0.
  • Williams, Paul, ed. 2005. Buddhism: Critical Concepts in Religious Studies. 8 volumina. Londinii et Novi Eboraci: Routledge.
  • Williams, Paul, cum Anthony Tribe. 2000. Buddhist Thought. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-20701-0.
  • Yamamoto, Kosho, interpres, a Tony Page editus et retractatus. 19992000. The Mahayana Mahaparinirvana Sutra. Nirvana Publications.
  • Yin Shun. 1998. The Way to Buddhahood: Instructions from a Modern Chinese Master. Convertit Yeung H. Wing. Wisdom Publications. ISBN 0-86171-133-5.

Notaerecensere | fontem recensere

  1. De Bodhgaya (Buddhanet.net).
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Chambers Dictionary, 2006; Merriam-Webster's Collegiate Dictionary, 2003; New Penguin Handbook of Living Religions, 1998; Dewey Decimal System of Book Classification; [1].
  4. Vide, exempli gratia, Termini et notiones Buddhisticae.
  5. Exemplorum gratia: Thich Nhat Hanh, Old Path White Clouds ; Dorothy Figen, Is Buddhism a Religion?; Narada Thera, Buddhism in a Nutshell.
  6. Gethin, Foundations of Buddhism, p. 2; Robinson et al., Buddhist Religions (5th ed., Wadsworth, Belmont, California, 2004).
  7. IAO131. "Thelema & Buddhism" in Journal of Thelemic Studies 1(1) 2007:18–32.

Mille Paginae.png









Creative Commons License