Ecclesia Iesu Christi Diebus Ultimis Sanctorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Templum Mormonum sacrum Urbe Lacus Salsi

Ecclesia Iesu Christi Diebus Ultimis Sanctorum,[1] etiam nominibus Ecclesia Mormonica vel Ecclesia Mormonum (Anglice: The Church of Jesus Christ of Latter-Day Saints) est religio maxima ex Americā orta, a Iosepho Smith condita in civitate Novo Eboraco die 6 Aprilis 1830.

Ecclesiae fidelibus, qui "Diebus Ultimis Sancti" (vel vulgo "Mormones") se appellant, quattuor libri sacri sunt: Biblia Sacra, Liber Mormonis, Doctrina Conventaque, et Pretiosa Margarita.

Diebus Ultimis Sancti credunt praesidem ecclesiae, nunc Thomas S. Monson, "prophetam, vatem, revelatorem" esse solumque cui revelationem a Deo quae totae eccelsiae interest accipere licet.

Visio Primarecensere | fontem recensere

In vitro tincto pictura de Visione Primā Iosephi Smith, Jr., anno 1913 completa ab artista ignota (Museum Historiae Artisque Ecclesiae).

Diebus Ultimis Sancti credunt Iosephum Smith, cum quattuordecim annos habuerit, in silvam prope domum quae nunc Silva Sacra appellatur ivisse, Deum quae ecclesia vera esset rogatum. Iosephus divino spiritu hoc agere instinctus est postquam in libro Iacobi in Bibliis Sacris legit:

"Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei." —Iacobi 1:5, Vulgata

In Silvā Sacrā, dum Iosephus oravit, Satanas eum superavit atque eius linguam ligavit ut loqui non posset. Tenebrae eum obsiderunt, et Iosephus se delendum putavit. Nihilominus, Iosephus contra Satanam contendit et totā fortitudine Deum oravit ut e potestatem Satanae liberetur.

Cum desperaturus esset, pila lucis apparuit et in Josephum cecidit; e vinculis Satanae liberavitur, et duo Personas amictos veste alba vidit. Alter Iosephum nomine vocavit atque, alterum digito monstrans, dixit: "Hic est Filius Meus Amatus. Audi eum."

Iosephus scivit hos duo personae Deum Pater et Iesum Filium esse. Igitur, eos rogavit quae ecclesia vera esset et cum quā ei se sociare oporteret. At ei responderunt nullam ecclesiam veram esse, eum cum nullā se sociare oportere, omniarum fides abominationem in Jesu visu esse. Josephus domum ivit atque mater eum rogavit quid ei esset. Respondit Josephus, "Numquam cura; totum bene est…mihi ipsi didici Presbyterianismum non verum esse."

Nemo Josephum Deum Patrem et Jesum Filium vero vidisse crediderunt, ac multi eum irriserunt atque aggressi sunt, etiamsi modo puer iuvenis erit. Nihilominus, Josephus historiam suam numquam negabat; dixit: "Visionem enim vidi; scivi, et scivi Deum scire, et negare non potui, neque ausus sum; utique scivi sic agendo me Deum offensurum damnandumque esse."[2]




Liber Mormonisrecensere | fontem recensere

Josephus Smith laminas aureas a Moroni Angelo accipit, e quibus Liber Mormonis transcriptus est.

Tribus post annis, angelus nomine Moroni in cubiculo Iosephi Smith ter apparuit donec peccatorum ignosci orabat. Moroni Iosepho de libro in laminis aureis scripto qui historiam incolarum antiquarum Americae partis terrae narravit atque plenum Evangelium a Iesu Christo ipso incolis antiquis datum continuit. Moroni Iosephum ad laminas aureas duxit, quae sub collem prope eius domum sepultae erant, sed laminas auferre quattuor annos non licitus est. Inter quos annos Iosephus multa a Moroni doctus paratusque Jesu regressui est. Anno 1827, Josepho Smith tandem laminas aureas auferre licuit, et potestate Spiritūs Sancti Librum Mormonis e laminis aureis inlinguam Anglicam transcripsit.

Capitula Fidei Mormonica[3]recensere | fontem recensere

  1. Credimus Deo, Patri Aeterno, Eiusque Filio, Iesu Christo, atque Spirito Sancto.
  2. Credimus homines peccatorum suorum causā, neque Adami transgressionis, punitum iri.
  3. Credimus, Expiatione Christi, omnes homines legibus edictisque Evangelicis parentes servari posse.
  4. Credimus leges edictaque primae Evangelicae esse: primam, fidem Domino Iesu Christo; secundam, paenitentiam; tertiam, baptismam immersione ad peccata ignoscendum; quartam, impositionem manuum ad donam Spiriti Sancti dandum.
  5. Credimus virum a Deo, vaticinatione, magistratuum manuum impositione vocandum esse ad Evangelium praedicandum eiusque edicta administrandum.
  6. Credimus eidem constitutioni quae in Ecclesiā Primitivā exstitit, nominibus apostolis, pastoribus, doctoribus, evangelistis, et ceteris.
  7. Credimus donae linguarum, vaticationi, revelationi, visionibus, curationi, linguarum interpretationi, et ceteris.
  8. Credimus Biblia verbum Dei esse dum modo recte translata sint; etiam credimus Librum Mormonis verbum Dei esse.
  9. Credimus omnibus quae Deus revelavit, quae nunc revelat, atque multa magna et gravia de Regno Dei adhuc revelatura esse.
  10. Credimus ad verbum conventui Israelis et restorationi Decem Gentium; atque Sion (Hierosolymam Novam) in parte terrae Americanā conditum iri; atque Christum ipsum in terram regnaturum esse; atque terram renovatum iri gloriamque paradisicam accepturam esse.
  11. Privilegium Deum Omnipotentem per dicta conscientiae nostrae venerari affirmamus, atque omnibus hominibus idem privilegium, quoquomodo vel ubique vel quidquid velint, sinimus.
  12. Credimus regibus et praesidentibus et rectoribus et magistris subiectioni, legemque honorando et parendo et sustinendo.
  13. Credimus honestati, veritati, castitati, benevolentiae, virtuti, omnes homines benefaciendo; quidem, nobis licet dicere nos admonitionem Pauli parere—Omnibus credimus, omnia speramus, multa passi sumus, omnia pati posse speramus. Si aliquid est virtus, vel amabilium, vel bonae famae vel laudabile, hoc appetimus.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. https://lds.org/scriptures/pgp/js-h/1.25?lang=eng#24 Joseph Smith—History 1:25
  3. The Articles of Faith [1]








Creative Commons License