Erythraea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
ሃግሬ ኤርትራ
دولة إرتريا
State of Eritrea
Vexillum Erythraeae Insigne
Vexillum Insigne
Nationis sententia: nulla
Locus Erythraeae
Linguae Officiales Tigrinya, Arabica, Anglica[1].
Caput Asmara
Amplissima omnium urbium Erythraeae Asmara
Praeses Isaias Afwerki
Consilii Praeses Isaias Afwerki
Area

 - plena  - aquae pars

omnium 100

117 600 km²

0,14%
Numerus incolarum

 - plena (2009)  - Spissitas incolarum

omnium 109
5 224 000 (aestimatio)
38/km²
Libertas 24 Martii 1993 (ex Aethiopia)
Moneta nacfa (Arabice ناكفا et Anglice nakfa) (= 100 centimi; ERN)
Zona Horaria UTC +3
Carmen Nationis Erythraea, Erythraea, Erythtraea
Interretialis abbreviatio .er
Praefixum telephonicum 291

Erythraea (Tigrinyice ኤርትራ, Arabice إرتريا, Anglice Eritrea), sive rite Civitas Erythraeae (Tigrinyice ሃገረ ኤርትራ, Arabice دولة إرتريا et Anglice State of Eritrea), est civitas sui iuris in Cornu Africae, in Africa Boreorientali, iuxta litus Maris Rubri. Caput est Asmara. Limites in terra firma longitudinem 1630 chiliometrorum habent; Erythraea ad occidentem (cum 605 km limitum) Sudaniae, Aethiopiae ad meridiem (cum 912 km, statu ante recens bellum), Dzibuto ad austrorientem (cum 113 km) finitima est. Ad boreorientem et orientem civitatis latum litus iuxta Mare Rubrum est, adversus Arabiam Saudianam et Iemeniam. Archipelagus Alalaeum (Tigrinyice ዳህላክ ; Arabice أرخبيل دهلك et Anglice Dahlak Archipelago) et Insulae Hanisicae (Arabice جزر حنيش et Anglice Hanish Islands) Erythraeae pars sunt. Erythraea circiter 117 600 km² (45 406 milium passuum quadratorum) lata est cum numero incolarum aestimato sex millionum. Erythraea anno 1993 libertatem adsecuta est.

Etymologiarecensere | fontem recensere

Nomen Erythraea etymologice e linguae Graecae antiquae vocabulo ἐρυθρός 'rubrum' oritur. Nomen Mare Rubrum in usu ex Aetate Hellenistica fuit, velut etiam testatur nomen notissimi anonymi geographiae operis, "Periplus Maris Erythraei" (Graece Περίπλους τὴς Ἐρυθράς Θαλάσσης), saeculi primi. Factum ut hodierna Erythraea apud hoc mare iacet civitatem suum praesens nomen cepisse fecit, quod ei propterea ab Italis attributum est exeunte saeculo undevicensimo, cum constituta est Colonia Erythraea, primum autonomicam territorialem entitatem super praesenti Civitatis Erythraeae territorio identificans. Cuius nomen Francisco Crispi ab imcompto scriptore, eius collaboratore annis capiendae coloniae, suggestum est.

Historiarecensere | fontem recensere

Praehistoriarecensere | fontem recensere

Homo Buyaensis reliquae in desertis Danacile (Anglice Danakil et Arabice الدناكل) anno 1995 inventae sunt. Cuius tempore, milliones annorum abhinc, in silva prope magnum flumen vivebat et atavus hominidarum cognitarum e 600 000 annis esset.

Aevum Antiquum et Medium Aevumrecensere | fontem recensere

Regni D'mt tabula in Erythraea et Septemtrionali Aethiopiae circiter 400 a.C.n..
Prae-Axumitae monolithicae columnae in Koloa (Anglice Qohaito).

Erythraea, iuxta cum Aethiopia, Somaliana Puntlandia et Sudaniensi litore, una possibilium locorum civitatis Puntensis sive Civitatis Deorum ab Aegyptiis nuncupatae, consideratur, cuius prima mentio in saeculum vicensimum quintum a.C.n. regreditur. Antiquissima referentia cognita ad Mare Erythraeum Aeschylo (Fragmento 67) tribuitur, qui eam Aethiopiae gemmam designat (Aethiopia tunc probabiliter Nubiam sive Africam partem Aegypti Meridie sitam generatim designabat).

Circiter saeculo octavo a.C.n. regnum cum nomine D'mt notum Erythraeae et Aethiopiae Septemtrione statutum est, cuius caput Ieha (Aethiopice ይሐ) erat. Cui successit saeculo primo a.C.n. regnum Axum (hodie in Septentrionali Aethiopia), quod homines in Paeninsula Arabica originem habentes condiderunt. Saeculo I p.C.n., eius vis crevit et sibi subiecit territoria in Paeninsula Arabica ac regionibus Septentrionalis Aethiopiae. "Periplus Maris Erythraei" (Graece Περίπλους τὴς Ἐρυθράς Θαλάσσης), saeculi primi opus, commercialem viam Imperium Romanum cum Sinis conectentem in Africa Orientali fuisse asseverat.

Secundo dimidio saeculi quarti, religio Christiana a civitate recepta est. Saeculo septimo, regnum propter vim Araborum imperii collabi coepit (ob oeconomicam segregationem), qui in montanum meditullium Aethiopiae repellebatur. Axumitae reges originem suum e regibus Davide et Salomone et regina Sabae trahebant.

Ultima aetas parum notum est, circiter saeculo decimo et imperatores dynastiae Zaguensis Orientem habent Aethiopiae montes capientes. Ab eo tempore usque ad saeculum undevicensimum, Occidentalis pars Erythraeae magis minusve liberum membrum erat Imperii Aethiopici, cuius imperatores regum Axumitarum potestates susceperunt.

Anno 1520, Occidentali Erythraeae litore Lusitani potiti sunt, medio saeculo postea a Turcis successi sunt, etiam per paulum temporis. Orientalis Erythraeae pars sub potestate variorum parvorum Islamicorum regnorum manebat, quorum notabilissimum sultanatus Adalensis (inter 1520 et 1660) fuit.

E colonizatione in libertatemrecensere | fontem recensere

Per secundum saeculi undevicensimi dimidium, Europaeae potentiae maximam Africae partem colonizavere. Italia relative sero in direptionem Africae intravit, quae in Erythraeam 15 Novembris 1869 advenit, cum Societas Navigationis Rubattinensis (Italice Società di Navigazione Rubattino) sinum Avalitum (Anglice Assab, Arabice عصب, Tigrinyice ዓሳብ) locali sultano emit. 5 Iulii 1882, Italica gubernatio portus Avalitensis et praeterea tribus annis postea portus Massawensis per decretum dominium capit et extensum est in intestinas terras. Colonia Erythraea Kalendis Ianuariis 1890 formata est.

Gulielmi Platt iter in Erythraeam.

Britannici in Erythraeam die 18 Ianuarii 1941 invasere, ubi Kassala (Arabice كسلا) in Sudaniae finium recuperata est. Operationum gestio a locumtenente generale Gulielmo Platt, Britannicarum virum praefecto in Sudania, ducta sunt. Quarta et Quinta Divisio Peditatus Indica, respective a maioribus generalibus Natale Beresford-Peirse et Ludovico Heath ductae, per duas hebdomates secutas versus munitum oppidum Agordatum (Anglice Agordat, Tigrinyice ኣቆርዳት et Arabice أغوردات) profectae sunt. Quarta per Sabderatum, Keru et Agordatum (Anglice Sabderat, Keru et Agordat, respective) Septemtrionalem viam et Quinta Divisio Indica Meridionalem viam per Tesseneos et Barentu (Anglice Tessenei et Barentu, respective) ingreditur. Quae 160 km in novem dies percurrunt et vicissim plurimas urbes Italis auferunt. Hae Italicas locos in collibus transfixere et Quarta Divisio Agordatum Kalendis Februariis post proelii duos dies et Quinta Divisio Barentu postridie cepit.

Decretorium expeditionis proelium evenit in Kerene, ab Agordato 100 km distante urbe. Proelium Kerense flexum Erythraeae Aethiopiaeque captioni a Britannicis notavit. Post quod, Italicarum copiarum resistentia multo debiliores sunt. Secundum Petrum Messner, hi ultimi victoriam in hoc operationum theatro reportare nequire aestimant et eorum unitatum deditio generatim rapida est.

Quinta Divisio Indica deinde versus caput Asmaram, 80 km Kerenis Oriente, contendit, dum Quarta Divisio Indica in Kerene aliquos dies manet et in Aegyptum ineunte Aprile redit. Asmara urbs aperta declaratur, qua Britannicae copiae die Kalendis Aprilibus potiuntur. Tres postea postea, Decima Cohors Indica versus Massawam, quaedam chiliometra ab Asmara apud litus sitam, tendit, ubi Itali 10 000 hominum, autocurrus armatos et autoloricatas ad defendendam Massawam, strategicum portuarium scopum, habent. Post quasdam initiales pugnas, resistentia cadit et Indicae unitates et Cohors Francica Orientis Massawam 8 Aprilis capiunt. Britannici tunc Erythraeam administrant.

Anno 1952, Consociatio Nationum foederationem inter Aethiopiam et Erythraeam formare decrevit. Cum "independentisticae"? demonstrationes erumpunt, Neanthopolis foederalismum anno 1961 abrogat ut civitatis unitas servetur; quamobrem bellum civile exortum est, anno 1991 finem ob Erythraearum copiarum victoriam capiens. Libertas die 24 Maii 1991 declarata est.

Civitas Erythraearecensere | fontem recensere

Constitutio Erythraea unicamerale parlamentum 150 membrorum, Conventum Nationalem, praevidet. Omnia scamna a praecipua factione politica, Fronte Populari pro Democratia et Iustitia (Anglice People's Front for Democracy and Justice, Tigrinyice ህዝባዊ ግንባር ንደሞክራስን ፍትሕን, Arabice الجبهة الشعبية للديمقراطية والعدالة‎), occupantur. E 1991, libertatis anno, comitia assidue praevisa et deinde annullata sunt.

Geographiarecensere | fontem recensere

Erythraea a satellite visa.

Erythraea in Cornu Africae sita est et Boreoriente litus et Mare Rubrum Oriente habet. Civitas virtualiter? divisa est in partes duas una cordillerarum longissimarum in mundo, Valle Magni Chasmatis, cum terris fertilibus Occidente et demissis terris deserticis Oriente. Adversus litoralem lineam harenosam aridamque sitae sunt insulae Archipelagi Alalaei (Tigrinyice ዳህላክ ; Arabice أرخبيل دهلك ; Anglice Dahlak Archipelago), archipelagi piscatorias zonas habentis. Terra Meridionalis, in terris superioribus, paulum minus sicca et frigidior est. Erythraea, Meridionali Maris Erythraeae extremo, confluentiae Chasmatis cunae est.

Saltus Filfilensis 25 km distans ad Austroccidentem a Massawa.

Triangulum Afarense (Anglice Afar Triangle, Arabice دناكيل) probabilis situs triplicis coniunctionis est ubi laminae tectonicae tres inter se separantur: Lamina Arabica et duae partes Laminae Africae (Lamina Nubia et Lamina Somalica) discendentes iuxta Zonam Chasmatis Africae Orientalis (secundum USGS sive Diaconia Geologica Statunitensis). Locus in civitate supremum mons Soera (Anglice Emba Soira), in media Erythraea sita et 3018 metrorum super aequore maris, est. Anno 2006, Erythraea se primam civitatem suum litus totum oecologice protectam zonam facturam futuram esse nuntiavit. Litoralis linea, 1347 km longa, iuxta cum aliis 1946 km litoralis circum suas amplius 350 insularum, sub gubernativa protectione erunt. Erythraea praecipuas physiographicas regiones quattuor habet quae sunt litoralis Maris Rubri planities Medio-Meridionale oropedium, civitatis nucleum formans; septemtrionalium medioccidentaliumque arearum colles et lata occidentalia oropedia.

Maris Rubri litus amplius 1000 km latum est, e quo ortum est nomen reipublicae (ἐρυθρός in lingua Graeca antiqua "ruber" est). Occidente, litoralis planities improviso in planitiem erigitur, ubi altitudines e 1830 in 2440 metrorum super aequore maris oscillant et pluviositas significative maior quam in litore est. Collium terrae Medii Oropedii septemtrione et occidente inter 760 et 1370 metrorum super aequore maris oscillant, minus pluviam quam in oropedio accipientes. Latae planities fluminis Barcae (Anglice Barka et Arabice نهر بركة‎) occidente et Fluminis Tacasi (Anglice Tekezé) septemtrione sunt. Praecipuae urbes caput Asmara, austrorientalis portuaria Avalitum urbs et urbes Massawa Kerenque sunt.

Prominentia et climarecensere | fontem recensere

Erythraeum territorium septemtrionalis Aethiopicae massae montanae lacinia, cum declivibus locis oriente et occidente constitutum est. Orientalis planities, inter 16 et 80 km lata, Triangulum Afarense comprehendit et massae montanae declivitate notabiliter delimitatur. Occidente latere, massa montana faucibus interrupitur quae formantur fluminibus versus Sudaniae currentibus. Ibi altitudo gradatim e massa montana deminuit.

Trianguli Afarensis et vicinitatum perspectiva, per programa in landsat effecta super digitali exemplare elevationis.

Territorium Erythraeae in subtropica climatica zona patet, ergo eius condiciones climatis e supra maris libra pendent. Regio circa principalem urbem, in altitudine 2300 m, mediam temperaturam 16 gradus Celsii pro anno habet et circiter 500 mm imbrium. Apud Massawam in litore Maris Rubri mediae temperaturae pro anno 30 gradus Celsii sunt (hic maxima media temperatura in mundo mensa est) et imbres circa 200 mm. Condiciones temperaturarum et imbrium prope Occidentale confinium similes sunt condicionibus apud litus. Clima duo tempora anni efficit: tempus pluviarum, a Iunio ad Augustum, et siccum tempus per reliquum annum.

Zonae germinationis (herbarum) etiam e supra maris libra dependent (maritimae regiones omnes in Orientali nationis parte sunt). In Orientem ab urbibus Adiceia et Senafe) deserta loca paene tegmine herbarum carent, aspreta et Boreooccidente praeter limitem Sudaniae porriguntur. Meditullium versus deserta transcendunt in poaceam savannam, quae plerumque spatium Occidentalis partis Erythraeae constituit. Altius posita terra in montibus mediae partinationis at ad Orientem a fluvio Mareb (Anglice Gash) praevalente modo fruticibus tecta est. Silvae solum in umidissimis locis inveniuntur: in montibus versus Septentrionem ab Asmara et prope Erythrae atque Aethiopiae limitem versus Meridiem a fluvio Tacaso.

Hydrographiarecensere | fontem recensere

Praecipua Erythraea flumina Anseba et Barca septemtrionem versus fluentes sunt; flumina Mareb et Tacasus, Aethiopiae finitima, occidentem versus intra Sudaniam fluunt. Hae flumina temporaria et haud permanentia sunt et per regularem basin sed temporariis pluviis azmeris cremptisque nuncupatis alitam fluunt. Inferius est tabula cum omnibus fluminibus Erythraeis:

Flumen Latine Flumen Anglice Flumen Arabice Flumen Tigrinyice
Aligide Aligide
Anseba Anseba ኣንሰባ
Barca Barka نهر بركة‎
Comaile Comaile
Damas Damas
Haddas Haddas
Lalace Lalake
Lebca Lebka
Mareb Mareb sive Gash نهر القاش
Obel Obel
Tacasus Tekezé sive Takkaze
Vadianus Laba Wadi Laba
Vociro Wokiro

Flora faunaquerecensere | fontem recensere

Domi in Erythraea zoba Mareb-Barca.

Erythraeum territorium tribus vegetalium formationum generibus tegitur quae sunt:

Quamquam giraffa et mandrillus in Erythraea extincti sunt, sunt leo, pardus, zebra, macacarum, gazellarumque species, dorcas et elephas. Aegypti Ptolemaeicae regna natione velut belli elephantum fonte saeculo III a.C.n. utebantur. Inter 1955 et 2001, elephantum greges visae non relatae sunt et multi elephantes belli libertatis victimas fuisse putant. Decembre 2001 grex circiter triginta elephantes, inter quos decem pullis,? prope Flumen Mareb observata est. Elephantes symbioticam relationem cum papione anube formavere. Circiter centum elephantes in Erythraea habitare aestimantur, qui sunt septemtrionalissimi inter Africae Orientalis elephantes. Lycaon pictus, specie in exstinctionis periculo, in Erythraea inventus est, sed hodie tota in natione exstinctus consideratur.

Anno 2006, Erythraea se primam civitatem suum litus totum oecologice protectam zonam facturam futuram esse nuntiavit. Litoralis linea, 1347 km longa, iuxta cum aliis 1946 km litoralis circum suas amplius 350 insularum, sub gubernativa protectione erunt.

Societasrecensere | fontem recensere

Demographiarecensere | fontem recensere

Erythraea societas ethnice heterogenea est. Liber census adhuc faciendus est, sed Tigrinyae circiter 60% et Tigrei circiter 30% incolarum constituunt. Qui praesertim nationis Semitophoniae molem formant.

Nuptiae in Erythraea.

Plerique reliqui incolae ad Chusitici rami alias Afrasiaticophonas communitates pertinent, inter quas sunt Sahones, Hedarebi, Afarenses et Bileni.

Est etiam Niloticorum allophylorum numerus, qui in Erythraea Cunamis et Naris repraesentantur. Singula ethnē singulis dissimilibus autochthonicis linguis utuntur, sed, typice, multi allophyli magis quam una lingua utuntur.

Praeterea, sunt Italo-Erythraei (densati in Asmara) et Aethipiocae Tigrinyae communitates. Generatim nemini civitas datur, excepto per matrimonium aut, rarius, per dationem gubernationis alicui.

Recentissima Erythraearum nationalitatum additio Rasaida est. Rasaidae saeculo undevicensimo e Arabico litore in Erythraeam venere.

Linguaerecensere | fontem recensere

Rasaidae pueri in Erythraeas terras inferiores.

Multae linguae in usu in Erythraea hodie sunt. Non lingua officialis est quia Constitutio "omnium Erythraearum linguarum paritatem" statuit, sed Tigrinya et Arabica superantes linguae officialibus rebus sunt. Anglica et Italica late etiam intelleguntur.

Pleraeque linguae in usu in Erythraea ad Semiticum familiae linguisticae Afrasiaticae ramum pertinent. Linguae Semiticae in Erythraea sunt Tigre, Tigrinya, nove agnita Alalaea et Arabica (qua utuntur autochthonice Rasaidae Arabes).

Aliae linguae Afrasiaticae ad Chusiticum ramum pertinentes etiam late in usu intra nationem sunt. Inter quas Afarica, Bedza, Bilinica et Saho.

Praeterea, linguae Nilosaharanae (sicut Cunamica et Narica) quoque in usu velut sermone patrio inter Niloticos Cunamicos et Naricos allophylos Septemtrionalem et Boreoccidentalem nationalis partes incolentes.

Educatiorecensere | fontem recensere

Sunt quinque ordines educativos in Erythraea: praeprimaria, primaria, media, secundaria et postsecundaria. Fere 238 000 studentes in primario, medio, secundario educativis? ordinibus sunt. Circiter 824 scholae in Erythraea et duae universitates (Universitas Asmarae et Institutum Scientiae et Technologiae) simul et aliquae minores collegia et scholae technicae sunt.

Unum praecipuissimorum propositorum in Erythraea educativa ratione educationem basicam in omnibus Erythraeis sermonibus patriis praebere non minus quam se motivantes et attentos cives qui pugnent contra paupertatem morbosque evolvere est. Porro, instrumenta dantur ut fiat societas cum necessariis sollertiis ad operandum moderna in oeconomia.

Erythraeum educativum systema quoque designantur promovendae in campo privato educationi, pari accessui omnium circulorum (scilicet prohibendis discriminationi sexuali, discriminationi ethnicae et discriminationi classis) et promovendo pergere in educatione, et formaliter et informaliter.

Erythraea educatio nepiagogia parvis amborum sexuum pueris includit.

Inter educationis obices in Erythraea sunt traditionalia tabua, scholare pretium (matriculationis et instrumentorum) et pauperum familiarum pretia opportunitatis.

Religiorecensere | fontem recensere

Erythraea duas dominantes religiones habet; Christianam et Islamicam. Variae approximationes inter 50 et 62,5% Christianos (praesertim Orthodoxi Christianismi et, minore gradu, Romani Catholicismi asseclas) et inter 36,5 et 50% incolarum Sunnitas Musulmanos esse aestimavere. Christiani praecipue ad Ecclesiam Tevahedoënsem Orthodoxam Erythraeam pertinent, quae localis Orientalis Orthodoxa ecclesia est, dum considerabiles Romanorum Catholicorum circuli (inclusis Italo-Erythraeis), Protestantes et aliae confessiones quoque sunt. Plerique Musulmani Islamismum Sunniticum colunt.

Ecclesia Orthodoxa Virginis Mariae, Cathedralis Catholica Sancti Iosephi, et Meschita Calipharum Orthodoxorum in capite Asmara.

E Maio 2002, Gubernatio Erythraea officialiter Ecclesiam Tevahedoënsem Orthodoxam Erythraeam, Islamismum Sunniticum, Catholicismum et Ecclesiam Evangelicam Lutheranam agnovit. Omnes aliae confessiones religionesque inscriptionis processum pati debent. Inter alias res, Gubernativum inscriptorium systema ut religiosi circuli personalem informationem de sectatoribus ad permittendum cultum offerant poscit. Paucae societates quae omnes condiciones exsecutae sunt adhuc officialem agnitionem non accepere.

Erythraea Gubernatio contra emendatas aut radicales suarum traditionalium religionum (Ecclesiae Tevahedoënsis Orthodoxae Erythraeae, Islamismi Sunnitici, Catholicismi et Ecclesiae Evangelicae Lutheranae) versiones est. Ergo, radicales Islamismi modi, Testes Iehovah, Bahaismus, Ecclesia Adventistarum Septimi Diei et plurimae aliae Protestantes confessiones non inscriptae sunt et libere coli nequiunt. Quamobrem tres cogniti homines in carcerem coniecti esse sciuntur e 1994. Praeterea, die 28 Iunii 2009, biocolytae raptim comprehensionem in privatam domum fecere ubi Testes Iehovah conveniebant. Quorum viginti-tres in custodiam dati sunt, inclusis biennibus pueris. Aliquae feminae puerique deinde liberati sunt, nihilominus, duo pueri qui nunc annos tres et quattuor nati sunt, adhuc in carcere cum sui matribus sunt. Nemo officialiter responsales sunt nec accessum ad iudicialem processum habuere. Ex 29 Iulii 2010, quinquaginta-duo Testes Iehovah in vincula in Erythraea coniecti sunt propter frequentandos religiosos concessus et colendas religiosas activitates.

In sua relatione de libertate religiosa anni 2006, Ministerium Civile Civitatum Foederatarum Erythraeam "Civitatem Curae Particularem" (Anglice Country of Particular Concern, CPC) per tertium annum continenter nominavit.

Valetudorecensere | fontem recensere

Erythraea significativas admeliorationes in valetudinis curis consecuta est et est una nationum quarum scopus sua Proposita Evolutionis Millennii de valetudine, praesertim de infantili valetudine, attingere est. Exspectatio vitae ortu e 39,1 anno 1960 in 59,5 annos anno 2008 crevit, indices mortalitatis maternalis et infantilis magnopere cecidere et valetudinaria infrastructura amplificata est. Propter Erythraeam relativam solitudinem, informatio opesque extreme limitatae sunt et secundum Consociationem Mundialem Sanitatis, exspectatio vitae media anni 2008 parum minor quam 63 anni est. Immunizatio et infantilis nutritio tractatae sunt per operandum arcte cum scholis in multicampali appropinquatione; puerorum contra morbillum vaccinatorum numerus in annos septem fere duplicatus est, e 40,7% in 78,5% et infraponderis praevalentia inter pueros 12% inter 1995 et 2002 decrevit (gravis infraponderis praevalentia 28%). Ministerii Valetudinis Unitas Nationalis Protectionis contra malariam enormes admeliorationes in deminuenda tanta mortalitate ob malariam quam 85% et casuum numero tanto quam 92% inter 1998 et 2006 retulit. Erythraea Gubernatio secationem genitalem femineam vetavit, hanc consuetudinem doloris plenam et feminis periculum vitale subiri et feminas valetudinaria problemata pati dicens.

Attamen, Erythraea adhuc multas difficultates oppetunt. Quamquam medicorum numerus e solum 0.2 anno 1993 in 0.5 anno 2004 pro mille incolis crevit, adhuc exiguissimus est. Et Malaria et Phthisis communes in Erythraea sunt. VIDH praevalentia inter 15 et 49 annos natos 2 centesimas excedit. Index fertilitatis circiter quinque partus pro femina est. Mortalitas maternalis magis quam dimidium inter 1995 et 2002 decrevit, etsi hic numerus adhuc altus est. Simili modo, inter 1995 et 2002, partuum numerus quibus perita medica membra astitere duplicatus est, sed adhuc solum 28.3 centesimas est. Praecipua causa mortis neonatalis propter gravem contagionem est. Expensum valetudinis per capita in Erythraea parvum est.

Civilitasrecensere | fontem recensere

Erythraeae Gubernationis aedes, Asmarae.

Erythraea civitas auctoritaria et monocommatica est, a Fronte Populari pro Democratia et Iustitia (Anglice People's Front for Democracy and Justice, Tigrinyice ህዝባዊ ግንባር ንደሞክራስን ፍትሕን, Arabice الجبهة الشعبية للديمقراطية والعدالة‎) recta. Alii politici circuli se organizare non permissi sunt, quamquam haud effecta Constitutio 1997 polycommaticae civilitatis exsistentiam praevidet. Conventus Nationalis (Anglice National Assembly) 150 scamna habet, quorum 75 a Fronte Populari pro Democratia et Iustitia occupantur. Nationalia comitia assidue praevisa et deinde annullata sunt; nunquam fuere comitia in republica. Fontes libertatis de politicis informationibus Erythraeae domesticae civilitatis paucae sunt; Septembre 2001, Gubernatio omnium nationis privatarum societatum activitates clausit; Preli et mediorum critici contra Gubernationem in carcerem sine iudicio coniecti sunt, secundum aliquos internationales observatores inter quos Custodia Iurum Humanorum et Amnestia Internationalis. Anno 2004, Ministerium Civile Civitatum Foederatarum Erythraeam "Civitas Curae Particularem"? (Anglice Country of Particular Concern) propter acrem persecutionem religiosam nominavit.

Comitia nationaliarecensere | fontem recensere

Erythraea comitia civitatis anno 2001 parabantur sed tunc decreta sunt, quia 20% Erythraei territorii sub occupatione erat, comitia differenda esse in resolutionem conflictus cum Aethiopia. Nihilominus, comitia localia in Erythraea permansere. Ultima comitia locali gubernationi Maio 2004 habita sunt. De aliis comitiis, Praesidis Dux Contubernii, Yemane Gebreneskel dixit:

"Comitialis commissio haec comitia hoc tempore sic contrectat ut novum elementum in hoc processu habeat. Conventus Nationalis etiam comitialem commissionem diem nationalibus comitiis ponere iussit, ergo cum commissio diem ponet, comitia nationalia erunt. Quae e regionalibus comitiis non dependent."

Rationes externaerecensere | fontem recensere

Erythraea missio diplomatica in Civitatibus Foederatis, Vasingtoniae (D.C.).

Erythraea Unionis Africanae, quae Organizationi Unitatis Africanae successit, socia et observatrix Foederis Arabici socia est. Verumtamen natio suam repraesentationem in Unione Africana retraxit velut recusatio contra ductus defectionem in efficendis limitibus inter Erythraeam et Aethiopiam. Erythraeae rationes cum Civitatibus Foederatis complicatae sunt. Quamvis ambae civitates artas conexiones laborales? in praesenti bellum contra tromocratiam habeant, fuit crescens tensio in aliis areis. Erythraeae rationes cum Italia et Unione Europaea etiam tensae in multis arei in ultimis tribus annis factae sunt. Erythraea quoque tensas habet relationes cum omnibus suis vicinis: Sudania, Aethiopia, Iemenia, Somalia et Dzibuto. Anno 2007, Aethiopia septem Norvegicos diplomaticos expulit, praetexens: "Erythraei milites totam pecuniam a Norvegia suppeditatam habent. Cum processus pacis in nostra vicina natione destruentibus faveret, Norvegia Aethiopis Gubernationis laborem pacis impedit."

Erythraea rationes diplomaticas cum Sudaniae Decembre 1994 rupit. Haec actio decreta est post longam crescentium tensionum periodon inter duas civitates, propter limitaneorum incidentium seriem Gihad Islamicum Erythraeum (Anglice Eritrean Islamic Jihad) involventem. Quamvis impetus minationes Erythraeae Gubernationis stabilitati non repraesentent (infiltrati a gubernativis viribus generatim interfecti aut capti sunt), Erythraei Khartumensem Frontem Islamicam Nationalem (Arabice الجبهة الإسلامية القومية‎) rebelles iuvare, exercitare et armare posse credebant. Post varios negotiationum menses cum Sudaniensibus ad temptandum ad finem incursiones adducere, Erythraea Gubernatio Frontem Islamicam Nationalem mutandi programmatis intentionem non habere collegit et rationes cum natione rupit. Postea, Erythraea Gubernatio Gubernationis Sudaniensis ducum oppositorum congressionem, Iunio 1995 organizavit, ut oppositio ad se coniungendam et ad offerendam credibilem alternativam praesenti Gubernationi Khartumensi adiuvetur. Erythraea rationes diplomaticas cum Sudania 10 Decembris 2005 resumpsit. Ex illo tempore, Sudania Erythraeam, iuxta cum Tzadia, de favendo rebellibus accusavit.

Indelineati limites cum Sudania problema rationibus externis Erythraeis repraesentat. Alti gradus Ministerii Rerum Externarum legatio cum Sudania normalizatur. Dum normalizatio pergit, Erythraea mediatrix pacis inter separatisticas belli civilis Sudaniensis factiones agnita est. "Erythraea munere afferendi foederis pacis inter Austrosudanienses et Gubernationem functa esse scita est", dum Sudaniensis Gubernatio et Frons Orientalis ex Erythraea negotiationes pacis mediare requisivere.

Disputatio cum Iemenia de Insulis Hanisicis (Arabice جزر حنيش et Anglice Hanish Islands), anno 1996, breve bello intulit. Velut foederis terminandarum hostilitatum pars, duae nationes quaetionem ad Iudicium inter Civitates Hagae subiicere consentivere. In processus conclusione, ambae civitates arbitrium consentiverunt. Ex 1996, duae gubernationes sibi diffidebant, sed rationes relative? normales sunt.

Indelineatus limes cum Aethiopia externa praecipua Erythraeae quaestio est. Quod in longum cruentumque limitaneum bellum inter 1998 et 2000 accidens induxit. Velut resultatio, Missio Consociationis Nationum in Aethiopia et Erythraea aream 25 km per 900 km in finibus ad adiuvandum regionem stabilitare occupat. Vitiosae intellectiones post bellum in desperatam magnae tensionis periodis et novis belli minationibus punctuatam rem induxerunt. Aprile 2002, Aethiopia et Erythraea Foedus Algeriae obsignavere, in quo eae communes fines, a libera commissione Hagae auspicio Consociationis Nationum elaboratos, habere consentivere.

Quae quaestio inter Erythraeam et Aethiopiam esse facit secundae repulsa in observando delimitatorio arbitrio et sua negatio demarcatorii compromissi est. Difficultas praesidem Erythraum ut instanter exigeret e Consociatione Nationum consilia de Aethiopia capere adduxit. Haec petitio in Undecim Epistulis Praesidi Concilii Salutis Consociationis Nationum missis describitur. Status adhuc peior factus est propter continuum conatum Erythraei et Aethiopis ducum favendi oppositioni suae rivalis nationis.

Unio Africana sanctionum applicationes Erythraeae requisivit, hanc nationem de adiuvandis imbellibus in Somalia accusans.

Divisio administrativarecensere | fontem recensere

Regiones et districtusrecensere | fontem recensere

Erythraea in zobas sive regiones sex, et vicissim in districtus sive subzobas 55 dividitur. Zobae sunt in tabula inferiore:

Erythraeae zobae.
Numerus in tabula Zoba Latine Zoba Anglice Zoba Arabice Zoba Tigrinyice Numerus cursualis Incolae Area (km²) Caput Latine Caput Anglice Caput Arabice Caput Tigrinyice
4 Anseba Anseba أنسبا ኣንሰባ ER-AN 457 078 23 200 Keren Keren كرن
1 Centrum Maekel ዞባ ማእከል ER-MA 538 749 1 300 Asmara Asmara أسمرة ኣስመራ
3 Mareb-Barca Gash-Barka ዞባ ጋሽ ባርካ ER-GB 564 574 33 200 Barĕntu Barentu ባረንቱ
6 Mare Rubrum Meridionale Southern Red Sea ዞባ ደቡባዊ ቀይሕ ባሕሪ ER-DK 459 056 27 800 Avalites Assab عصب ዓሳብ
5 Mare Rubrum Septemtrionale Northern Red Sea ዞባ ሰሜናዊ ቀይሕ ባሕሪ ER-SK 203 618 27 600 Massawa Massawa مصوع ምጽዋዕ
2 Meridies Debub ትግርኛ ER-DU 755 379 8 000 Mendefera Mendefera መንደፈራ

Praecipuae urbesrecensere | fontem recensere

Asmara, caput Erythraeae.

Keren.

Tabula Erythraeae.

Inter viginti praecipuae urbes Erythraeas, secundum numerum incolarum ordinatas et omnes 5 000 incolarum superantes, sunt:

Urbs Latine Urbs Anglice Urbs Arabice Urbs Tigrinyice Incolae (2005 aest.) Zoba
Asmara Asmara أسمرة ኣስመራ 943 707 Centrum
Keren Keren كرن 386 483 Anseba
Himbirti Himbirti 98 822 Centrum
Tessenei Teseney تسني ተሰነይ 88 889 Mareb-Barca
Mendefera Mendefera መንደፈራ 88 492 Meridies
Decamĕre Dekemhare ደቀምሓረ 70 180 Mare Rubrum Septemtrionale
Agordatum Agordat أغوردات ኣቆርዳት 60 482 Mareb-Barca
Adiquala Adi Quala ዓዲ ዃላ 37 589 Meridies
Senăfe Senafe ሰንዓፈ 36 831 Mare Rubrum Septemtrionale
Segeneiti Segeneiti 35 656 Mareb-Barca
Nacfa Nakfa ናቕፋ 26 662 Mare Rubrum Meridionale
Erythropolis Adi Keyh ዓዲ ቀይሕ 26 310 Mare Rubrum Septemtrionale
Massawa Massawa مصوع ምጽዋዕ 24 419 Mare Rubrum Septemtrionale
Beilul Beilul በይሉል 24 055 Mare Rubrum Meridionale
Eddum Edd 22 855 Mare Rubrum Meridionale
Ghinda Ghinda ጊንዳዕ 21 523 Mare Rubrum Septemtrionale
Barĕntu Barentu ባረንቱ 20 968 Mareb-Barca
Avalites Assab عصب ዓሳብ 20 222 Mare Rubrum Meridionale
Portus Fatuma Mersa Fatuma 11 542 Mare Rubrum Septemtrionale
Nefasitum Nefasit ነፋሲት 8 727 Mare Rubrum Septemtrionale

Oeconomiarecensere | fontem recensere

Ferriviarius specus per Erythraeum oropedium.

Erythraea est paupera civitas, cum oeconomia praesertim in agricultura subsistentiali et in ovina bovinaque ctenotrophia fundata; aliquantulum evoluta est piscatus. Pauca praesens civitatis industria praecipue in capite, Asmarae, sita est, sed variandae industrialis activitatis consilia in dissimilibus nationis partibus effecta sunt. Erythraea e 1993 Auctoritatis Intergubernativae Evolutionis (Anglice Intergovernmental Authority on Development, Francice Autorité intergouvernementale pour le développement) partem facit, quae est politico-commercialis organizatio a Afroceraticis nationibus formata.

Examinatio redditus passiva est. Erythraea modestas localium productorum quantitates exportat, dum importanda sunt fomes, machinamenta, manufacta, alimenta. Italia hoc sensu secunda commercialis socia post Arabiam Saudianam est. Praecipui portus Massava et Avalites sunt.

Oeconomicus nationis status in lenta recuperatione est, praesertim causa destructionum passarum per conflictum cum Aethiopia et continenter ab Aethipiocis copiis captorum Erythraeorum territoriorum suverenorum.

Viarius intextus qui anno 1999 amplius 4000 chiliometrorum patebat continenter crescit.

Agricultura, in oropediis, et res pecuaria, iuxta litus et civitatis planitiebus, est plerisque Erythraeis unicus subsistentialis? fons.

Ponderis kalii, aureae, ferreae et alium mineralium fodinae in usu inntensivo a multis adventiciis societatibus specializatis? sunt quae anno 2010 extractionis apparatus complevere et productionem incepere.

Oeconomica recuperatio attamen valde propter generalem corruptionem et commercium clandestinum nocita est, in quo implicantur praecipui praepositi, incluso exercitu, et Erythraea hodie praesertim propter internationale auxilium supervivere dici potest.

Culturarecensere | fontem recensere

Nilotica traditionalis? se photographema proponens, prope Barentu, in zoba Mareb-Barca.

Regio quae hodie Erythraea est traditionaliter nexus commercio in toto orbe terrarum fuit. Quamobrem, diversarum culturarum pondus per Erythraeam videri potest. Hodie, affectiones obvissimae in capite, Asmarae, Italicae sunt. Trans Asmaram sunt parvulae cauponae quae potiones communes in Italia apponunt. Ibi est clara Italicae colonialis affectionis mixtura cum modo vivendi traditionalis Tigrinyico. Erythraeis in pagis, istae mutationes non tam evidentes sunt.

In urbibus, ante occupationem et per primos annos, Bollyvudensium pellicularum importatio communis erat, dum quoque in promptu Statunitenses Italicaeque pelliculae in cinemateis erant. Decennio 199 et ex libertate, attamen, Statunitenses pelliculae usitatiores factae sunt. De mercatus portione certantes, sunt localium productorum pelliculae, qui lente crescere cinematographicam industriam in natione faciunt. Per totum orbem terrarum diffusio stationis Eri-TV culturales imagines magno Erythraeorum numero in diaspora qui nationem quaque aestate celebrant tulit. Bene gestae civitatis pelliculae liberis in technyphiis producuntur, cum reditibus e tesserarum venditione qui generatim productionis sumptus solvent.

Traditionalia vestimenta Erythraea quam variatissima sunt, cum planitiei ethnōn feminis coloratas vestes induentibus, dum Tigrinyae traditionaliter? nitentes albos vestitus induunt. Inter Musulmana ethnē, solum Arabicarum sive Rasaidarum tribuum feminae traditionem, faciem tegere, servant.

Inter artes athleticas populo gratissimas in Erythraea sunt pediludium et birotativus circuitus. Annis recentioribus, Erythraei athletae res prosperas in mundo foris auxit.

Practice? unicus in Africa continente, est Circuitus Erythraeus (Anglice Tour of Eritrea, Tigrinyice ዙር ኤርትራ), cuius primum curriculum ab Italis anno 1946 creatum est. Circuitus birotarum curriculum e calidis deserticis Massawensibus litoribus usque ad montium viam, cum praecipitatis vallibus capitisque Asmarae cautibus est. Inde descendendo per zobae Mareb-Barcae Orientales planities pergunt, solum ad redeundum Asmaram Meridie. Hic est, facile, ars athletica populo gratissima in Erythraea.

Caerimonia coffeirecensere | fontem recensere

Erythraea femina traditionaliter fervidum coffeum in finiali ex iebena infundens.

Una partium notissimarum de Erythraea cultura caerimonia coffei est. Coffeum amicis salutatoribus per festos dies aut quotidie offertur. Si coffeum repudiatur, secunda optio thea est. Coffeum primum torrefaciendis viridibus fabis super gugino in prunis foculi fabricatur. Cum coffeae fabae torrefactae essent, cuique participi opportunitas probandi aromatici fumi datur. Postea, fabae traditionaliter in ligneo pilo conficiuntur.

Coffei faex tunc in speciali seria, iebena nuncupata, collocatur ubi decoquitur. Iebena, generatim fictilis, sphaericam basin, collum, epistomium et ansam, ubi collum cum basi conectit, habet. Cum coffeum trans collum bullit, intra aliud excipulum effunditur ut frigescat et dein denuo in iebena collocatur. Ad apponendum iebenae coffeum, equinarum crinium colum in iebenae epistomio collocatur ut coffeum exire impediat.

Convivator coffeum omnibus participibus apponit, movenda iebena inclinata super disco cum parvis poculis sine ansis (nuncupatis finialibus), continue, dum quodque poculum sive finial plenum sit. Primus coffei circuitus avel, secundus calei, et tertius bereca (scilicet "benedici") nominatur. Caerimonia coffei etiam traditionalis incensi, talis turis aut gummis arabicae, cremationem comprehendere potest.

Coquinarecensere | fontem recensere

Usitatum Erythraeae ferculum citzafitfitum, cum iogurto et condimentis insuper.

Praecipuus traditionalis Erythraeus cibus minutal, cum iniera (e tef, tritico aut sorgho facta) et hilbeto (pasta e leguminibus, praesertim e lentibus et fabis, facta) appositum, est. Erythraea et Aethiopica coquinae (praecipue in medio ambarum nationum Septemtrione) quam simillimae sunt, propter communem ambarum nationum historiam.

Alimentariae Erythraeae consuetudines regionaliter variant. In terris superioribus, iniera basica diaeta et quotidianus cibus inter Tigrinyas est. Iniera e tef, tritico aut sorgho fit et poriferae similis est, lucunculus leviter acerbus. Cum essent, convivae generatim cibum magno in disco in media mensa depressa collocato partiuntur. Innumerae inierae super hoc disco collocantur et cum variis conditis minutalibus teguntur.

Minutalia inieram comitata ordinatim e carne, pullo gallinaceo, aut vegetabilibus fiunt. Plerisque Erythraeis, exceptis Sahones, calidus conditusque cibus placet. Berbere, condimentorum mixtio in communium usualiumque aromatum herbarumque varietate consistens, fere omnia prandia comitatur. Inter minutalia sunt zigni (e carne facti), dorhotsebi (e pullo gallinaceo facti), alitza (sine berbere facta) et siro (variorum leguminum pulticula). Propter Italicum coloniale praeteritum, coquina etiam unicas Italicorum classicorum ferculorum interpretationes ostendit, velut cibos e massa cum berbere conditos factos.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erythraeam spectant.
Gubernatio
Alia
Ephemeris

Notaerecensere | fontem recensere








Creative Commons License