Flumen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Flumen (discretiva)

Murray flumen.

Flumen (-inis, n.) seu fluvius seu amnis est aqua quae fluit inter duas ripas. Nomen fluminis a verbo fluendo deducitur. Flumen fontem saepe habet in montibus, descenditque clivos, et in alterum flumen vel in mare influit. Cum duo flumina iungantur, dicuntur confluere. Parva flumina rivi appellantur.

Flumen aut fluvius?recensere | fontem recensere

Dixit Isidorus in hoc modo: "DE FLUMINIBUS. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus."[1] (litterae inclinatae adduntur)

Fluxusrecensere | fontem recensere

Fluxus fluminis est summa aquae fluentis. Fluxus pendet ex altitudine fluminis, clivo, spatio inter ripas, velocitate aquae, imbribus, statu riparum, et elementis quae obstant.

Fonsrecensere | fontem recensere

Omnes conveniunt fontem fluminis situm esse in maximo aquae transitu. In confluentia loco, flumen minus dicitur influere in maius.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Etymologiarum libri viginti, Liber XIII, 21.


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png









Creative Commons License