Groenlandia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kalaallit Nunaat
Vexillum Terrae Viridis Insigne Terrae Viridis
(Vexillum Terrae Viridis) (Insigne Terrae Viridis)
Sententiola:
Nunarput utoqqarsuanngoravit
(Groenlandice)
"Tu Nostra Antiqua Terra!"
Situs Terrae Viridis
Denominatio publica: Kalaallit Nunaat
Hymnus nationalis: Nunarput utoqqarsuanngoravit
(Groenlandice)
"Tu Nostra Antiqua Terra!"
Lingua publica: Groenlandica
Caput: Bona Spes

(Groenlandice Nuuk;
Danice Gothåb)

Modus gubernandi: Democratia parlamentaria

in constitutionali monarchia

Dux civitatis: Regina Margarita II
Praetor Supremus:

(Danice Rigsombudsmand)

Severinus Hald Møller
primus minister: Aleqa Hammond
Continens: America Septemtrionalis
Superficies:
- Tota
- % aquae
 2 166 086 km²
 83.1%
Incolae ( 2007): 57 564
Densitas: 0.027 inc./km²
Autonoma natio

in Regno Danico:

Autonomia 1979
Novae competentiae 2009
PDG
- Totus
- Pro capite
1,1 billiones $
20 000 $
Moneta: Corona Danica
Fusus horarius: UTC e +0 ad -4
Interretiale suffixum: .gl
Praefixum telephonicum: +299
Tabula Groenlandiae, urbes monstrans.

Groenlandia[1], vel Gruntlandia[2], sive Terra Viridis[1][3][4], nonnumquam Ultima Thule (Groenlandice Kalaallit Nunaat ; Danice Grønland), est maxima orbis terrarum insula (quia Australia, quamquam maior, continens putatur), pars Americae Septentrionalis, in Circulo Polari Arctico, paene in medio Oceano Atlantico boreali sita inter Europam (Islandiam) et Americam septentrionalem (Canadam), et civitas libera. Gruntlandia aream 2 166 086 chiliometrorum quadratorum occupat. Maxima insulae pars est glacialis. Geographice Americani continentis pars est.

Gruntlandia Coronae Norvegicae colonia usque ad annum 1814 fuit, quo ad Daniae dicionem transivit; anno 1953, Regni Danici pars per unionis personalis formulam facta est. Anno 1979, insulae autogubernatio? (Danice hjemmestyre) a Concilio Populi (Danice Folketing) sive Parlamento Danico lege anno superiori probata concessa est. Daniae regina utcumque Gruntlandiae dux civitatis manet. Communitatis Oeconomicae Europaeae pars ex anno 1973 usque ad annum 1985 fuit, ubi eam relinquere per referendum decrevit.

Die 25 Novembris anni 2008, Terrae Viridis incolae referendum de gubernatione sui probaverunt quod libertatem in totum territorium extendit, cum gubernationi locorum competentias in legisfero iudicialique ambitu et in opium naturalium gestione transferret. Referendum, etsi obiectum reprehensionum fuit et Parlamentum Danicum non obligavit, ab hoc agnitum est; eius applicatio, quae effectum a die 21 Iunii anni 2009 habuit, magnum gradum erga libertatem constituit. Daniae dominium quod ad aerarium, relationes externas, et defensionem adhuc manet et quotannis subsidium (circiter 3.4 miliardorum coronarum, scilicet 30 centesimae PDG anni 2008) suppeditat.

Etymologiarecensere | fontem recensere

Nomen Groenlandiae, 'terram viridem' significans, e Scandinavis colonis venit. In Sagis Islandicis Norvegicus natus Ericus Rufus in exilium propter necem eiectus est. Qui, iuxta cum extensa familia et thrallis, in navibus profectus est ad inveniendam terram Boream. Novam colonizatam terram Grœnland (scilicet "Terram Viridem") nominavit, sperans fore ut gratum nomen colonos attraheret. Groenlandia Gruntlandia (scilicet 'terra soli') et Engronelant (sive Engroneland) in primis tabulis quoque appellata est. An Grœn, scilicet 'viridis', erronea transcriptio verbi Grunt, 'soli', ad vadosum sinum referentis aut vice versa sit, nescitur. Meridiana Groenlandiae portio (glaciatis molibus haud tecta) revera aestate est viridissima, et adhuc probabiliter viridior Erici tempore propter Periodon Calidum Mediaevalem fuit. Praesens opinio maxime probabilis etymologicam originem "Groenlandiae" a verbo Hronland, 'Terra Balaenarum' lingua Norvegica Antiqua significans, trahit. Circum Groenlandiae Meridianam angulum aquae reapse balaenarum plenae sunt. Verba Horn et Groen similiter sonant, et cum transcripta sint in Latinas litteras possibillimum? est ut Islandica saga ex originali? mutaretur.

Historiarecensere | fontem recensere

Ultima scripta acta Ascomannicorum Groenlandensium sunt de nuptiis anno 1408 in templo Hualseyi (Groenlandice Qaqortukulooq), hodie optimis servatis Ascomannicis parietinis in Terra Viride.

Incolae primi Escimaei nominantur, qui in tribus impetibus ad insulam venerunt. Prima unda anno circiter 2000 a.C.n. fuit.

Quod attinet ad inceptum Vicingum, hoc facilius temperaturarum incremento per Periodum Calidam Mediaevalem factum est, cum agiles naves Scandinavae prae multis athmosphaericis accidentibus praecaute tantum septemtrionalia maria sulcare et "terram viridem" Groenlandiae attingere poterant. Mediaevali epocha, Groenlandia caelo valde placidiore quam hodierno fruebatur, partes absque glacie tanto latiores erant ut aliquibus locis agricultura orta sit. Vicingus Gunnbiörn Ulfsson anno 875 insulam conspexit. Anno 982, Ericus Rufus in insulam navigavit. Vicingi ab anno 986 duas colonias condiderunt: Vestbygdam, quod nomen significat 'Vicum Occidentalem' et Oestbygdam, nempe Vicum Orientalem. Vicingi etiam ecclesiam aedificaverunt in Gardar, proximum Vico Erici Rufi Brattahlidae. Terra Viridis pars Norvegiae erat. Papa Paschali II primum episcopum Terrae Viridis et Terrae Novae nominavit; de Henricoagitur, qui primus episcopus in terra Americana tali modo factus est, circiter quattuor saecula ante Christophorum Columbum.

Anno 1408, ultimum documentum (de nuptiis quibusdam) illius temporis a nobis cognito scriptum est.

Circa annum 1450, temperaturae minuere coeperunt; quo facto, Parva Aetas Glacialis(quae dicitur) incohavit: plurimae terrae relictae sunt et ipsa Islandia fere succumbere videbatur. Ossa inventa, ad hanc periodon pertinentia, certissima signa carentis nutritionis videntur.

Dania-Norvegia territorium petivit; post nonnulla saecula sine contactu inter Groenlandenses Vicingos et Scandinavos, tam vehementer diffusus est metus ne se paganos converterent ut missionaria expeditio missa sit, Christianismum restauratum, anno 1721 ubi missionarius Iohannes Egedensis ad Terram Viridem navigavit. Nihilominus, quia nullum Groenlandensem Vicingum invenere, Dania-Norvegia alternative autochthones Groenlandenses Escimaeos baptizare et commerciales colonias secus litus condere, velut suarum colonialis potentiae aspirationum partem, coepit. Colonialia privilegia sicut commerciale monopolium manserunt, quod initium coloniarum Danicarum fuit.

Per Bellum Orbis Terrarum II, Terra Viridis, seu socialiter seu oeconomice, se a Dania disiunxit et Civitatibus Foederatis et Canadae appropinquavit. Bello confecto, potestas super insulam ad Daniam redivit et anno 1953 Regnum Danicum Terram Viridem sicut comitatum (Danice amt) transmarinum integrabat.? Anno 1979 autonomia Terrae Viridis incepit, tres post annos Terra Viridis ex Unione Europaeae se disiunxit, cui iuncta erat anno 1973 velut Daniae pars. Ceterum negotiationes de completa libertate incohaverunt.

Adhuc territorialis disceptatio cum Canada est de insulae Iohannis (Danice Hans Ø ; Groenlandice Tartupaluk) libertate.

In Dania die 26 Novembris anni 2008, referendum de "autodeterminatione" factum est; votantium? 75.5 centesimae faverunt. Cum hac reformatione autonomiae statuta recensa sunt, secundum quae, e die 21 Iunii anni 2009, Groenlandia civitas libera a Dania agnoscitur et proprias naturales opes (quibus Terra Viridis speciatim abundat, inter quas petroleum, gasium, adamantes, aurum, uranium, et plumbum) autonome? gerere potest. Praeterea, lingua Groenlandica (Escimaealeutianarum varians) publica agnoscitur iuxta cum possibilitate? habendorum autonomorum vigilum. De facto e 21 Iunii anni 2009, Terra Viridis est civitas libera, exceptis rebus externis, defensione, et rebus monetariis.

Terra Viridis, quae iam ab Unione Europaea anno 1982 via referendi exierat praesertim in periegese et piscatu fundatam oeconomiam habet, sed 30 centesimae PDG e Dania per subventiones egrediuntur.

Geographiarecensere | fontem recensere

Insulae Austroriente litoris pars.

Extrema Septemtrionalis Terrae Viridis pars glaciebus non tegitur quia aer nimius siccus est ut nivem producere possit, quae essentialis ad creandum et servandum glaciale tegmen est. Montium iugum supremum in Terra Viridi Iugum Vatcinsicum in Orientali insulae litore est, cuius cacumina maxima Mons Gunnbioernus (DaniceGunnbjørn Fjeld, 3693 m), Domeum (Danice Dome ; Groenlandice Qaqqaq Kershaw, 3682 m) et Coneum (Danice Cone ; Groenlandice Qaqqaq Johnson, 3669 m) sunt.

Si Terrae Viridis glacies totae funderentur, haec probabiliter archipelagi formam magis insulae quam continentis velut Australiae haberet.

Climarecensere | fontem recensere

Terra Viridis polari climate fruitur. Notandum est quomodo substantiales? differentiae sint, ob territorii amplitudinem, e septemtrionali extrema parte in meridiem extremum. Meridiana pars, revera, valde placidius clima habet quam intestina et septemtrionalis. In media Terra Viridi saepe temperaturae sub -60 °C notantur

Oppida et vicirecensere | fontem recensere

In communi Cuiallecorecensere | fontem recensere

In communi Quecquatarecensere | fontem recensere

In communi Sermersocorecensere | fontem recensere

Subdivisio administrativarecensere | fontem recensere

Administrative,? Terra Viridis transmarinum Danicum territorium est, divisum in quattuor communia (quae anno 2009 duodeviginti anteriora communia substituerunt), quae inferiora sunt:

Commune Latine Commune Groenlandice Commune Danice Maxima urbs Latine Maxima urbs Groenlandice Maxima urbs Danice Superficies Incolae Tabula
Cuiallecum Kujalleq Kujalleq Spes Iuliana Qaqortoq Julianehåb 32 500 km² 9700 (2009) Situs Cuialleci
Quasuizupum Qaasuitsup Qaasuitsup Portus Iacobi Ilulissat Jakobshavn 660 000 km² 19 000 (2009) Situs Quasuizupi
Quecquata Qeqqata Qeqqata Burgus Holsatiensis Sisimiut Holsteinsborg 115 500 km² 12 300 (2009) Situs Quecquatae
Sermersocum Sermersooq Sermersooq Bona Spes Nuuk Godthåb 635 600 km² 23 000 (2009) Situs Semersoci

In insula extracommunialia? territoria sunt; Consaeptum Nationale Terrae Viridis Boreoccidentalis et pagus Pituffici qui hospitio Stationem Aeriam Thules (Anglice Thule Air Base) accipit.

Civilitasrecensere | fontem recensere

Terrae Viridis dux civitatis praesenti tempore regina Margarita II est. Regina gubernationis Praetorem Supremum (Danice Rigsombudsmand) ad Danicam gubernationem monarchiamque repraesentandas nominat.

Terra Viridis electum parlamentum cum triginta uno sociis habet. Dux gubernationis est Primus minister, qui ex consuetudine dux maximae parlamenti factionis est. Praesens primus minister est Iacobus Eduardus Kuupik Kleist.

Velut Regni Danici sphaerae pars, Groenlandenses duos repraesentantes eligunt qui in Concilio Populi sive Parlamento Danico (Danice Folketing) sedent.

Anno 1985, Terra Viridis Communitatem Europaeam reliquit, quamquam Dania socia manet. Communitas Europaea postea Unio Europaea facta est cum denuo nominata est et suum ambitum anno 1992 expandit. Terra Viridis nonnulla vincula cum Unione Europaea per Daniam retinet; nihilominus Unionis Europaeae leges magna ex parte in Terra Viridi non applicantur, commercio excepto.

Oeconomiarecensere | fontem recensere

Terra Viridis hodie ex piscatus et piscium exportationibus critice dependet. Carideae piscatus industria longe industria maximi momenti est. Quamquam variae notabiles hydrocarburorum et mineralium explorationis activitates resumptae sunt, varii anni transibunt antequam hydrocarburorum? productio effici poterit. NUNAOIL, petrolifera civitatis societas, creata est ad fovendam hydrocarburorum industriam in Terra Viridi. Civitatis societas Nunamineral in Bursa Hafniae (Danice Københavns Fondsbørs) eiecta est ad attollendas opes capitales ut auri productio, incohata anno 2007, augeretur. Carbunculorum congestorum usurpatio anno 2007 coepit. Alii mineralium prospectus meliores fiunt dum pretia augent, inter quae uranium, aluminium, niccolum, platinum, wolframium, titanium, cuprum. Publicus campus, publicae proprietatis societatibus et communibus inclusis, praecipuo munere fungitur in civitatis oeconomia. Circiter gubernationis redituum dimidium e Danicae Gubernationis subventionibus venit, ponderis supplementum Producto Domestico Grosso. Productus Domesticus Grossus pro capite debiliorum Europae oeconomiarum aequivalet.

Multicolores domus per urbem Ittoqqortoormiit sparguntur.

Terra Viridis oeconomicam contractionem exeunte decennio 200 passa est, sed ex anno 1993 oeconomia melior facta est. Groenlandica Autogubernatio? strictum fiscale consilium ab exeunte decennio 199 exsequitur, quod adiuvavit ut crearentur redundantiae in rationario et parva inflatio. Ex anno 1990, Terra Viridis externi commercii lacuna facta est ob ultimarum reliquarum plumbi et zinci fodinarum occlusionem. Nuperrime, novi carbunculi fontes in Terra Viridi inventi sunt, novam industriam in civitatem et novam exportationem a republica polliciti.

Transvectiorecensere | fontem recensere

Aeria transvectio seu intra Terram Viridem seu inter insulam et alias civitates est. Etiam regulares navalis commeatus, sed longiqua spatia in longa itineris tempora et in paucam frequentiam ducunt. Viae inter urbes non sunt quia litus plurima fiorda habet quae navis traiectoriae diaconiae egent ad conectendum viarum reticulum.

Fiordi Fluminis Meridionalis (Groenlandice Kangerlussuaq, Danice Søndre Strømfjord) aeroportus in Occidentali litore maximus aeroportus Terrae Viridis et domesticorum volatuum centrum est. Intercontinentales volatus praesertim cum Hafnia conectunt. Maio anni 2007, societas Air Greenland temporarium tramitem in et ex Baltimoria in Civitatibus Foederatis initiavit, sed die 10 Martii anni 2008 trames ob pecuniarias amissiones cancellatus est. Societas Air Iceland bis pro hebdomade tramitem inter Ceflavicam (Islandice Keflavík) et Portum Iacobi (Groenlandice Ilulissat) Iulio anni 2009 operare coepit. Praeter hos tramites, internationales volatus regulares inter Macropediopolem (Groenlandice Narsarsuaq) et Hafniam, inter Culusucum (Groenlandice Kulusuk) in Orientali litore et Reykranem et inter Bonam Spem et Ceflavicam sunt.

Maritima insessorum onerumque transvectio litoralibus navibus traiectoriis societate Arctic Umiaq Line gestis praebentur. Unum circumdans iter pro hebdomade est, octoginta horas pro cursu longum.

Demographiarecensere | fontem recensere

Terra Viridis 57 564 incolarum (anno 2008) habet, e quibus 88 centesimae Escimaeum aut Dano-Escimaeum mixticium est. Reliquum 12 centesimae Europaeum est, praesertim Danicum. Plerique incolae Evangelico-Lutheranum est. Fere omnes Groenlandenses praeter fiorda insulae austroccidente vivunt, ubi caelum aliquantum est placidum.

Linguaerecensere | fontem recensere

Lingua Groenlandica et Danica usum in publicis rebus ex autonomia anno 1979 statuta habuerunt, et plerique incolae ambabus linguis utuntur. Groenlandica, qua circa 50 000 incolarum loquuntur, e quibus aliqui monolingues,? una publica lingua Iunii anni 2009 facta est. Danicorum allophylus sine Escimaeis maioribus Danice loquuntur velut prima aut una lingua et Danica, quae quondam publicarum linguarum una fuit, superioris educationis lingua manet. Anglica velut tertia lingua ample adhibetur. Civitas 100 centesimae indicis alphabetismi habet.

Lingua Groenlandica maximum locutorum numerum inter familiae Escimaeo-Aleutianae linguas et sola tantos locutores habet quantos omnes aliae huius familiae linguae iunctae. In Terra Viridi, tres praecipuae dialectoi agnoscuntur:

  • Inuctunica: septemtrionalis dialectos qua circiter mille incolae loquuntur in Thules (Groenlandice Qaanaaq) regione
  • Groenlandica Occidentalis: in qua publica normativa lingua fundatur
  • Groenlandica Orientalis: qua in Orientali Terra Viridi loquuntur

Culturarecensere | fontem recensere

Escimaea familia in Terra Viride, anno 1917.

Terrae Viridis cultura plurimum in communi cum Escimaea traditione habet, quia plerique incolae ex Escimaeis originem trahunt. Groenlandenses Escimaeam glacialis piscatus morem pergunt, et annua canium trahariorum et hodiernae technologiae usu valde substituta est.

Artes athleticaerecensere | fontem recensere

Pediludium est athleticus civitatis ludus.

Ianuario anni 2007, Terra Viridis in Campionatum Mundanum Manufollii Feminei in Germania participavit,? finiens gradu 22 inter 24 turmas civitatis.

Terra Viridis in biennio Ludis Insularum (Anglice Island Games) et in biennio Ludi Hiemis Arcticae (Anglice Arctic Winter Games) quoque contendit.

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Groenlaniam spectant.

Notaerecensere | fontem recensere

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Olaus Magnus, Charta Marina et Descriptio Septemtrionalium Terrarum ac Mirabilium Rerum in Eis Contentarum Diligentissime Elaborata (Venetiis, 1539).
  3. http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/g/books/g_1830.html Hofmann: "Groenlandia seu Terra Viridis."
  4. Gronland (indecl.) apud Adamum Bremensem.







Creative Commons License