Hungaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Magyarország Hungaria
Vexillum Hungariae Signum Hungariae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia Nationalis: Nihil
Situs Hungariae in Europa
Lingua Hungarica
Caput Budapestinum
Praeses Ioannes Áder
Primus minister Victor Orbán

Area

 - Total

 - % aqua

locum 108

93,030 km²

0.74%

Numerus incolarum

 - Total (2001)

 - Spissitas incolarum

locum 78

10,198,315

109/km²

Independentia (foundation) 31 Decembris, 1000
Moneta Forint (HUF)
Zona Horaria UTC +1
Carmen nationale Himnusz („Isten áldd meg a magyart” — ”Auge, Deus, Hungaros!”)
Interretis abbreviatio .hu
Praefixum telephonicum 36

Hungaria vel Ungaria (Hungarice: Magyarország 'Terra Hungarica') est res publica in Europa. Caput est Budapestinum.

Historiarecensere | fontem recensere

Originesrecensere | fontem recensere

De origine gentis Hungaricae sub iudice lis est: certum est linguam Hungaricam non esse Indoeuropaeam. Veri simile videtur Hungaricam familiae linguarum Finno-Uralicarum esse adnumerandam, etsi vocabula plurima e linguis Turcicis et ceteris linguis originem capiant.

Hungari, priusquam in regione ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomades fuerunt (sicut Scythae), ac in Europa Orientali, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint nescitur). Levedia regio olim fuit, nisi historici falluntur, inter fluvios Borysthenes (Dnieper) et Tanais? (Don) sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam "Atelküzü" sive "Etelköz" nominarunt; quae regio in territorio occidentali hodiernae Ucrainae extensa esse traditur. Non liquet ex antiquis operibus utrum in hac periodo Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta, colonias Hungaras in Etelköz, absente exercitu Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, et anno 896 regionem Montibus Carpaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt, nationibus ibi habitantibus—Bulgaris, Slavis, Moravicis, Francis—feliciter debellatis. (Haec omnia ex magna parte ex opere Constantini Porphyrogeniti, imperatoris Constantinopolitani condisci possunt, quod "de administrando imperio" inscribitur. In quo opere multa de Hungaris antiquis leguntur).

In Europarecensere | fontem recensere

Postquam ergo Hungari duce Árpád anno 896 Pannoniam et quae circa est, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversa Europae regna, partim, ut potestatem suam in Pannonia tutiorem redderent, terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitius Europam Occidentalem cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque ad Franciam, Hispaniam ac Byzantium pervenerunt. Equos habebant non magnos, sed fortes ac caloris frigorisque aeque patientes; et, quantopere arcu sagittisque valerent, satis testatur oratio illius temporis: "a sagittis Hungarorum libera nos Domine!" Diu ergo nullus fuit populus, qui exercitum Hungaricum superare posset; sed Germani tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim maiores nostri simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum conlegerunt, ac apud Merseburgum (933), tum apud Augustam Vindelicorum (sive Augsburgum) anno 955 Hungaros maxima cum clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo post dux Geysa Hungarorum (971997) nuntios in Germaniam misit ad sacerdotes Christianos in Pannoniam invitandos.

Geysa mortuo, Stephanus, Geysae filius, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppányio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato a Sancta Sede coronam adeptus die 25 Decembris anni 1000 coronatus est. Qui Stephanus, rex primus Hungariae (10001038) religionem Christianam in regno stabiliavit. Dioeceses decem, ac archidioeceses duo condidt; plura monasteria fundavit; plurimae denique leges, quibus mores Christiani inter Hungaros tum plerumque paganos propagarentur, ab eodem Stephano latae sunt. Regnum ille in comitatus dividit, ad quos comitatus gubernandos comes sive ispános creavit; Hungariam a hostibus fortiter defendit, immo limites regni cum Deo dilatavit. Nil mirum anno 1083 tempore I (Sancti) Ladislai illum Stephanum canonizatum sive Sanctum proclamatum esse.

Post mortem Stephani, in tantam miseriam Hungaria est redacta ut haud procul abesset, quin omnia quae a rege primo sanctissimo aedificata essent prorsus delerentur. Longum esset nunc recensere, quot bella extera ac, quod peius est, civilia, quot rebelliones paganorum Hungarorum fidem Christianam repudientium sequuta essent; Deo gratias, quod Ladislaus iam supra laudatus postquam anno 1077 rerum potitus est, fortissimo manu hostes et exteros et intestinos debellavit, atque mores Hungarorum legibus severis compescuit. Rex est noster beatissimae memoriae, quem merito iam in vita sua Hungari venerati sunt; post mortem vero eius (1095) plurima carmina fabulasque de eo composuerunt, et ille a pontifice Romano in fine saeculi XII canonizatus sive sanctus proclamatus est. Stephanus ac Ladislaus genti Hungaricae reges sunt omnium gratissimi, qui etiamnunc in magno honore apud nos sunt.

Res Politicaerecensere | fontem recensere

Factionesrecensere | fontem recensere

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae


Portal.svg
Porta
Hungariae








Creative Commons License