Kiribati

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kiribati
Vexillum Kiribatorum Insigne Kiribatorum
Vexillum Insigne
Sententia: 'Te mauri, te raoi ao te tabomoa (Salus, pax, et prosperitas)
Hymnus: Teirake kaini Kiribati ('Surgete, Kiribati')
Situs Kiribatorum
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Anglica et Gilbertina
Nomen incolarum Kiribatus-a-um, Gilbertinus-a-um
adiectivum Kiribatus-a-um, Gilbertinus-a-um
Praeses Anoteus Tong
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Tarava Australis
1° 28' Sept., 173° 2' Or.
Urbs maxima Tarava Australis
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 186a
726 km²
0%
Numerus incolarum
(anno Census Iulii 2005)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 197a

92&thisnp;533
137 inc./km²
PDB (anno 2008 aestimatio)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto a
$137 milliones
$1372 (153a)
Nummus Dollarium Kiribatorum et Dollarium Australianum (AUD)
Libertas
concessa a Britanniarum Regno
die 12 Iulii 1979
Circulus temporalis
 - aestate ()
EET (UTC+12)
EEST (UTC)
Praefixum telephonicum nationis +686
Dominium interretiale .ki
{{{postscripta}}}

Kiribati, rite Respublica Kiribati,[1] est civitas insularis in medio Oceano Pacifico tropico sita. Numerus civium est paene 100 000 (2011),[2] et civitas in triginta-duobus atollis et singula insula curalii elevati consistit, trans 3.5 milliones chiliometrorum quadratorum (1 351 000 milium quadratorum) sparsis, aequatorem varicantibus, ad Lineam Commutationis Diei apud eius locum orientalissimum adiacentibus.

Caput est Tarava Australis (Anglice South Tarawa, Gilbertine Teinainano). Praeses praesens est Anoteus Tong. Linguae publicae sunt Anglica et Gilbertina.

Etymologiarecensere | fontem recensere

Nomen Kiribatorum Latine ex Gilbertino vocabulo Kiribati (/kiribas/ enuntiato) venit quod vicissim adaptatione Anglici vocabulo Gilbert Islands (Latine Gilbertinas Insulas significante) est propter cognomen navarchi Thomae Gibert. Revera, Gilbertine soni litterarum Latinarum G, L, et S respective K, R, et TI scribuntur cum necessarie apertis syllabis.

Historiarecensere | fontem recensere

Abhinc annorum amplius 2000, Kiribatos Micronesius populus incolebat, intermisso contactu cum Samoanis, ab Europaeis exploratoribus valde sere "inventa" est (Ferdinandus Magellanus insulam Carolinam in Sporadibus Aequatorialibus per primam orbis terrarum circumnavigationem vidisse videtur) cum saltem mille annorum abhinc homines insulas incolebant. In quibus democratiae erant ubi lex et iustitia in commune in maneabis (domis communibus) decernebantur, excepta, nuperrime, nonnulla insula ubi parva regna in formatione erant, velut Butaritari. Insularum Gilbertinarum proprium nomen (praesertim Francogallice) debet navarcho Adamo Iohanni von Krusenstern (Estonio Tzaris famulo) qui eas cum navarcho Thomae Gilbert nomine baptizavit, qui iuxta cum navarcho Marshall eas transivit in itinere per Sinum Botanicum (in praesenti Sydneio) et per Cantonum (in Sina. Ludovicus Ididorus Duperrey, navarchus Francicus, eas iunctas in eadem tabula anno 1820 pinxit; sic nomen ab Adamo Iohanne von Krusenstern datum confirmans. Anno 1892, Britanniarum Regnum sedecim insulas Gilbertinas et octo insulas Elliceanas sub proprio protectoratu collocavit quibus insulas Oceanum, Tabuaeranum, et Teraina anno 1901 et Insulam Christi Natalis anno 1919 adiunxit. Britannica colonia anno 1916 (insulae Gilbertinae et Elliceanae) facta est, postea anno 1971 intestinam libertatem ceperunt. Inter annos 1916 et 1925 (et publice usque ad 1948), Insulae Unionis (nunc Tokelau appellata) huius coloniae partem quoque fecerunt.

Anno 1978, libertas insulis Elliceanis primum concessa est, ab Gilbertinis ex anno 1975 separatis et cum novo Tuvalus. Libertas Kiribatis paulo postea, die 12 Iulii anni 1979, concessa est, nonaginta annos accuratos post Roberti Ludovici Stevenson adventum in has insulas.

Ex anno 1999, Kiribati socii Consociationis Nationum sunt.

Morphologiarecensere | fontem recensere

In medio Pacifico, inter Lineam Aequatorialem et Lineam Commutationis Diei triginta tres insulae (omnes atolla sunt, excepta Banaba) comprehenduntur, super maritima zona circa 3 550 000 chiliometra quadrata lata dispersae et divisae in archipelaga tria inter se distantissima (archipelagum Gilbertinum, archipelagum Phoenicis, et archipelagum Sporadum Aequatorialium. Harum insularum solum viginti unas perpetue incolas habent.

Kiribati tria archipelaga comprehendunt quae sunt inferiora:

  • Insulae Phoenicis (octo insulae, e quibus duae cum incolis), circa 1 800 km a Gilbertinarum Austroriente distantes

Insulae omnes sunt:

Archipelaga Kiribatiana
  • Insulae Gilbertinae
Insula Latine Insula Anglice et Gilbertine
Abaiangum Abaiang
Abemama Abemama
Aranuca Aranuka
Arorae Arorae
Banaba Banaba
Beru Beru
Butaritari Butaritari
Kuria Kuria
Makin Makin
Maiana Maiana
Marakei Marakei
Nikunau Nikunau
Nonouti Nonouti
Onotoa Onotoa
Tabitevea Tabiteuea
Tamana Tamana
Tarava Tarawa
Insula Latine Insula Anglice et Gilbertine
Birnie Birnie
Cantonum Kanton
Enderbynesia Enderbury
Manra Manra
Insula MacKeanana McKean
Nicumaroro Nikumaroro
Orona Orona
Ravaci Rawaki
Scopulus Winslowianus Winslow Reef

E quibus solum Cantonum circiter quinquaginta incolas et Orona incolas solum ex anno 2001 habet.

  • Sporades Aequatoriales
Insula Latine Insula Anglice et Gilbertine
Insula Carolina sive Millennii Caroline
Scopulus Philippi Filippo Reef
Insula Flintana Flint
Insula Christi Natalis Christmas (Anglice) et Kiritimati (Gilbertine)
Maldennesia Malden
Starbucknesia Starbuck
Tabuaeranum sive Fanningana Tabuaeran
Teraina sive Vasingtonia Teraina
Vostocnesia Vostok

E quibus solum insulae Christi Natalis, Tabuaerani, et Terainae incolas habent.

Fere omnes insulae, Banaba excepta, atolla paulo super libra maris emergentia sunt, e quo efficitur ut parum vegetationis? sit et agriculturae difficultatem ostendat, quae coprae, carevei, sive recentis cocotes umoris et localis taronis sive Cyrtospermatis chamissonis perceptionis modum adhibeat.

Demographiarecensere | fontem recensere

Kiribatorum incolarum Kiribati sive Gilbertini (Gilbertine: I-Kiribati) appellantur; qui in rapidum demographicum incrementum sunt, paulo numerum 100 000 anno 2004 superantes. Spissitudo inter haud urbanizati mundi maximas est, praesertim in Betione et in Tarava Australi, super atollo Taravae.

Religiorecensere | fontem recensere

Religio Christiana est praecipua in civitate religio, aliquando cum aliquot atavicarum fiderum cultibus mixta. Plerique Christiani sunt Catholici Romani (Dioecesis Taravanus et Naurunus), sed Protestantica Ecclesia Kiribatorum (Congregationalistica optime repraesentatur, unam tertiam incolarum partem constituens. Aliae religiones velut Mormones valde minus numerosi sunt. Bahaistica fides quoque repraesentatur, praesertim in Tarava et Insula Christi Natalis (minus quam 4%).

Linguaerecensere | fontem recensere

Dum Anglica constitutionis et legum lingua est, lingua Gilbertina est patria lingua, lingua Austronesia, Micronesii subcirculi. Lingua a lingua Proto-Oceanica originem trahit, et Anglicae e constitutione anni 1979 parificatur. Parvus allophylus quoque Tuvaluane loquuntur (Insularum Elliceanarum incolarum posteri post Tuvalus separationem anno 1976 mansi). Etiam allophyli Gilbertine in Tuvalu (in atollo Nuorum, in Vitis (in Rabis) et in Salomone, sicut plures emigrati in Nova Zelandia et in Civitatibus Foederatis (in Havaiis) loquuntur.

Civilitasrecensere | fontem recensere

Antiqua Kiribatorum Domus Communis.
Praesidis domicilium.

Parlamentum Kiribatorum (Gibertine: Maneaba ni Maungatabu 'domus communis montis sacri'), quarto quoque anno exacto eligitur et a deputatis componitur (regimen parlamentarium). Deputatus, non electus, Banabae communitatem, in Vitiensi insula Raborum ex anno 1945, repraesentat. Minister rei iuridicae quoque parlamenti socius est. Praeses (Gibertine: te Beretitenti) et Civitatis et Gubernationis dux est. Eligitur per suffragium universale directum, postquam Parlamentum tres aut quattuor candidatos inter electos parlamentarios delegisset. Non magis quam tria mandata facere potest. Praeses vicarius in praesenti Teima Onorio (ex anno 2003). Post diffidentiae motionem, anno 2003, praeses Teburorus Tiito abdicaturus fuit, vix incepto tertio mandato. Quia is denuo adesse non poterat, Anoteus Tong die 4 Iulii anni 2003 electus est, eius politicus adversarius (qui aegre eius fratrem maiorem, Doctorem Harrium Tong, eiusdem Teburoriri factionis et advocatum Banueram Berina vicit).

Singulae viginti una insulae cum incolis concilia singula de localibus rebus tractantia habet. Atollum Taravae, ubi caput (Tarava Australis) et maxima gubernationis pars inveniuntur, tres communitates urbanas distinctas habet quae sunt: Betio (Anglice Betio Town Council), Tarava Australis (Anglice Teinainano Urban Council) et Tarava Septemtrionalis (Gilbertine Tarawa leta). Insularum Sporadum Aequatorialium (Anglice Line Islands) et archipelagi Phoenicis (Anglice Phoenix) ministerium Londinii Anglice London, Gilbertine Ronton) (in Insula Christi Natalis, Anglice Christmas, Gilbertine Kiritimati) est, quod amplius 3000 chiliometra a Tarava distat.

Partes administrativaerecensere | fontem recensere

Kiribati, secundum constitutionem, non veras propriasque subdivisiones administrativas habent. Insulae viginti una cum incolis sint inferiores:

Kiribatorum Parlamenti Domus.

Oeconomiarecensere | fontem recensere

Supermercatus in Kiribatis

Kiribati paulum opium naturalium habent. Phosphatorum fodinarum usus ex ante libertatem captam venit. Copra et piscatus anno 2003 maximam seu productionis seu exportationis partem repraesentabant. Inter exportationis subfructus, notandi sunt pisces aquarii. Nuper, anno 2003, decursiones nauticae ex Havaiis in Kiribatos (in atollum Tabuaeranum) evolutae sunt.

Oeconomia valde fluctuavit his ultimis annis. Oeconomica evolutio limitatur ob idoneorum operariorum defectionem (exceptis classiariis, qui in Sede Exercitationis Classiariorum Betionensi educantur et in Germania et Civitatibus Foederatis quaeruntur), ob infrastructurae debilitatem et ob distantiam ab internationalibus mercatibus. Plerique reditus e piscatus iuribus ab Unione Europaea, Corea, et Taivania solutis proveniunt.

Periegesisrecensere | fontem recensere

Periegesis amplius quintam partem Producti Domestici Grossi praebet. Externae pecuniariae subventiones, praesertim ex Anglia et Iaponia provenientes, ultimis annis inter 25 centesimas et 50 centesimas Producti Domestici Grossi attulerunt.

Transvectionisrecensere | fontem recensere

Internationales aereae conexiones problematicae facta sunt praecipue postquam societas Air Kiribati suo aeroplano apto iungendis Vitis et Tuvalui (Franco-Italico ATR-72) et uni volatui locato (Boeing 737) renuntiaverit, cui praecipuam conexionem societas Aloha Airlines suppeditabat, quae, Aprile anni 2004, hebdomadalem conexionem habebat, iam interruptam et substitutam pro hebdomadali societatis Air Pacific statione, etiam interrupta, in cursu ex Honolulo in Nados (in Vitis) super insula Christi Natalis. Conexio e Tarava cum reliquo mundo in praesenti societate Air Marshall Islands, e Madzuro, et antiqua societate Air Nauru, ubi suum unum aeroplanum sub pigneratione non erat, tegitur. Societas Air Kiribati intestinas conexiones inter insulas Gilbertinas (excepta Banaba) cum parvis velivolis solum servat.

Ambitusrecensere | fontem recensere

Diversae territorii partes omnino aut partim proteguntur: verbi gratia naturale reservatum 410 500 km² latum, in mundo maximum, anno 2008 creatum est quod Area Protecta Insularum Phoenicis nominatur. Christi Natalis pars protecta reservata sunt.

Archipelagus in medio diem commutante meridiano (180º) erat, itaque, anni 2000 traductione praevisa, auctoritates zonam temporalem mutare anno 1997 decreverunt (antea res publica in duas secabatur et duabus diebus simul vivebat, quod seu incolis seu gubernationi semper practicum non erat). Praeterea Kiribatorum incolae primi annum 1999 reliquentes et primi igitur in annum 2000 intrantes fuere (diligenter hoc in insula Carolina evenit, quae "Insula Millennii" facta est), et ergo in annum insequentem, novum saeculum et novum millennium. Hodie igitur tota civitas zonam temporalem UTC+12 habet (parem Neozelandicae) et legitimam horam non est. Utcumque notandum est, in Insula Christi Natalis, semper ad Kiribatos pertinente, duas horas esse ante reliquam rempublicam (scilicet UTC+14) et locum esse ubi, ante reliquum mundum, novus dies incipiat. Rotative? sequuntur Insulae Chathamenses (Maorice Wharekauri ; Moriorice Rekohu), ad Novam Zelandiam pertinentes, quae UTC+13:45 perscribuntur, sed solum cum hora legitima (tempore inter Octobrem et Martium) additur. Sequuntur deinde Tonga cum UTC+13 toto anno ubi hora legitima non applicatur. In UTC+13 etiam est Nova Zelandia aestiva tempore).

Notaerecensere | fontem recensere

Nexus externusrecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kiribatos spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!








Creative Commons License