Liber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Liber (discretiva)

Liber (-bri, m.) est res usitate ex multis paginis facta quae scripturam, picturas, et alias descriptiones continet; qui eodem tempore fieri potest res physica ad scripturam continendam concepta, opusque ab auctore ad legendum compositum. Nomen liber multas alias significationes habere potest, sicut monstrat pagina discretiva. Sensus qui hic tractatur oritur e nomine, quo corticis interior pars ligno cohaerens a prima origine appellata est. Notum est Romanis antiquis librum arborum ad scribendam olim in Europa[1] et in India[2] adhibitum; an ex hoc usu defluit sensum bibliographicum verbi "libri" haud pro certo habetur.

Numerus ISBN et indicia linealia quae ei correspondent.
Bibliotheca Alexandrina moderna, Alexandriae in Aegypto aedificata, quae libros eruditionemque honorat sicut antiqua Bibliotheca Alexandrina aevo antiquo destructa.

Usque ad saeculum vicensimum primum, libri fuerunt forma principalis qua sapientia humana per saecula transmissa est. Diu ex foliis papyri plantae in formam voluminis aut e charta cottonea in formam codicis confecti, libri saepissime hodie etiam in formam electronicam redacti sunt. Libri ab auctoribus scripti ab impressoribus in prelis typographicis fabricantur, e domis editoriis divulgantur, in librariis et per interrete venduntur, a privatis bibliophilis necnon bibliothecis emuntur et conservantur.

Liber (sensu 'rei physicae') omnium aliorum maximus est ille e saxo factus in pagoda Kuthodaw Mandale in urbe (civitatis Birmaniae) servatus, sed inter libros in forma codicis confectos maximus est Codex Gigas mediaevalis, cuius mensurae 92 × 50 × 22 cm sunt. De condicione libri omnium minimi certatur. Unus e minimis quidem est Bilder-ABC ab Iosua Reichert typographo formatus (24 × 29 mm; 32 paginarum), coloribus impressus, pelle religatus, perspicillo apparatus.

Librorum (sensu "operis legendi") omnium inclytissimus esse dicitur Biblia, ab initio a Iudaeis, mox addito Novo Testamento a Christianis recepta; sed etiam Alcoranus a Musulmanis. Librorum saecularium longissimus fuit encyclopaedia Sinica Yongle Dadian, 11 095 voluminum constituta, anno fere 1407 exscripta; hanc autem Vicipaedia Anglica, encyclopaedia electronica, anno 2006 quo ad longitudinem pertinet supervicerit.

Libri generarecensere | fontem recensere

Libri multimodis distinguuntur secundum litterarum imaginumque genera intus, suam teguminis naturam, longitudinem et magnitudinem. Et multis classificationis systematis utuntur editores, librariae, et bibliothecae.

Secundum litteras et imagines intus inscriptasrecensere | fontem recensere

In libraria Polonica quaedam, ecce libri mythhistorici, qui hodie inter libros commenticios sunt favorabilissimi.

Multae librariae solent omnes litteras in duo genera amplia dividere, scilicet commenticia et non-commenticia. Inter litteras non-commenticas, constant: libri religioni et philosophiae pertinentes, commentaria didactica, libri musici, atlantes geographici, detractatus scientifici, historiae, encyclopaediae, libri et libelli rebus cotidianis pertinentes sicut ephemerides, periodica, et caetera. Inter commenticas, constant: poëses, dramata, libri librorum, pictographici, nubeculati, et mythistoria variorum generum sicut amantium, criminalis, romantica, et rerum futurarum. Ex omnibus libris qui hodie vendiuntur, mythistoriae sunt amatissimae.

Bibliothecae autem solent libros dividere secundum systemata classificationis numerica varia. Usitatissima igitur habentur hodie classificatio decimalis a Melvil Dewey inventa, Systema classificationis libris Bibliothecae Congressionalis applicata, Classificatio decimalis universalis quae ex opere Dewey elaboraverunt instituta normatum internationalia, et Systema classificationis Sinense. Editores systemata enumerationis sicut Descriptio Bibliographica Canonica Internationalis (ISBD) et Numerus ISBN comminiscerunt, quibus libri melius per totum orbem agnoscantur.

Secundum materiem inscribendamrecensere | fontem recensere

Codicis partes: 0, alella; 1, involucrum; 2, religatura; 3, guarda; 4, spina; 5, apex; 6, princeps; 7, fundus; 8, pagina recta; 9, pagina versa; 10, canalis.

Librorum diebus nostris impressorum materies inscribenda fere semper est charta, et saepissime e ligno minutim conciso facta. Talis charta, nisi ad "vitam" longiorem attingendam curatur, post annos fere decem vel viginti fulvescit; post annos fere quinquaginta seu centum fragilis fit, ita ut libros e charta lignacea confectas aegre duo saecula supervivent. Saeculo 19 ineunte saeculisque prioribus charta semper e pannorum recisamentis facta est (confectio enim e ligno adeo ignota est). Haec charta cottonea per multa saecula durat. Temporibus antiquioribus, libris nondum e prelo typographico replicatis sed a manu scriptorum, variae materies inscribendae adhibitae sunt. Aliquae earum in codices facilius coniunguntur, e.g. charta moracea et oryzea, pergamenum, velinum, betulae cortex, pannus linteus aut bombycinus. Nonnullas materies causa fissilitatis aut rigiditatis haud perforare et consuere licet; aliter enim libri ex his materiebus congessi perficiuntur. Inter tales materies enumerantur charta papyracea, tabulae ligneae, folium palmarum (Corypha umbraculifera aut Borassus flabelliformis), pala lignea seu bambucina.

Secundum tegumenrecensere | fontem recensere

Tegumina sunt partes libri externae quae paginas intus retinent et protegunt. Modo generali libri electronici teguminibus omnino carent. Codices autem fere omnes religaturis conficiuntur, olim iussu possessorum e corio seu velino impositis, a saeculo vicensimo ab editoribus e pannis textilibus. Libri quorum paginae cottoneae bene consuuntur religaturaque e velino curiose conficitur mille fere annos durabuntur; si religatura e corio facta sit et a lectoribus interdum manipuletur, saecula fere tria (ab oleis enim manuum humanarum velinum et corium aluntur). A saeculo XX medio editores nonnulli e duabus formis libros divulgabant, quarum prima, bibliothecariis gratior, religatura textili constat et involucro chartaceo picto; altera autem, religatura chartacea flexibili, lectoribus communibus destinatur breviusque durat; paginis enim fulvescentibus, atramento canescente, religatura, e charta et glutino vilissime confecta, post annos seu viginti seu triginta exsiccans frangitur; talis liber, nisi rursus religetur, inutilis fit.

Tempore nostro tertia etiam forma introducitur quae est electronica. Haec in fasciculis digitalibus constat. Quando venditatur fasciculus, emptor pretium electronice emittit, venditor fasciculum inter computatros per interrete transferi permittit; librorum autem qui publici iuris sint, inter quos veteriores, fasciculi digitales libere et sine permissu transferuntur.

Tegumina librorum in aliis materiebus inscribendis manu scriptorum, hodie rarius confectorum, omnino aliter constructare oportet. Paginae enim chartae papyraceae, flexibiles sed et fissiles, haud consuuntur; una ad aliam seriatim affingitur sicque liber in forma rotuli convolvitur; in cylindro deponere licet. Librorum in tabulis ligneis aut palis bambucinis scriptorum "paginae" seriatim consuuntur vel alligantur. Folia palmarum una in alia cumulantur, saepius per medium perforata et pilo colligata; liber ita coacervatus panno textili involvitur.

Secundum longitudinemrecensere | fontem recensere

Librorum (sensu "operis legendi") longitudo saepe censeri potest per eorum numerum litterarum, characterum, vocabulorum, aut octectorum (h.e. de libris electronicis). Quia autem linguae inter se discrepant in modo scribendi, difficillimum est peraeque aestimare librorum liguarum distinctarum magnitudines. Exempli gratia linguarum occidentalum modus est scribere quodque vocabulum multis ex syllabis, et quoque syllabo multis ex litteris; linguae autem Sinicae modus est unum signum singulum saepe simul denotare et unam syllabam et unum vocabulum. Quamobrem oratio media quaedam 3.3 aliquotiens paucioribus typis tantis scribi potest lingua Sinica quam lingua Latina.[3]

Liber longissimus hodie dicitur fuisse encyclopaedia Yongle Dadian Sinica, 11 095 voluminum, 22 937 capitulorum, 50 millionibus characterum constituta, annis 1403-1407 sub Dynastia Ming facta.[4] Mythistoria longissima litteris latinis scripta dicitur fuisse À la recherche du temps perdu ('In quaestu temporis amissi') a Marcello Proust annis 1913-1927 composita.[5]

Secundum magnitudinemrecensere | fontem recensere

Varii libri magnitudine discrepantes: ab latere dextro ad latus laevum libri altitudines (in cm) sunt: (folio) 36.2; (4°) 29.7, 30.5, 28.0, 26.2; (8°) 24.0, 23.5, 22.8, 20.6; (16°) 17.0; (32°) 11.9.

Quod ad codices attingit, librorum magnitudo praecipue per altitudinem eorum spinarum censetur, et magnitudinis nomina proveniunt e quotiens charta prelo imprimita postea implicatur ad paginas libri creandas.

Libri magnitudines persaepe ab editoribus adhibitae[6]
Abbreviatum Nomen Folia Paginae Altitudo*
Folium biselephantulum 2 4 64-127 cm
Folium atlanticum 2 4 59-63.5 cm
Folium elephantulum 2 4 39-58.4 cm
Folium 2 4 30-38 cm
Quartum 4 8 25-30 cm
Octavum 8 16 20-25 cm
16° Sextodecimum 16 32 15-18 cm
24° Quartovicesimum 24 48 13-14.5 cm
32° Secundotricesimum 32 64 11-12.5 cm
48° Octavoquadragesimum 48 96 8-10.5 cm
64° Quartosexagesimum 64 128 5-7.5 cm

* Altitudo hic propie dicitur "Altitudo externa", id est ab apice ad fundum teguminis libri.

Maximus mundi liber manu scriptus est Codex Gigas mediaevalis, qui 92 × 50 × 22 cm metitur; liber autem re vera maximus dicitur ille inscriptionibus factus in pagoda Kuthodaw Mandale in urbe Birmaniae servatus, cui sunt 730 "folia" seu stelae, 1460 "paginae" seu facies, quaque pagina latitudinis tres et dimidia pedum, altitudinis quinque pedum, et crassitudinis quinque unciarum.[7]

Libri electronicirecensere | fontem recensere

Liber analogio electronico legitur.

Liber electronicus dicitur illa programmatura quae libro communi imprimito correspondet. Hic liber, saepe per interrete praebitus, legitur per computatra vel instrumenta peculiaria ad propositum quae dicuntur analogium electronicum, exempli gratia Sony Reader et Amazon Kindle, instrumenta proprie creata eo consilio ut experientia libri veri legendi duplicetur, in quantum fieri sit. Opus autem librorum communum usque hodie non diminuit propter usum librorum electronicorum.

Folium 14 r. libri Vergilius Romanus saeculi V, qui picturam Virgilii medio ostendit. Notanda sunt capsa, lectorium et textus sine spatio inter verba litteris maiusculis rusticis scriptus.

Historiarecensere | fontem recensere

Antiquitasrecensere | fontem recensere

Mulier quae codicem ex tabulis ligneis ceratis factum tenet in pictura murali Pompeiorum ante annum 79 facta. Postea sunt codices similes ex chartae foliis facti.

Antiquis temporibus, folia manu scripta forma voluminum in capsis aut armariis conservabantur. Ut legi possent, volumina ambabus manibus evolvebantur.

Saeculo primo in Europa excogitatus est codex, liber rectangulari forma, compactus ex multis voluminibus seu libris constitutus. Codex efficientius scripturam tenere potest, quia sinit scribere in ambabus folii partibus, quae dicuntur paginae. Christiani, quos Imperium Romanum primum insectatum est, codici faverunt quia eum facile sinu contexerunt.[8]

Quisque codicis liber constat in foliorum pugilo in media parte plicato. Codex tunc componitur, cum libri secundum plicata consuuntur. Pars codicis ubi libri consuuntur dicitur spina codicis.

Codicis forma scripturam multum adiuvat conservare. Spina rigida multos libros in bibliothecarum pegmatibus simpliciter collocare sinit, et durum librorum tegumen folia defendit. Post Imperii Romani Occidentalis casum, saeculo quinto, ei qui quidem non in codicibus transcripti erant libri perierunt. Casus etiam effecit ut illis temporibus papyrus ab Aegypto difficillime paratu esset; quamobrem ad libros conficiendos scribae membrano et pergamento potius utebantur.

Medium Aevumrecensere | fontem recensere

Scriba Burgundianus saeculo decimo quinto (ab Ioanne Miélot depictus in libro Mirabiles Nostrae Dominae). Descriptio supellectiles, instrumenta, materias, et activitatem scribalem monstrat.
Scriptorium cum libris catenatis in bibliotheca Caesenate Italiae.

Imperio Romano victo, Latine scribere et libros asservare Europae occidentalis monasteria Christiana pergebant. Libri autem et sumptuosi et rariores facti sunt, quia ante preli typographici adventum fere omnes manu transcripti sunt. Plurimi librorum faciebantur in scriptoriis qui saepe super aula capitoliari monasterii iacebant. Ibi monachi solas sex horas per diem laborare possunt, quia ob ignis periculum lux artificialis plane vetabant. Erant quinque scribae genera:

  • Librariolus[9], qui productione basica et correspondentia functus est;
  • Calligraphus[10], qui calligraphia et productione fina functus est;
  • Corrector, qui paginas congestas cum libro originali composuit et correxit;
  • Rubricator, qui litteras rubras pinxit; et
  • Illuminator, qui picturas illuminantes pinxit.

Tandem glutinator liber conlegit.[9] [11] Magnus fuit labor ut libri creantur. Propter magnum libri sumptum, parva monasteria solos duodecim libros habuerunt, mediana forsitan duos centum. Circum annum 1400, solum duo milia librorum habuerunt: rotensa papalis bibliotheca Avenionis et bibliotheca Universitatis Lutetiae.[12]

Prelum typographicumrecensere | fontem recensere

Doctrina selecta Buddhisticorum hominum sapientum et magistrorum filiorum, primus liber nobis cognitus qui typis mobilibus metallicis anno 1377 impressus est.
"Incunabulum" (liber qui ante saeculum XVI e prelo typographico editur). Hic codex anno 1497 Argentorati a J. R. Grueninger impressus continet Biblia illa Litterarum Nigrarum. Litterae rubricatae in paginis post typographiam manu scriptae sunt.

Per saecula, novae methodi libri fabricandi excultae sunt. Atramenta facta sunt primitus ex cineribus cummibusque, et postmodo ex craetago et sulfate ferroso (FeSO4).[13] Monachi Hibernici saeculo septimo primum spatii inter verba scripta usum introduxerunt, ut scriptura facilius legantur. Iam saeculo duodecimo paene omnes libri spatiis illis utuntur.[14] Novum librorum opus, universitatibus saeculo XIII Europae adventis, effecit ut mox ibi plurimi libri a guildis saecularis imprimebantur.[15] Preli typographici usus deinde magnopere librorum productionem auxit, ut ab anno 1452 plus librorum habebatur quam umquam antea. Eo autem tempore quaeque pagina prelo producta tamen typum requisivit specialem, qui forma paginae lignea erat magno labore facta.

Clave inventum tunc fuit typus mobilis metallicus, quem Choe Yun-ui Coreae circum annum 1230 et Iohannes Gutenberg Europae anno 1452 independenter excogitaverunt. Hoc per inventum quisque paginae typus celeriter ex multis typis litterarum metallicis factus est. Ob symbolorum milia distinctorum quae lingua Sinica requirit, inventum apud Sinos languide ecfloruit, sed Europaei statim invento usi sunt, ut milia et milia librorum producantur. Ob magnum inventi effectum, libri qui ante annum 1500 producantur dicuntur incunabula.[16]

Typographia novae aetatisrecensere | fontem recensere

Index librorum prohibitorum anno 1564 editus, qui libros monstravit, quos Ecclesia Catholica Romana censebat sibi et fidelibus Catholicis esse periculosos.
Pagina prima editionis anni 1644 illius Areopagitica Ioannis Miltoni, quae argumentabat pro libertate notionum communicationum prelorum.

Simul ac prela typographica primum latam litterae diffusionem sivissent, censura ad notiones religiosas politicasque comprimendas ubique prodivit. Ecclesiae censura utuntur ad heresias desinendas, et regimina ad metas politicas attinendas. Usque ad annum 1694, exempli gratia Angliae erat systema complicatum ubi auctoribus oportebat licentias potiri antequam libros in lucem ederent. Sine regiminis licentia nulla editio sita est.[17]

Tempus autem post annum 1500 usque ad annum 1900 continue bellum ad prela liberanda gesserunt. Legere inter modos acroamaticos frequentissimos factum est, et mundus humanus tandem accepit principium quod mercatus notionum communicationumque necesse est liberus. Cum novae libertates proventae sint, nova repperta inventaque technologica secuta sunt et nova faucitas.

Libros Aristotelianos Graecosque saeculares philosophias mundanas continentes, quos Imperator Christianus Iustinianus I anno 529 suppressit Academias paganas Graecas claudens paganosque ex Imperio expellens, post Recuperationem Hispanicam ab Islamicis Europam saeculo decimo tertio reintroductos ad sermonem Latinam versos, prela typographica nunc ubique diffunderunt. Haec diffusio Renascentiam Europaeam auguravit.[18]

Prela typographica vi vaporifica impulsa annis 1800 per orbem terrarum percrebruerunt, 1100 paginas in quaque hora imprimantia. Prela monotypica et linotypica sero saeculo vicensimo etiam introducta sunt, quae in quaque hora plus quam sex milia litterarum vel statim lineam completam potebant ponere. Medio saeculo vicensimo Europae, librorum productio 200 000 librorum quoque in anno attigit.

Aetas digitalisrecensere | fontem recensere

Puer qui commentationes Wikinews computatris scribit.

Saeculo vicensimo multae progressiones technologicae displosionem informationis effecerunt. Machina scriptoria in officinis sicut prela typographica portabilia peculiaria serviverunt. Photocopiatra prima a Societate Xerox anno 1949 facta mox facile multas paginas documentaque duplicare sinerunt.[19]

Computatra autem fuerunt quae librorum mundum maxime mutaverunt. Post annum 1980 computatra programmatis editoriis instructa machinas scriptorias plerumque supposuerunt, ut plurima opera scripta, antequam ea in charta imprimentur, primum per programmata editoria facta sint in forma electronica. Tandem, post annum 1989 interrete et tela totius terrae creatae sunt, communicationem universalem faciens, ut omnes libri electronici facile per totum orbem distribuantur.

Tandem facta sunt multa incepta, sicut Inceptum Gutenberg, ad libros in dominio publico in versiones electronicas datas gratuitas convertendos.[20] Et nonnullae domus editoriae, sicut Libri Baen,[21] libros electronicos per interrete venum dant antequam versiones chartaceas edunt. Quamquam autem libri modo electronice usque hodie late diffusi sunt, tamen eorum numeri in charta impressi non diminuit, quod multi homines adhuc malunt libros chartaceos legere. Novae technologiae exempli gratia inventae sunt, ut librariae possunt libros imprimere solos cum necesse sint, quod factum saepe dicitur libri ad postulatum.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Plinius, Naturalis historia 13.69.
  2. Q. Curtius, Historiae 8.9.15.
  3. Index Wikipediarum secundum numerum eorum characterum.
  4. Tongle-dadian (Anglice)
  5. Sic Guinness Book of World Records; vide http://www.bookspot.com/ask/longestbook.htm (Anglice).
  6. ABEbooks Glossary
  7. Ludu Daw Amar—Ad Anglicam versam a Professore Than Tun, The World's Biggest Book (Mandalay: Kyipwayay Press, 1974), 22, 9, 14, 50-52, appendix, 53-55, 24-35, 33, 36.
  8. The Cambridge History of Early Christian Literature, edd. Frances Young, Lewis Ayres, Andrew Louth, Ron White (Cambridge University Press, 2004), 8–9.
  9. 9.0 9.1 Lewis & Short - A Latin Dictionary (Latine, Anglice)
  10. Calligraphus apud Wikipedia Anglica(Latine, Anglice)
  11. Edith Diehl, Bookbinding: Its Background and Technique (Dover Publications, 1980), 14–16.
  12. Martin D. Joachim, Historical Aspects of Cataloguing and Classification. Haworth Press 2003, p. 452.
  13. Bernhard Bischoff, Latin Palaeography, 16–17.
  14. Paul Saenger, Space Between Words: The Origins of Silent Reading (Stanford University Press, 1997).
  15. Bernhard Bischoff, Latin Palaeography, 42–43.
  16. Michael Clapham, "Printing" in A History of Technology, vol 2. From the Renaissance to the Industrial Revolution, edd. Charles Singer et al. (Oxoniae 1957), 377. Citatus in Elizabeth L. Eisenstein, The Printing Press as an Agent of Change (Cambridge University, 1980).
  17. June 1643: An Ordinance for the Regulating of Printing. in Acts and Ordinances of the Interregnum, 1642-1660 (1911), pp. 184-86; URL: http://www.british-history.ac.uk/report.asp?compid=55829; vide etiam http://www.assumption.edu/ahc/1770s/ppressfree.html.
  18. Andreas Bernstein, "The Tragedy of Theology: How Religion Exacerbated and Extended the Dark Ages: A Critique of Rodney Stark’s The Victory of Reason," The Objective Standard, 2006-2007.
  19. David Owen, Copies in Seconds: How a Lone Inventor and an Unknown Company Created the Biggest Communication Breakthrough since Gutenberg: Chester Carlson and the Birth of the Xerox Machine (Novi Eboraci: Simon and Schuster, 2004, ISBN 0743251172).
  20. http://www.gutenberg.org/wiki/Main_Page
  21. http://www.baen.com/AboutUs.htm.

Bibliographiarecensere | fontem recensere

Encyclopaedica
  • John Carter, ABC for Book Collectors. 8a ed. Londinii: The British Library, 2004. ISBN 9781584561125.
  • Dictionnaire encyclopédique du livre. Lutetiae: Éditions du Cercle de la librairie, 2002. ISBN 2765408416 (vol. 1) et ISBN 2765409102 (vol. 2).
  • Helmut Hiller, Stephan Füssel, Wörterbuch des Buches. Ed. 7a. Francofurti: Klostermann, 2006. ISBN 3465034953.
  • Ursula Rautenberg, ed., Reclams Sachlexikon des Buches. Reclam, Stuttgart 2003. ISBN 315010520X.
Historica
  • Leila Avrin, Scribes, script, and books: the book arts from antiquity to the Renaissance. Novi Eboraci: American Library Association, 1991. ISBN 9780838905227.
  • Frédéric Barbier, L'Europe de Gutenberg : le livre et l'invention de la modernité occidentale, XIIIe-XVIe. Lutetiae, Berolini, 2006.
  • Antonio Castillo, Historia mínima del libro y la lectura. Matriti: Siete Mares, 2005. ISBN 8493301256.
  • Mercedes Chivelet Villarruel, Historia del libro. Boadilla del Monte, Acento Editorial, 2003. ISBN 8448307380.
  • Aurora Díaz-Plaja, Pequeña historia del libro. Barcelona, Editorial Mediterrània, 2005. ISBN 8483346427.
  • Hipólito Escolar Sobrino, Manual de historia del libro. Matriti: Gredos, 2004. ISBN 8424922638.
  • Fritz Funke, Buchkunde. Die historische Entwicklung des Buches von der Keilschrift bis zur Gegenwart. VMA-Verlag, Wiesbaden 2006, ISBN 3928127950.
  • Philip Gaskell. A New Introduction to Bibliography. Oxonii: Clarendon Press.
  • Marion Janzin, Joachim Güntner, Das Buch vom Buch. 5000 Jahre Buchgeschichte. 3a ed. Schlüter, Hannover 2007, ISBN 3899938054.
  • Ronald B. McKerrow, An Introduction to Bibliography for Literary Students. Oxonii: Clarendon Press.
  • Henri-Jean Martin, Les Métamorphoses du livre, entretiens avec Christian Jacob et Jean-Marc Châtelain, Albin Michel, Paris, 2004. ISBN 2226142371.
  • Sigrid Pohl, Walter Umlauf, Warenkunde Buch. 2a ed. Harrassowitz, Wiesbaden 2007, ISBN 9783447056229.
  • Sigfrid Henry Steinberg, Five hundred years of printing. 1955. 2a ed. Harmondsworth: Penguin, 1974. 4a ed.: Oak Knoll Press, 2001. ISBN 9781884718205.
  • Jean-Pierre Thiollet, Je m'appelle Byblos. Lutetiae: H & D, 2005. ISBN 2914266049.

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad librum spectant.

Mille Paginae.png








Creative Commons License