Lingua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Lingua (anatomia)

Tabula Rosettana in Museo Britannico: inscriptio in tabula scripta est lingua Graeca et lingua Aegyptia, scripturis et demotica et hieroglphyica. Textus multilingues sicut haec tabula lectionem linguarum ignotarum docent.

Lingua est systema et regulae ea manipulandi, visibilium, audibilium, vel tactilium, quo sententiae inter homines mittantur intelliganturque. Scientia linguae linguistica vel glottologia vocatur.

Complures bestiae complexis communicationis systematis uti possunt, sed multi rerum naturarum investigatores putant haec systemata linguas non proprie appellari.

Symbola lingua adiuncta per se sunt arbitraria; quamobrem hodie in orbe terrarum sunt multae linguae distinctae.

Pactio de iuribus hominum invalidorum linguas etiam scripturas Braille et linguas gesticulatorias includere definit.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam spectant.

Mille Paginae.png








Creative Commons License