Lingua Gothica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
abecedarium gothicum

Lingua Gothica[1] in numero linguarum Indoeuropearum habetur et lingua Gothorum erat. Ea lingua in familia (vel ramo) linguarum Germanicarum est. Lingua Gothica una atque sola lingua Germanica orientalis est ex qua plus quam pauca verba adhuc exstant.
Praeter conversionem bibliorum sanctorum paucos tantum textus scriptos videmus. Tamen sunt, qui hac lingua (raro) utantur, sicut e. g. etiam nonnullae paginae Vicipaediae Gothicae exstent.

Lingua Gothica usa est a Visigothis et Ostrogothis in liturgia Ariana. Reccaredo converso, regnum Hispaniae Catholicum fuit ergo lingua Gothica usa non iam fuit.

Locirecensere | fontem recensere

Lingua Gothica mortua est. Saeculo autem XVI. Busbequius Gothorum, qui viderentur, posteros in Chersoneso etiam tum huius linguae dialecto usos esse testis exstat satis certus. Qua in regione lingua Gothica qui loquebantur usque ad saeculum XVIII. superfuisse videntur.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg
Haec est pagina de
Hispania Visigothica.
Ut hoc indagare, vide etiam
Categoria:Hispania Visigothica.

Notaerecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere

Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!








Creative Commons License