Lingua Graeca antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Graeca antiqua
Ἑλληνικὴ γλῶσσα
Taxinomia: e linguarum Indoeuropaearum divisione sibi consistenti quam nonnulli Hellenicam appellant
Status: status antiquus linguae Graecae
Sigla: 1 —, 2 grc, 3 gko
Usus
Aevum: a saeculo VIII a.C.n. cognita
Situs: Graecia cum coloniis; etiam per regna Diadochorum imperiumque Romanum (praecipue orientale) adhibita
temporibus nostris a multis eruditis cognita
Litterae: Litterae Graecae
Scriptura: Graeca
Familiae linguarum coloribus Vicipaedicis distinctae
Familiae linguarum coloribus distinctae

Lingua Graeca antiqua est linguae Graecae status, qui fere ab 800 a.C.n. usque ad Medium Aevum duravit. Re vera lingua Graeca antiqua est variorum sermonum sive dialectorum copia. Quarum dialectorum investigandarum potissimi fontes sunt inscriptiones, nonnulli auctores litterarii grammaticorumque glossae. Antiquissima Graecae linguae documenta sunt tabulae scriptura quae dicitur lineari B exeunte secundo millennio exaratae. Lingua harum tabularum Mycenica (interdum etiam Achaica) appellatur. Aetate geometrica, saeculo fere octavo a.C.n., cum fines linguae Graecae latius cum colonis pandebantur, fines dialectorum Graecarum etiam stabiliri inceperunt.

Cum de lingua Graeca loquimur, duas praecipue res significamus:

  1. Ramulum stemmatis linguarum Indoeuropaearum, subfamiliam Hellenicam vel Graecam, quae re vera ex multis linguis similitudine familiari inter se cohaerentibus constat.
  2. Dialectum Atticam Athenis adhibitam, nempe sermonem Aeschyli Sophoclis Euripidis tragoedorum, Aristophanis comoedi, Lysiae Isocratis Demosthenis rhetorum, Xenophontis rerum scriptoris, denique Platonis Aristotelis philosohorum. Atticum sermonem ferme instar linguae Graecae antiquae esse ex eo constat quod grammaticae ad linguam Graecam antiquam docendam conscriptae illo ipso sermone nituntur.
Quod ad antiquissimam Graecam attinet, videas res ad linguam Mycenaeam et ad Proto-Graecam pertinentes.
Quod ad aetatem Hellenisticam attinet, videas rem ad linguam communem sive Κοινήν pertinentem.

Dialectirecensere | fontem recensere

Lingua Graeca
(Vide etiam: Abecedarium Graecum)
Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (ca. 1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (ca. 800–300 a.C.n.)
Dialecti:
Aeolica, Arcado-Cypria,
Attica, Dorica, Ionica

Koine (ca. 300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (ca. 600–1500)
Neograeca (ca. ex anno 1500)
Lingua publica hodierna
Lingua popularis: Demotica
Lingua disciplinae: Catharevusa
Dialecti:
Graeco-Calabra, Ievanica, Cappadociana,
Pontica, Tsaconica, Cypria

Spatium dialectorum Graecarum solet in quattuor classes maiores dividi.[1]

Dialecti Graecae anno fere 400 a.C.n.

Ionico-Atticarecensere | fontem recensere

Nomen Ionico-Atticae vulgo usu receptum est, quia constat Atticam linguam prae omnibus aliis propinquam fuisse Ionicae. At antequam in maximam linguam litterariam crevit sermo Atticus, unius tantum urbis erat usus loquendi. Itaque pro Ionico-Attica lingua reapse praestat Atticam describi dialectum Ionicam continentalem. Ipsa Ionica dialectus est orientalis complectens oram Asiaticam ab Clazomenis fere ad Miletum, archipelagum Euboeamque insulam.

Aeolicarecensere | fontem recensere

Aeolica sermones complectebatur praecipue Lesbiorum incolarumque orae Asiaticae a Smyrna septentriones versus usque ad Hellespontum. Sappho et Alcaeus, poetae Lesbii, Aeolice scripserunt magnamque habuerunt vim ad lyricam Graecam excolendam. Aeolica etiam apud Thessalos et Boeotos in usu habebatur, quamquam occidentalibus linguis vicinis mixta.

Doricarecensere | fontem recensere

De finibus et historia Doricae ambigitur. Arcadia excepta, Dorica in Peloponneso vigebat, unde per Cretam Theram Rhodum Coum usque ad meridionalem oram Asiae pertinebat; etiam in Sicilia et in Italiae parte meridionali Dorica vigebat. Dubium est, utrum etiam regiones Graeciae Caurinae fuerint Doricae, an ex propria dialectorum copia constiterit Graeca Caurina. Quod ad historiam attinet, secundum sententiam paene canonicam, Dores ab regionibus septentrionalibus in Balcanicam paeninsulam immigraverunt Peloponneso potiti. Sunt etiam qui Dores postea venisse negent.

Arcado-Cypriarecensere | fontem recensere

Sermo Cyprius erat clara propinquitate Arcadico sermoni coniunctus, qui in media Peloponneso vigebat.

De grammaticarecensere | fontem recensere

Lingua Graeca, modo omnium veterum linguarum Indoeuropaearum, maxime inflectitur. Maxime archaica est ob conservationem formarum Protoindoeuropaearum.

Alphabetumrecensere | fontem recensere

Vide Abecedarium Graecum.
Principium Odysseae Homeri.

Exemplumrecensere | fontem recensere

Platonis Apologia Socratis his verbis incipit:

Ὅτι μὲν ὑμεῖς, ὦ ἄνδρες Άθηναῖοι, πεπόνθατε ὑπὸ τῶν ἐμῶν κατηγόρων, οὐκ οἶδα· ἐγὼ δ' οὖν καὶ αὐτὸς ὑπ' αὐτῶν ὀλίγου ἐμαυτοῦ ἐπελαθόμην, οὕτω πιθανῶς ἔλεγον.

Alphabeto Latino:

Hóti mèn humeîs, ô ándres Athēnaîoi, pepónthate hupò tôn emôn katēgórōn, ouk oîda: egṑ d' oûn kaì autòs hup' autōn olígou emautoû epelathómēn, hoútō pithanôs élegon.

Latine:

Quomodo vos, viri Athenienses, ab accusatoribus meis commoti sitis, nescio. Equidem ipse eorum opera paene sum mei oblitus, tam enim persuasibiliter locuti sunt.

De phonologia observationesrecensere | fontem recensere

Tres series mutarum sunt: surda (π τ κ), aspirata (φ θ χ), et mediae (β δ γ).


Morphologia nominumrecensere | fontem recensere

Nomina sunt substantiva, adiectiva et pronomina, quae omnia numero, genere et casu declinantur.

Numerirecensere | fontem recensere

Lingua Graeca antiqua duo habet numeros grammaticales:

Tertius insuper numerus est

  • Dualis: τὼ λύκω 'duo lupi'. Qui quidem numerus vim suam ab Protoindoeuropaea traditam paene omnino amiserat, quamquam interdum in usu habetur. Apud Homerum aliquantum plus valet.

Generarecensere | fontem recensere

In plurimis linguis Indoeuropaeis nomina in genera grammaticalia dividuntur. Lingua Graeca tria habet genera:

Casusrecensere | fontem recensere

Ex octo casibus Protoindoeuropaeis lingua Graeca quinque conservavit casus:

Articulirecensere | fontem recensere

Nomina Graeca definitos semper articulos habent, quae desunt linguae Latinae. Indefinitos si articulos adhibere velimus, nobis articuli deficiendi sunt.

Masculinum Femininum Neuterum
Sing. Dual. Plur. Sing. Dual. Plur. Sing. Dual. Plur.
Nominativus τώ οἱ τώ αἱ τό τώ τά
Genitivus τοῦ τοῖν τῶν τῆς τοῖν τῶν τοῦ τοῖν τῶν
Dativus τῷ τοῖν τοῖς τῇ τοῖν ταῖς τῷ τοῖν τοῖς
Accusativus τόν τώ τούς τήν τώ τάς τό τώ τά
Vocativus

Morphologia verborumrecensere | fontem recensere

Verba Graeca genere, modo, tempore, Persona, numero coniugantur.

Generarecensere | fontem recensere

Verbis Graecis sunt tria genera:

Modirecensere | fontem recensere

Tempora (et Aspectus)recensere | fontem recensere

Verba coniugantur aspectibus tribus; formae imperfectivae includunt praesentem, futurum, et imperfectum; formae perfectivae, restrictae ad aoristum, qui in indicativo, et perfecto perfectum atque plusquamperfectum includunt. Οmnes aspectus omnes modos habent, coniunctivo et imperativo futuro absentibus.

Personaerecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere

  1. "Dialecti Attica, Ionica, Dorica, Aeolica": Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 2r

Nexus externirecensere | fontem recensere

Wikimedia Incubator
Experimentum est pro Wikipedia in Lingua Graeca antiqua apud Wikimedia Incubator








Creative Commons License