Lingua Umbra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Una e Tabulis Iguvinis: scriptura Umbrica similis est aliis scripturis Italiae.

Lingua Umbrica[1] est lingua Indoeuropaea, sub familia Italica subsummata. Lingua Umbrica et lingua Osca sunt linguae Oscoumbricae vel Sabellicae, lingua Latina autem et lingua Falerica alterum gregem format, saepe Linguae Latino-Faliscae nominatum. In Umbria in usu fuit usque ad primum saeculum a.C.n. Dicitur minus similis Latinae linguae quam sunt aliae linguae Italicae.[2]

Phonologiarecensere | fontem recensere

Sonus s inter vocales r fit, ut in lingua Latina. Sonus d fit fricativa similis z. Sonus -ns in fine verbo fit f in omnibus linguis Oscoumbricis; in lingua Umbrica (sed non in Osca) -nss- in medio verbo fit -f- et -ns- fit -nz-. Multae vocales breves amittuntur; diphthongi fiunt monophthongi (id quod in lingua Osca non accidit).[3]

Exemplum linguae Umbricaerecensere | fontem recensere

Textus Umbricae maximi momenti est Tabellae Iguvinae, Iguvii inventae anno 1444. Ecce locus e tabella sexta:

Umbre Latine
Dei Grabouie
orer ose persei ocre fisie pir
orto est
toteme Iouine arsmor dersecor
subator sent
pusei neip heritu.
Dei Grabouie
persei tuer perscler uaseto est
pesetomest peretomest
frosetomest daetomest
tuer perscler uirseto auirseto
uas est. . .
Deus Grabovie
si in monte Fisiano ignis
accensum est
aut si in populo apparationes debitae
omissae sunt
fac ut sit perinde ac si factae essent
Deus Grabovie
si in sacrificio tuo aliquis error fuit
aliqua defectio, aliqua violatio adolendi
aliquis dolus, aliqua culpa
si in sacrificio tuo aliquis, aut visus aut invisus,
error est...

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Rudimenta linguae Umbricae
  2. Fortson, p. 298
  3. Fortson, p. 298-9

Bibliographiarecensere | fontem recensere

  • Buck, Carl Darling. 1904. A Grammar of Oscan and Umbrian. Bostoniae: Ginn.
  • Fortson, Benjamin W., IV. 2009. Indo-European Language and Culture: An Introduction, editio altera. Malden: Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1
  • Vetter, Emil. 1953. Handbuch der italischen Dialekte. Heidelbergae: Winter.

Nexus externirecensere | fontem recensere








Creative Commons License