Metrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Haec pagina de longitudine explicat. Si quid quaeris quod et "Metrum" appellatur, vide Metrum (discretiva).

Metrum (-i, n.) (Graece: μέτρον, via Francogallice mètre) est mensura principalis (Anglice: base unit) longitudinis, una ex septem principalibus physicae mensuris in Internationali Unitarum Systemate (Anglice: International System of Units). Definitio, primum excogitatum ut 10 000 000 pars spatii ab aequatore ad Polum Septentrionalem, continenter expolitur ut auctum metrologiae scitae implicet. Post 1983, metrum definitur ut spatium a luce in vacuo transitum 299 792 458 parte secundi.[1]

Definitiorecensere | fontem recensere

Vetusrecensere | fontem recensere

Anno 1793 metrum primum definitum fit. Definitio erat metrum esse partem 1/40000000 meridiani orbis, qui Lutetiam percurrit. Anno 1795 primum exemplar in metallo orichalco factum et anno 1799 exemplar finale, quod "metrum ordiale" nominatur, in metallo platino funditum est.

Mensurae magis exactae telluris in saeculo undevicensimo effectae monstrabant priorem mensuram falsam fuisse. Novum exemplar necessarium erat. Hoc anno, 1889, ab officiis mundi ponderum et mensuris in metallis platino (90%) et iridio (10%) funditum est.

Ab anno 1960 usque ad annum 1983 metrum erat pars producti 1650763,73 longitudinis undae in vacuo quae atomus Cryptonis-86 inter affectiones 5d5 et 2p10 mutans generat.

Hodiernarecensere | fontem recensere

Ab anno 1983, metrum definitur ut spatium quod lumen in vacuo in parte 1/299792458 secundi percurrit, ut velocitas lucis subtiliter definita sit sequenti modo

 c = 299792458 \;\mathrm{m}/\mathrm{s}

Variae Longitudinesrecensere | fontem recensere

chiliometrum = 1000 metrorum
decimetrum = 1/10 metri
centimetrum = 1/100 metri
millimetrum = 1/1000 metri
micrometrum (micron) = 1/1 000 000 metri
nanometrum = 10-9 metri
picometrum = 10-12 metri
femtometrum = 10-15 metri

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere

  1. 17th General Conference on Weights and Measures (1983), decretum primum.

Bibliographiarecensere | fontem recensere

Mille Paginae.png








Creative Commons License