Monoecus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus urbis Monoeci (Vue de Monaco ou Mourgues) saec. XVIII e collectu d'Anville: Bibliotheca Nationalis Francica CPL GE DD-2987 (5091)

Monoecus, pleniter tempore Romano Portus Herculis Monoeci, urbs parva ad fastigium rupis posita, est caput Principatus Monoeci.

Nomenrecensere | fontem recensere

Graeci qui hunc portum visitaverunt Μονοίκου λιμήν appellaverunt,[1] addito fortasse nomine dei ipsius Ἑρακλέους: inde enim mutuatum erit nomen Latinum "Portus Herculis Monoeci".[2] Deus Hercules ibi "Monoecus" appellabatur vel quia "pulsis aliis ibi ... solus habitavit, vel quod in eius templo alius deorum non colitur".[3] Fontes Latini alii aliter nuncupant: "Arx Monoeci"[4] "Saxa Monoeci".[5] Fontibus mediaevalibus orthographiae multae reperiuntur, inter quas "Monoecus",[6] "Portus Herculis", "Monagus" [7]. Italice appellatur Monaco, Francogallice olim Mourgues[8] sed hodie Monaco, Monoecense Múnegu, Occitanice Mónegue, Provinciale Monègue. Urbs etiam le Rocher (Latine virtualiter vertum Rupes) appellatur a suis civibus.

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Ptolemaeus, Geographia 3.1.2; Strabo, Geographica 4.6.2
  2. Plinius, Naturalis historia 3.47. Cf. "Hercle Manico, portus": Itinerarium Antonini p. 503
  3. "Monoecus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus vol. 3 col. 203
  4. Vergilius, Aeneis 6.830; Lucanus, Pharsalia 1.408; Ammianus Marcellinus, Res gestae 15.10.9
  5. Silius Italicus, Punica 1.586
  6. Hofmannus (ibid.)
  7. Aliter Monoecum, Monagum, Portus Erculis. Thomas Urso (1990). Toponomastica Bibliografica. Guida ai nomi dei luoghi di stampa fino al 1799. Florentiae: Olschki; p. 98
  8. Hofmannus (ibid.); vide etiam imaginem nostram







Creative Commons License