Philosophia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Humanae
Archaeologia · Civilitas · Geographia · Historia · Ius · Linguistica · Oeconomia · Philosophia · Psychologia · Sociologia

Vide etiam paginam fere homonymam: 227 Philosophia

Philosophia et artes liberales.

Philosophia (-ae, f.), etymologice 'amor sapientiae' (Graece: φιλεῖν 'amare' + σοφία 'sapientia'), est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanarumque actionum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur.

"Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis" (Franciscus Baco, De dignitate).

Id verbum a Pythagora fictum est, quia sapientiam deus privilegium habebat et nolebat se ipsum sapientem (sophos) haberi. "Amator sapientae" (vel scientiae) igitur malebat.

Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:

  • Criticum studium omnium humanarum quaestionum;
  • Rationale studium omnis sapientiae humanae;
  • Studium quaestionum, quibus responsa non sint absoluta.

Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et cetera.

Index

Notiones philosophiae recensere

Inter notiones philosophiae sunt philosophari; esse, essentia, quidditas, haecceitas, substantia, existentia, res, realitas; perceptio, spatium, tempus, conscientia, veritas; ratio, mens, memoria, voluntas, desiderium; bonus, officium, virtus, libertas; natura, societas, iustitia, potestas, civitas; ars, labor, historia, illuminatio, cosmotheoria.

Divisio recensere

Praecipuae philosophiae notiones realitatis et veritatis (in metaphysica, logica et ontologia), sapientiae (in epistemologia), boni et iustitiae (in ethice et oeconomia politica), et pulchritudinis (in Aesthetica) sunt.

Philosophia dividitur in:

1. Philosophia essendi (seu Metaphysica), quae subdividitur in:

1.1 Metaphysica generalis (seu Ontologia) et

1.2 Metaphysica specialis.

Ontologia dividitur in:

1.1.1 Generalis (in qua Aesthetica, Calologia seu Theoria artis est)

1.1.2 Aetiologia et

1.1.3 Categorologia,

Metaphysica specialis dividitur in:

1.2.1 Theologia naturalis (seu Theodicea seu Soteriologia),

1.2.2 Cosmologia (seu Philosophia Naturae, Cosmologia metaphysica, Cosmologia philosophica) et

1.2.3 Philosophia hominis (seu Psychologia metaphysica, Psychologia philosophica, Psychologia rationalis, Anthropologia philosophica).

2. Philosophia cognoscendi (seu Critica, Epistemologia, Gnosologia, Theoria cognitionis, Phaenomenologia, Logica materialis, Logica maior, Criteriologia, Ideologia, Methodologia)

3. Philosophia operandi (seu Ethica, Philosophia moralis, Moralitas, Axiologia et Sociologia philosophica). Subdividitur in

3.1 Ethica generalis et iustitia socialis

3.2 Ethica specialis (in qua Philosophia politica vel oeconomia politica est).

Logica (Logica formalis seu Logica minor) scientia quae agitur de causis alteris non est, sed de causis inmediatis. Cum Mathematica, scientiae formales sunt.

Historia philosophiae recensere

Plurum philosophorum nomina discere poteris s.v. Index philosophorum.

Philosophia Occidentalis recensere

Graecia recensere

Mors Socratis, pictura ab Iacobus Ludovico David anno 1787 picta. Socrates venenum Conii bibiturus est.
Plato (laeva) et Aristoteles (dextra): pars Schola Athenarum, a Raphaelo anno 1509 picta.
Origo philosophiae recensere

Occidentalis traditio coepit in Graecia. Res prima fuit indagatio ἀρχῆς id est principii mundi. Philosophi praeclari fuerunt:

Philosophia classica recensere

Circa 400 a.C.n., disputatio facta est cogitatio de homine. Philosophi, qui creaverunt classicam philosophiam in Europa, fuerunt:

Philosophia hellenistica recensere

Roma recensere

Romani eandem ferme viam rationemque philosophandi, i.e. sapientiam adfectandi, secuti sunt ac Graeci. Praeclari philosophi erant:

Mediaevalis philosophia recensere

Philosophia Temporis Renatarum Artium recensere

Hodierna philosophia recensere

Philosophia pessimismi recensere

Philosophia Institiae Socialiae recensere

Philosophia neo-Aristoteliana recensere

Philosophia analytica recensere

Philosophia marxistica recensere
Philosophia existentialistica recensere
Philosophia post-moderna recensere
Philosophia phaenomenologica recensere

Hermeneutica recensere

Philosophia Sinica recensere

Philosophia Indica recensere

Philosophia Buddhistica

Vide etiam recensere

Nexus externi recensere

Mille Paginae.png