Poësis
E Vicipaedia
| Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae |
|---|
|
|
Poësis (-is, f.) (Graece ποίησις 'factio'; verbum etiam in vocabulis sicut haemopoiesis visum; angustius, 'facere carmina') est genus artis litterarum quod aestheticis linguae proprietatibus utitur ad evocandas significationes quae amplificant vel in loco significationis ieiuni apertique substituuntur.
Antiquitate poetarum patronae dicuntur esse Musae aut Camenae, sed vere ex aetate ante libros poëmata surrexerunt, eo consilio ut homines possunt memorare verborum historiarum populorum et fabularum mythologicarum. Ergo fere omnia poemata antiqua sunt epica, quae fabulas, deorum, bellorum, populorumque narrant.
Genera poematum recensere
- Poësis epica, quae fabulas deorum, virtutis, bellorum narrat
- Poësis cantata, quae instrumenta musica adsectantur
- Poësis elegiaca, quae tibiam adsectatur
- Poësis lyrica, quae lyram adsectatur
- Poësis moderna, sicut moderni cantici verba
- Poësis didactica, quae doceat aut docere vult
- Poësis dramatica, sicut comoedia tragoediaque
- Poësis mystica, sicut preces et psalmi
Poëtae poëtriaeque recensere
Vide poëta
Nexus externi recensere










