Polonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rzeczpospolita Polska
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia regalis: Bóg, honor, ojczyzna
(polonice: Deus, honor, patria)
Carta Europae; Polonia colore rufus est
Lingua Polonica
caput Varsovia
Praeses Bronislaus Komorowski
Caput gubernationis Donaldus Tusk
Area 312 685 km²
Incolae (31 Decembris 2005)
- totalis
- densitas
 
38 157 000
124/km²
Statutum tempus 966
Moneta Złoty Polski (, PLN)
Religio Ecclesia Catholica (89.7%)
Hymnus nationalis Mazurek Dąbrowskiego
Libertas 11 Novembris 1918
Festa nationalia 3 Maii, 11 Novembris, 15 Augusti
Zona horae UTC +1
Interretis abbreviatio .pl 1
Praefixum telephonicum +48
(1) ISO 3166-1 PL est.

Polonia[1] (-ae, f.) (Polonice: Polska), ut decretum Res publica Polona (Rzeczpospolita Polska), est civitas sui iuris in Europa Media sita, quae a Germania ad solis occasum, Cechia et Slovacia ad meridianum, Ucraina, Ruthenia Alba, et Lithuania ad solis ortum, atque Mari Baltico et Regione Kaliningradensi Russiae ad septentriones cingitur.

Administratiorecensere | fontem recensere

Polonia quingentos annos res publica est. Varsoviae in capite, praeses (prezydent), rectio (rząd), et parlamentum (duplex cameralis) (Sejm i Senat) resident. Res publica ad Unionem Europaeam a die 1 Maii anno 2004 pertinet.

Situsrecensere | fontem recensere

Polonia de firmamento coeli visa

In Media Europa, inter Germaniam ab occidente, Cechiam, Slovaciamque ab austro, Rutheniam Albam Ucrainamque ab oriente, a borea Lituaniam, Russiam Mareque Balticum ponitur.

Regionesrecensere | fontem recensere

In Polonia sunt quinque grandes terrae historicae: Polonia Maior (Wielkopolska), Polonia Minor (Małopolska), Silesia, Galicia, Masovia (Mazowsze), Pomerania (Pomorze) et Cassubia. Nunc Polonia in 16 palatinatus seu Vaivodatus (województwa) divisa est; palatinatus seu vaivodatus in 279 castellanias (powiaty); castellaniae in 2478 communia (gminy).

Euroregionesrecensere | fontem recensere

  • euroregio Baltica
  • euroregio Carpathia
  • euroregio Glacensis
  • euroregio Nissa
  • euroregio Pomerania
  • euroregio Pro Europa Viadrina
  • euroregio Silesia

Numerus incolarumrecensere | fontem recensere

Polonia die 31 Decembris 2005 38 157 000 civium habere censa est. Fere omnes eorum Poloni sunt; praeterea nonnulli Germani nec non Ucraini, Rutheni Albi et alii. Secundum religionem, tantum 34 217 000 Catholici sunt; 507 000—Orthodoxi; 128 000—Testes Iehovae; 78 000—Lutherani.[2]

Urbes maximaerecensere | fontem recensere

Vide etiam: Index oppidum Poloniae

Topographiarecensere | fontem recensere

Marerecensere | fontem recensere

Fluminarecensere | fontem recensere

Montesrecensere | fontem recensere

Flora et faunarecensere | fontem recensere

Phytogeographice, Polonia ad provinciam Europae Mediae Regionis Circumborealis intra Regnum Boreale pertinet. Secundum World Wide Fund for Nature, terra Polonica in tres oecoregiones dividi potest: mixtas silvas Balticas, mixtas silvas Europaeas Medias, et coniferas silvas montanas Carpathianas.

Multa animalia quae in aliis Europae partibus emortua sunt iam in Polonia exstant, sicut Bison bonasus in silvis antiquis Bialowiezae et Podlachiae. Aliae tales species sunt Ursus arctos in Bialowieza, Tatris, et Beskidis; Canis lupus et Lynx lynx in variis silvis; Alces alces in Polonia septentrionali; et Castor fiber in Masuria, Pomerania, et Podlachia.

In silvis adsunt animalia venationis, sicut Cervus elaphus, Capreolus capreolus, et Sus scrofa. In Polonia orientali sunt silvae antiquae, sicut Bialowieza, quae nondum ab hominibus excisae sunt. Etiam adsunt magnae regiones silvestres in montibus, Masuria, Pomerania, Terra Lubuszana, et Silesia Inferiori.

Historiarecensere | fontem recensere

Vide paginam separatam.

Cives clarissimirecensere | fontem recensere

Pinacothecarecensere | fontem recensere

Bibliographiarecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Poloniam spectant.

Notaerecensere | fontem recensere

  1. http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblatp.html.
  2. Główny Urząd Statystyczny (Officium Statisticarum Generale), Rocznik statystyczny Rzeczypospolitej Polskiej 2006 (Annalis statisticarum Rei Publicae Polonae 2006.)
  3. "Poland.pl – White Stork – About White Stork". Storks.poland.pl 

Mille Paginae.png








Creative Commons License