Potato
Potato (scilicet "Patata") fuit grex musicus Hispanicus, conditus in Nova Victoria anno 1984, qui primus reggae in Hispania introduxit. Potato participavit motu nominato Rock Radical Vasco annis 1980, usque ad dissolutionem eius anno 2007. Paucos menses post, cantor gregis, Pako Pko, rursus gregem condidit. Circa quinquaginta musici cecinerunt in hoc grege, inter quos modo Pako Pko (notissimus gregis socius) ab 1984 usque ad hodie semper pertinet ad gregem.
Index |
Historia recensere
Potato conditus est mense Septembre 1984 in Nova Victoria a duobus musicis qui Reggae amabant: Iohannes Borikó (seu "Johnny Brusko", Latine "Johnny Acidus") et Peter Espinosa (seu "Aianai"). Die 31 Decembris 1984, prima fuit symphonia gregis, in centro ludorum Landazuri.
Anno 1985 multas symphonias duxerunt cum aliis notissimis gregibus, ut puta Kortatu. Eodem anno, scripserunt carmen notissimum eorum, "Miguelín el Cashero", quod de agricola narrat qui cannabin colet et vendit. Mense Augusto 1985 symphoniam ducunt ad centrum ludorum "La Blanca". Symphonia finita, peregrinantur ad Iamaicam. Septembre mense a Iamaica regrediuntur ad Hispaniam, symphoniamque ducunt ad carcere? "Martutene". Anno 1985 quoque Potato, Kortatu et Hertzainak (grex musicus ska) agerunt primum tropicale festum Vasconiae in vico nominato Lequeitio.
Anno 1986 agunt primum eorum LP alio cum grege "Tijuana in Blue".
Anno 1987 agunt alium LP, primum gregis qui agitur sine ullo alio grege. Hoc est eius notissimus LP "Punki-Reggae Party" (Festum Punk-Reggae).
Annis 1988 et 1990 agunt "Rula" EP ac "Erre que Erre" LP. Tum anno 1993, LP "Crónicas de Puerto Sin Más" (Latine "Chronicae de Porto Aliud"). Anno 1995 actus est "plántala" ("Cole id").
Anno 1995 desinunt discos agere adiuvati ab Oihuka societate discographica, ac incipiunt eos agere cum societate Gazteizko Langabetuen Asanblada. Anno 1997 agitur novum album, "PKO Original". "Jugando en casa" ("Ludentes domi"), quod est album concenti cuiusdam habito 1997. Usque ad annum 2003 nullum magis album agitur. 2003 anno actus est postremum album gregis, "Como en sueños" (Latine "sicut somnis") nominatum. Anno 2006 Iohannes Borikó prae cancerem mortuus est. Anno consequo Potato dissolutus est.
Anno 2007 autem Pako Pko decrevit rursus gregem condere, sed sine Petro Espinosa, "Aianai", fundatore gregis. Anno 2009 novum album vendunt, "La Fiesta Ska" (Festum Ska).
Discographia recensere
- "Miguelin el Cashero" (EP) (1985)
- "Potato & Tijuana in Blue" (1986)
- "Punki-Reggae Party" (1987)
- "Rula" (EP) (1988)
- "Erre que Erre" (1990)
- "Crónicas de Puerto Sin Mas" (1993)
- "Plántala" (1995)
- "PKO Original" (1997)
- "Jugando en Casa" (1997)
- "Como en Sueños" (2003)
- "La Fiesta Ska" (2009)
Themata eorum carminorum recensere
Multa carmina gregis tractant de cannabi, nam Potato defendebat eam legalizandam esse. Id est thema notissimi carminis eorum, "Miguelín el Cashero". Quidam cannabin sicut patatas colet, sed is videtur a custodiis urbanis criminalem esse. Hoc modo videtur quomodo, ut Potato dicit, nullum periculum est in cannabi colenda, dum adhuc crimen esse putatur. "Plántala" quoque de hac re loquitur. Multa carmina quoque de societate eiusque problematibus tractant. Hoc est res communis inter greges motus "Rock Radical Vasco", nam fuit motus annorum 1980, post mortem Francisci Franco dictatoris, qui conatus est monstrare problemata Hispaniae, quoque quodam animo revolutionario etiam radicalis.
Carmina Notissima recensere
- Miguelín el Cashero
- No me enteré de nada
- Le llamaban Pepe Solo
- La cosa ya ya ya
- La clase obrera










