Psychologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Humanae
Archaeologia · Civilitas · Geographia · Historia · Ius · Linguistica · Oeconomia · Philosophia · Psychologia · Sociologia
Admirabilia clarissima: oculi vel vultus binos vel vasculum vident.
Gulielmus Wundt (sedens) cum collegis in suo laboratorio psychologico, primo eius generis. Wundt psychologiam instituit ut proprius investigationum scientificarum ramus, a disciplinis philosophia et biologia liber.
Magneticae resonantiae imago (MRI) cerebrum humanum monstrat. Sagitta locum hypothalami indicat.
Psychologi clinici singulis, pueris, familiis, paribus, et parvis gregibus operam dant.

Psychologia (-ae, f.) est academica et applicata disciplina scientifica quae rationes mentis ac morum cognoscit. Psychologia immediatum? scopum? intellegendorum individuorum atque globorum habet et statuendis generalibus principiis et investigandis specificis casibus, et secundum multas versiones, ultimo animo intendit societati prodesse. Hoc campo, professionalis factitans aut investigator psychologus nuncupatur, et velut scientificus socialis, moris, aut cognitivus describi potest. Psychologi munera rationum mentis in singulis ac societatibus intellegere conantur, dum etiam physiologicos ac neurobiologicos rationes subiacentes sub quibusdam cognitivis functionibus et moribus investigant.

Inter notiones a psychologis investigatas sunt perceptio, cognitio, attentio, motus animi, phaenomenologia, motivatio, rationes cerebri, personalitas, mores, et relationes interpersonales. Variorum generum psychologi etiam inconscium considerant. Psychologi ratione empirica utuntur ad inferendas causales et correlationales relationes inter psychosocialia variabilia. Empiricarum et deductivarum rationum usui addentes, aut dissidentes, aliqui, praesertim clinici et consiliarii psychologi, aliquando symbolica interpretatione et aliis inductivis technicis confidunt. Psychologia "scientia media" descripta est, quia psychologica inventa investigationi et conspectibus e scientiis socialibus, scientiis naturalibus, medicina, et humanitatibus, tali philosophia, conectuntur.

Donec psychologica gnaritas taxationi psychologicae et valetudinis mentis psychopathologia psychotherapiae applicari solet, etiam ad intellegenda et solvenda quaestiones in multis dissimilibus activitatis humanae sphaeris? dirigitur. Plerique psychologi aliquae therapeutici muneris genera complectuntur, intra clinicum, consiliarium, vel scholarem ambitum ea colentes. Multi scientificas investigationes de ampla varietate quaestionum relatarum ad rationes moresque mentis faciunt, et usitate in facultatibus psychologiae operantur aut in aliis academicis complexibus (e.g. in scholis medicis et nosocomiis) docent. Aliqui in industrialibus organizationalibusque complexibus aut in aliis regionibus laborant, inter quas psychologia progressionis humana artes athleticae, psychologia valetudinis, et psychologia mediorum, non minus quam in explicationibus forensibus atque aliis aspectibus legitimis.

Index

Etymologia recensere

Vocabulum psychologia ad verbum 'studium animae' significat, quia ψυχή 'flatum, spiritum, animam' et -λόγος 'studium' aut 'investigationem' significat. Latine vocabulo psychologia primum usus est Marcus Marulo, humanista et Latinista Croatus, in libro Psichiologia de ratione animae humanae saeculo quinto decimo exeunte aut saeculo sexto decimo ineunte. Prima cognita vocabuli psychology Anglice mentio fuit Stephani Blancardi anno 1694 in The Physical Dictionary, ubi verbum ad anatomiam, quae de corpore agitur, et psychologiam, quae de anima agitur, refert.

Disciplinae recensere

Vide etiam recensere

Notae recensere

Nexus externi recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad psychologiam spectant.


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png