Religio Iudaica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iudaica (modo horologico a vertice): Shabbat candelae, poculum manuum lavandarum, Chumash et Tanakh, Torah yad, shofar, et etrog capsa.
Vocabulum Hebraicum zokhreinu 'memoria nos tenete'.
Stella David, signum religionis Iudaicae.

Religio Iudaica fortasse fuit prima inter religiones monotheisticas. Religiones Christiana et Islamica ex religione Iudaica originem earum traxerunt.

Nominarecensere | fontem recensere

Vocabulum Iudaica ab Iuda, nomine tribūs Israelitici olim in meridianae terrae sanctae degentis,? deductum est; secundum Biblia Sacra, hic tribus a stirpe Iudae, filii quarti Iacobi patriarchae, ortus est. Tempore monarchiae post Salomonem, distinguebatur inter regnum meridianum (Iuda) et regnum septentrionalem (Israel). Meridiana terrae pars adhuc Iudaea vocatur.

Post exilium Babylonicum, regnum populusque septentrionalium locum nomenque perdiderunt: eam ob rem omnes qui e populo Israelitico supervixerunt Iudaei vocabantur, solis Samaritanis exceptis, qui locum cultus proprium prope Sichem (hodie Neapolim in Samaria) servabant. Ideo tota terra Israelitica, in provinciam in imperiis Assyrorum, Persarum, Alexandri (eiusque diadochorum), et Romanorum facta, Iudaea nuncupabatur, donec nomen in Palaestinam mutavit Hadrianus imperator.

Voce Iudaeo per primum adhibetur Biblia pro Mardochaeo in libro Esther.

Hodie verba sicut Iudaeus, Iudaicus, Iudaismus duplice habentur in usu, quae lato sensu designant totam gentem Israeliticam religionemque Mosaicam ab origine eorum usque ad hodie; stricto autem sensu, solum quoad tempora post exilium in Babylone valent.

Historiarecensere | fontem recensere

Christianismus separatur ab eo, ut varia schismata (exempli gratia karaismus): invenit autem formam praesentem post templum deletum Ierusalem (anno 70). Per duo prima saecula compositur Mishna, et postea per tria saecula elaboratur Talmud. Tum Iudaismus factus est revera "religio" (ex falsa origine: quae religat) quamquam, si est principium foederis, est potius populus, sparsus inter terram Israelis exiliumque.

Magnitudorecensere | fontem recensere

Sunt deciens quadriginta centena milia Iudaeorum in orbe, itaque secundum numerum credentium Iudaismus est undecima inter "magnas mundi religiones."

Principia fideirecensere | fontem recensere

Doctor et philosophus praeclarus Maimonides scripsit tredecim principia fidei esse:

  1. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, creatorem ducemque omnibus creatis esse; solum fecit, facit atque faciet omnia.
  2. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, unum esse, atque concordiam similem hoc eius modo ullo non esse, atque eum Deum nostrum esse, qui erat, est atque erit.
  3. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, corpus non esse, atque liberum proprietatibus materiae esse, atque collationem eo esse non posse.
  4. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, primum ultimumque esse.
  5. Credo fide absoluta creatori, nomen huius beatum sit, precandum esse, atque quibusquam alteribus eo precari licitum non esse.
  6. Credo fide absoluta verba prophetarum vera esse.
  7. Credo fide absoluta praedicatum Moysis, nostri magistri, pax in eo sit, verum fuisse, atque eum maximum prophetarum fuisse, et ante eum et post eum venientium.
  8. Credo fide absoluta Pentateuchum quem nunc habemus eundem dato Moysi esse, nostro magistro, pax in eo sit.
  9. Credo fide absoluta Pentateuchum mutaturum non esse, atque numquam Legem aliam datam fore a creatore, nomen huius beatum sit.
  10. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, omnia opera hominum scire, atque omnes cogitationes eorum, ut dicitur: "Qui sua pectora coniuncta creavit, qui omnes suas actiones comprehendit."
  11. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, eos qui mandata eius servant remunerare atque eos qui haec perfringunt punire.
  12. Credo fide absoluta venturum esse Messiam; atque quamquam cunctari possit, tamen adventum eius omne die expecto.
  13. Credo fide absoluta redanimationem mortuorum futuram esse, tum cum placeat Creatori, nomen huius beatum sit, et nomen huius laudatum omni tempore et usque in aeternum sit.

Aliis doctoribus legis aliae sunt sententiae. Credunt theologi nonnulli religionem Iudaicam nulla dogmata, sed tantum praecepta continere.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Bibliographiarecensere | fontem recensere

  • Avery-Peck, Alan, et Jacob Neusner, eds. 2001. The Blackwell reader in Judaism. Blackwell (Anglice)
  • Avery-Peck, Alan, et Jacob Neusner, eds. 2003. The Blackwell Companion to Judaism. Blackwell (Anglice)
  • Boyarin, Daniel. 1994. A Radical Jew: Paul and the Politics of Identity. Berkeleiae: University of California Press (Anglice)
  • Cohn-Sherbok, Dan. 2003. Judaism: history, belief, and practice. Routledge (Anglice)
  • Day, John. 2000. Yahweh and the Gods and Goddesses of Canaan. Chippenham: Sheffield Academic Press (Anglice)
  • Dever, William G. 2005. Did God Have a Wife? Grand Rapids: William B. Eerdmans Publishing Co. (Anglice)
  • Dosick, Wayne. Living Judaism: The Complete Guide to Jewish Belief, Tradition, and Practice. (Anglice)
  • Encyclopaedia Judaica. 1997. Editio CD-ROM. Keter Publishing (Anglice)
  • Finkelstein, Israel. 1996. Ethnicity and Origin of the Iron I Settlers in the Highlands of Canaan: Can the Real Israel Please Stand Up? The Biblical Archaeologist 59(4) (Anglice)
  • Gilman, Neil. Conservative Judaism: The New Century. Behrman House (Anglice)
  • Gurock, Jeffrey S. 1996. American Jewish Orthodoxy in Historical Perspective. Ktav (Anglice)
  • Guttman, Julius. 1964. Philosophies of Judaism. Conversus David Silverman. JPS (Anglice)
  • Holtz, Barry W., ed. Back to the Sources: Reading the Classic Jewish Texts. Summit Books (Anglice)
  • Johnson, Paul. 1988. A History of the Jews. Novi Eboraci: HarperCollins (Anglice)
  • Lewis, Bernard. 1999. Semites and Anti-Semites: An Inquiry into Conflict and Prejudice. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 0393318397 (Anglice)
  • Mayer, Egon, Barry Kosmin, et Ariela Keysar. 2001. The American Jewish Identity Survey. In The American Religious Identity Survey. Novi Eboraci: City University of New York Graduate Center (Anglice)
  • Raphael, Mark Lee. 2003. Judaism in America. Novi Eboraci: Columbia University Press (Anglice)
  • Walsh, J. P. M. 1987. The Mighty From Their Thrones. Eugenii: Wipf and Stock Publishers (Anglice)
  • Weber, Max. 1967. Ancient Judaism. Free Press.ISBN 0029341302 (Anglice)
  • Wertheimer, Jack. 1997. A People Divided: Judaism in Contemporary America. Brandeis University Press (Anglice)
Iudaei in civitatibus Islamicis
  • Khanbaghi, A. 2006. The Fire, the Star and the Cross: Minority Religions in Medieval and Early Modern Iran. I. B. Tauris (Anglice)
  • Lewis, Bernard. 1984. The Jews of Islam. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0691008078 (Anglice)
  • Stillman, Norman. 1979. The Jews of Arab Lands: A History and Source Book. Philadelphiae: Jewish Publication Society of America. ISBN 0827601980 (Anglice)

Mille Paginae.png









Creative Commons License