Res novae

E Vicipaedia
(Redirectum de Rerum eversio)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Res

Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adcenticium, nullum extraneum malum est, quod insinuare in hanc rem publicam possit. Si immortalem hanc civitatem esse optatis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus, atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum.

—Pro Rabirio perduellionis reo 33., Cicero[1]

Expugnatio carceris Bastille a Francogallis rebus novis studentibus anno 1789. die 14. mensis Iulii confecta.

Res Novae est vox moribus linguae Latinae legibusque propria, qua potissimum perturbatio civilis significatur velut rerum publicarum conversio. Potest quoque hac voce significari quaedam commutatio vel ordinum alicuius populi vel scientiarum, ex qua videlicet transformatio mundi perpetua nata sit. Rerum novarum voce singula uti non possumus, ut quae coniungenda sit cum certis verbis nominibus adiectivis velut:[2]

  • res novas quaerere
  • res novas moliri
  • novis rebus studere
  • rerum novarum cupidus
  • rerum novarum cupido
  • rerum eversio

"Revolutio"recensere | fontem recensere

Nostra aetate eius generis res saepemodo novo verbo "revolutio" designantur. Verbi gratia Ferdinandus Lassalle dixit suis verbis in Latinum a Ioanni Jaurès conversis: "Revolutiones fiunt, non faciuntur. Nemo Revolutionem facit." [3]

Haec designatio autem accurata est sola cum populus rei publicae institutiones retro contra institutiones recentiores commutat. Tali revolutioni studebant in Francia cum institutiones religiosas a re publica submoverunt.[4]

Exemplarecensere | fontem recensere

In rebus publicis:

In vita institutis ordinibus commerciis technologia populorum:

In artibus scientiis disciplinis:

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Notaerecensere | fontem recensere








Creative Commons License