Russia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de terra hodierna explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Russia" appellatur, vide Russia (discretiva).
Российская Федерация
Foederatio Russica (Rossica vel Ruthenica)
Vexillum Russiae
(Vexillum)
Insigne Russiae
(Insigne)

Carta telluris Russiam monstrans

Lingua publica Lingua Russica
Caput Moscua
Maxima urbs Moscua
Praeses Vladimirus Putin
Primus minister Demetrius Medvedev
Coetus Foederationis Concilium Foederationis, Coetus Civitatis
Area
 - Totale
 - % aqua
locum 1e
17 098 246 km²[1]
4,22%[1]
Numerus incolarum
 - Totalis (2010)
 - Spissitudo
locum 9e
142 856 536 hab.[2]
8,2 h/km²
Moneta Rubelus (RUB)
Zona Horaria UTC+3 - UTC+12
Hymnus Nationalis Hymnus Russiae (ab anno 2001)
Interretis abbreviatio .ru
Praefixum telephonicum 7

Russia,[3][4][5] etiam Rossia[6] seu Ruthenia[7] (Russice Россия, tr. Rossija), nunc publice et Foederatio Russica[8] vel Rossica vel Ruthenica (Russice Российская Федерация, tr. Rossijskaja Federacija), est respublica in Europa Orientali et Asia septentrionali, maxima orbis terrarum civitas sui iuris.

Russia est res publica libera foederalis, 85 subiecta Foederationis habens.

Caput Russiae est Moscua (Moscovia), quae etiam est urbs maxima huius terrae. Publica et divulgatissima civitatis lingua est lingua Russica.

Cum gentes multae in Russia habitant, Russi gens plurima ibi sunt, circa 80% populationis civitatis formantes. Homines religiosi praesertim Christiani (ut plurimum, Orthodoxi) sunt.

Foederatio Russica est sodalis nonnullarum societatum internationalium, quarum sunt Consociatio Nationum (ubi Russia est membrum perpetuum Concilii Salutis), Independentium Civitatum Foederatio, etc.

Nomenrecensere | fontem recensere

Temporibus antiquis, pars Russiae hodiernae etiam ab auctoribus classicis dicta est Sarmatia (e Graeco incolarum nomine Σαυρόμμαται [9]) et Scythia.

Origo nominis hodiernae connecta est cum civitate antiqua, saeculo nono in Europa Orientali formata, quae ipso vulgo Rus’ (Русь, seu modo antiquo Рѹсь, vel etiam Рѹсьскаѧ землѧ, i.e. 'terra Russica'), in textibus Latinis Europae Occidentalis illo tempore Russia, Ruscia, Rusca, Rutigia, serius et Ruthenia nominabatur. In Imperio Romano Orientali (Byzantino) autem civitas illa una cum gente eius Rhōs (Ῥῶς) vocabatur, et in operibus Constantini Porphyrogeniti De administrando imperio et De cerimoniis aulae Byzantinae, medio saeculi decimi scriptis, nomen Rhōsía (Ῥωσία) primo inventum est.[10] Abhoc originem suam ducit nomen Rossia (in orthographia antiqua Россіа et Россія, hodierna vero Россия, tr. Rossija), quo incolae Russiae patriam suam appellant.[11]

Russiae, vulgo Moscovia, pars australis, auctore Isaaco Massa (tabula geographica, anno 1645 a Blaeu edita)

Cum Russia (Rus’), Latine etiam Roxolania et Ruthenia,[12] fuit nomen omnium terrarum Slavorum orientalium, Rossia facta est appellatio vulgaris partium aquilonis terrarum illarum, non a Polonia ac Magno Ducatu Lituaniae adiunctarum, sed a Magno Ducatu Moscoviae coniunctarum. Haec appellatio ut versio 'graecizata' nominis Russiae iam temporibus Ioannis III (magni ducis Moscoviae "et totius Russiae") utebantur, et facta est officialis cum Ioannes IV, anno 1547, titulum regalem tzaris (czaris) accepit, et regnum eius "Rossicum" nominatum est.[13] In aliis terris Europaeis regnum illud saeculis sedecimo septindecimoque, nonnumquam et serius, nisi Russia (alba [14][12] vel magna[14]), sed etiam Moscovia[14] (secundum metropolim suam) dicebatur.

Hoc regnum anno 1721 imperium, anno 1917 rem publicam liberam, et anno 1918 rem publicam liberam foederalem (RSFSR) declaratum est, quod etiam in nominibus terrae publicis notabatur. Ab anno 1991 haec civitas Russia (ipso vulgo Rossia) seu Foederatio Russica (Rossica) officiale dicitur.

Historiarecensere | fontem recensere

Pagina principalis: Historia Russiae

Foederatio Russica hodierna est successor nonnullarum civitatum, quarum sunt:

Praehistoria Russiaerecensere | fontem recensere

Homines in terris Russiae hodiernae (e.g. in Siberia et Caucaso septentrionali) iam aevo Palaeolithico habitabant. Statio hominum sapientium, antiquissima in mundo (circa quinquaginta milia annorum retrorsum), Kostënki (Markina gora) nominata, sita est in regione Voronegiensi Russiae.[16]

Territorium, nunc ad Russiam pertinens, fuit locus habitationis et migrationis variarum gentium antiquarum: Scytharum, Sarmatarum (Roxolanorum, Alanorum, etc.), Gothorum atque Hunnorum. In litoribus Ponti Euxini saeculis sextoquinto a.Chr.n. coloniae Graecorum conditae sunt, et postea Regna Scythicum et Bosporanum ibi exsistebant. Annis 552745 pars territorii Russiae hodiernae (Siberiae meridianae) a regno Turcico (Göktürk) occupabatur. A saeculo septimo ad saeculum decimum in terris prope fluxum inferiorem Rha fluvii, in Caucaso seprentrionali et prope Maeotidem regnum Cosrorum locabatur. Meridies territorii Maritimi (Primorskensis) in Oriente Extremo Russiae initio saeculi octavi pars regni Bohai (i.e. 'Maritimi') erat.

Civitas Russica antiquarecensere | fontem recensere

Vide etiam: Ruthenia et Russia Kioviensis

Ad medium saeculi noni in septentrione hodiernae Russiae Europaeae creata est unio politica gentium Slavicarum orientalium, Finno-Ugricarum et Balticarum.

Initium huius civitatis traditione connectum est cum Rurico, duce "ex Waregis"[17], qui "conditor Monarchiae Russicae"[17] nominatus est. Secundum annales Russicas antiquas, anno 862 Ruricus ad thronum invitatus cum fratribus suis venit et factus est monarcha, sedem suam Novogardiae in urbe habens. Successor Rurici, Helgus (vulgo Oleg), dux Novogardiensis, cum copiis suis Kioviam urbem occupavit et metropolis regni sui ("mater urbium Russicarum") eam fecit. Sic creata est civitas, Latine Ruscia, Russia, Ruthenia, et ipso vulgo Rus’ dicitur, nunc etiam ut Russia Kioviensis nota.

Cum saeculis nono decimoque terrae omnium Slavorum orientalium atque nonnullarum gentium Finno-Ugricarum, Balticarum et Turcicarum in civitatem Russicam (Ruthenicam) antiquam inclusae sunt, hoc regnum territoria Ucrainae et Rutheniae Albae partemque territorii Russiae nostri temporis comprehendit. Illo tempore Russia (Ruthenia) Kioviensis civitas Europae maxima erat, pro dominatione in Europa Orientali contra Imperium Byzantinum luctans. Annis 988 et 989, cum monarcha Russicus (Ruthenicus) erat magnus dux Kioviensis Vladimirus I Magnus, religio Christiana (ritus orientalis), ex Imperio Byzantino recepta, facta est religio publica Russiae Kioviensis.

Detritus terrarum Russicarum. Invasio Mongolo-Tatarorumrecensere | fontem recensere

Saeculo duodecimo, detritus regni Ruthenici uniti accidit. Formati sunt multi Ruthenorum ducatus sui iuris (quorum Kioviensis initio ut principalis aestimabatur), ex quibus capitibus in territorio Russiae hodiernae sunt Novogardia Magna, Volodimiria, Resania, Smolenscum, et aliae urbes.

Anno 1237, Mongoli (Mogoles) suis sociisque ex oriente invaserunt. Illi tunc ab alienigenis Tatari vel Tartari vocabantur, et nunc appellatio Mongolo-Tatari (seu Tataro-Mongoli) pro denotatione illorum in usu est. Mongolo-Tartari multas eversiones affecerunt (e.g., Kiovia, Resania, Susdalia, Volodimiria, et multae aliae urbes Rutheniae illo tempore ab agressoribus destructae sunt). Formaverunt regnum nomine Orda Aurea, cui ducatus Ruthenici euroboreales tributum pendere debuerunt. Periodus ille historicus "iugum Mongolo-Tartaricum" appellatur.

Moscoviarecensere | fontem recensere

Moscoviae maximi amplissimique ducatus chorographica descriptio
Vide etiam: Moscovia

Saeculo quarto decimo ascendit Rutheniae euroborealis ducatus Moscoviensis (Moscuensis), saeculo tertio decimo formatus.

Saeculo quinto decimo Ioannes III, magnus dux Moscoviae ab anno 1462, multas terras adiunxit: Volodimiriam, Iaroslaviam, Rostoviam, Novogardiam Magnam, Tueriam, Viatcam, Permiam, etc. Anno 1480 iugum Mongolo-Tartarorum decivit. Contra Magnum Ducatum Lituaniae prospere bellabat. Ioannes III se "magnum ducem totius Rutheniae" proclamavit.

Exinde regnum Moscoviense nominatur Rus’ (Русь, i.e. Ruthenia), sicut regnum antiquum (haec forma ad finem saeculi septimi decimi praevalebat) seu Rossia (Россия, i.e. Russia in notione hodierna, quae forma nominis originem suam ducit e Ρωσία, nomine Graeco pro Ruthenia, fine saeculi quinti decimi in litteris Russicis primo obvia est et initio saeculi duodevicensimi facta est officialis), sed ab alienigenis Europaeis saeculis sexto decimo et septimo decimo Moscovia appellabatur.

Filius Ioanni III, magnus dux (ab anno 1505) Basilius III, anno 1510 Pscoviam adiunxit. Smolenscum anno 1514 iniunctum est, ob bellum contra Magnum Ducatum Lituaniae (15121522). Ab anno 1521 ducatus Resaniensis est pars Russiae.

Filius Basilii III, Ioannes IV (magnus dux "totius Rutheniae" ab anno 1533) anno 1547 primus tzar (sive czar, i.e. caesar vel rex) Russiae factus est. Chanatus Casanensem et Astrachanensem atque nonnullas alias terras adiunxit.

Saeculis sexto decimo et septimo decimo, Russi Siberiae potiti sunt. Populus Russiae saeculo septimo decimo ineunte interventionem Poloniae Lituaniaeque et Sueciae repressit, quae tamen nonnullas terras huius regni occupaverunt. Anno 1654, Ucraina orientalis (cum Kiovia), quae fuerat pars regni Poloniae et Lituaniae, decreto Concilii Pereaslaviensis se Russiae (regno Moscoviensi) adiunxit.

Petrus Magnus. Tabula a Paulo Delaroche picta.
Catharina II Magna (1729-1796). Tabula a Ioanne Baptista Lampi picta.

Imperium Russicumrecensere | fontem recensere

Pagina principalis: Imperium Russicum

Tzar (ab anno 1682) Petrus I reformationes multas perfecit. Contra Sueciam ab anno 1700 ad annum 1721 bellabat: Ingriam partemque Careliae (a Suecia saeculo sexto decimo occupatas) recuperivit, Estoniam et Livoniam adiunxit. Anno 1712 caput regni ex Moscua Petropolim transtulit. Anno 1721 Petrus I factus est primus imperator Imperii Russici ('Russorum Imperator').

Imperium Russicum saeculis duodevicensimo et undevicensimo territorium suum extendit, magni valoris erat. Anno 1812, Bellum Patrium contra Franciam invadentem gestum est; Russia agressorem vicit. Ab anno 1853 ad annum 1856, Imperium Russicum contra Turciam, Regnum Unitum, Franciam, et Regnum Sardiniae in Bello Crimeaeno bellabat, sed superatum est. Annis 1877 et 1878 Russia contra Turciam bellabat, Bulgariam liberavit.

Annis 19041905, Imperium Russicum contra Iaponiam bellabat, sed bellum illud perdidit? et certis territoriis capta est.

Anno 1905, prima revolutio Russica accidit, quae ad annum 1907 durabat. Publicus legumlatorum coetus, Duma nominatur, anno 1905 institutus est (ad annum 1917 exsistebat, nomen coeti illius anno 1993 factum est appellatio parlamenti Foederationis Russicae).

Anno 1914 primum bellum mundanum conflatum est, quo Russia cum Serbia, Francia, Regno Unito, etc., contra Germaniam, Imperium Austro-Hungaricum, Turciam, et Bulgariam bellabat.

Anno 1917, res novae duae (Revolutio Februaria et Revolutio Octobris) in Russia acciderunt, et imperium factum est res publica libera. Certae Imperii Russici partes priscae (Finnia, Polonia, et nonnullae aliae) civitates sui iuris factae sunt.

Russia Sovietica et Unio Sovieticarecensere | fontem recensere

Paginae principales: Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica et Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum
Georgius Gagarin, primus homo qui iter in spatio fecit.
Mir, statio spatialis Sovietica et Russica.

Propter revolutionem dominatio Sovietorum (i.e. Conciliorum) legatorum operariorum, rusticorum et militarium declarata in Russia est. Revolutionis? Octobris causa Factio Communistica (Bolsevicorum), cuius dux erat Vladimirus Lenin, facta est regnatrix.

Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica (RSFSR) mense Ianuario anno 1918 a Tertio Omnirussico Conventu Sovietorum proclamata est. Die 12 Martii 1918, Moscua denuo caput Russiae facta est. Bellum civile in Russia annis 19181920 durabat (locis nonnullis ad annum 1922 et porro manebat). Communistae cum sociis suis pugnabat contra adversarios dominationis Sovietorum et vicerunt.

Anno 1922, Russia cum Ucraina, Ruthenia Alba et Foederatione Transcaucasica Unionem Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum (URSS) formavit, cuius unionis res publica maxima fuit.

Ab anno 1941 ad annum 1945 erat Bellum Magnum Patrium (pars Belli Orbis Terrarum II) Unionis Sovieticae contra Germaniam. Anno 1945, post victoriam supra Germaniam, URSS cum Civitatibus Foederatis Americae et aliis terris contra Iaponiam bellabat et recuperivit territoria, anno 1905 ab Imperio Russico amissa.

Anno 1945, Unio Sovietica fuit unus ex conditoribus Consociationis Nationum.

Die 12 Iunii 1990, declaratio de plena libertate publica Russiae accepta est. Die 12 Iunii 1991 electus est primus praeses Russicae SFSR Boris Ieltsin.

Anno 1991, URSS dissoluta est. Mense Decembri anno illo praesides Russiae et Ucrainae praesesque Concilii Supremi Rutheniae Albae approbaverunt desintegrationem Unionis Sovieticae (cuius successor nunc Russia est), conventionem de creatione Independentium Civitatum Foederationis subscripserunt.

Foederatio Russicarecensere | fontem recensere

Mense Decembri anno 1991, publicum civitatis nomen Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae in nomen Foederationis Russicae mutatum est. Reformationes in terra illa peractae sunt. Mense Septembri anno 1993 a constulto praesidis systema Sovietorum liquidatum est; die 12 Decembris eiusdem anni accepta est hodierna Constitutio Foederationis Russicae.

A die 7 Maii anni 2000 ad diem 7 Maii anni 2008, Vladimirus Putin praeses Russiae erat. A die 7 Maii anni 2008 ad diem 7 Maii 2012 praeses Foederationis Russicae erat Demetrius Medvedev (cum Vladimiro Putin duce gubernationis), postquam Putin denuo ad officium praesidis venit.

Mense Martio anno 2014 Crimaea, quae antea ad Ucrainam pertinebat, pars Foederationis Russicae facta est. (Ucraina multaeque aliae civitates mundi hanc adiunctionem ut legalem non agnoscunt.)

Institutio publicarecensere | fontem recensere

Institutio publica Russiae a Constitutione anni 1993 decernitur: Russia est respublica foederalis ('foederativa'). Praefectus civitatis est praeses, a suffragio communi electus, qui etiam est cum imperio copiarum Russiae. Praeses ministrum primum Gubernationis Foederationis Russicae assignat, consensu institutorum legum latoris.

Institutum legum latoris supremus reipublicae est Concilium Foederale (Russice Федеральное Собрание, tr. Federal’noe Sobranie) Foederationis Russicae, quod compositum est a partibus duabus, sunt Concilium Foederationis (Russice Совет Федерации, tr. Sovet Federacii) et a populo electum Concilium Publicum vel Coetus Civitatis (Russice Государственная Дума, tr. Gosudarstvennaja Duma).

Divisio administrativa foederalisrecensere | fontem recensere

Pagina principalis: Divisio administrativa Russiae

Russia 22 res publicas autonomas, 46 regiones (Russice, in sg., область, tr. oblast’), novem territoria (Russice, in sg., край, tr. kraj), quattuor districtus (Russice, in sg., округ, tr. okrug) autonomos et singulam regionem autonomam comprehendit. Moscua, Petropolis et Sebastopolis sunt "urbes dignitatis foederalis." Haec subiecta Foederationis Russicae in novem districtus foederales instituta sunt.

Tabula geographica Russiae.
Mons Elbrus, summum cacumen in Caucaso, Russia.

Geographiarecensere | fontem recensere

Russia, fines terrestres per Norvegia, Finnia, Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Ruthenia Alba, Ucraina, Abasgia,[18] Georgia, Alania Meridiana,[18] Atropatene, Kazachstania, Mongolia, Sinis, et Corea Boreali habens, montes (Caucasus, Urales, Altai, etc.) silvaeque cuius plurimam ruris partem complent, terras Europae Orientalis Asiaeque Septentrionalis plurimas possedit.

Area Russiae, secundum fontes varias, est 17 098 242[19][20] aut 17 075 400[21] km², quorum 90,5% terra et 9,5% aqua format.

Lacus et fluminarecensere | fontem recensere

In Russia, quae enim nonnullos lacus (quorum amplissimi sunt Mare Caspium, Baical, Ladoga et Onega) stagnaque continet, multa flumina fluunt (quorum Lena, Obius, Rha, Ienisea, Amur, Colyma, Rhymnus, Olenecus, Danapris ac Tanais longissima sunt[22]).

Mariarecensere | fontem recensere

Pagina principalis: Maria Russiae

Litora Russiae a sex maribus Oceani Arctici (qui in Russia "Glacialis Septentrionalis" vocatur), tribus maribus Oceani Atlantici et tribus maribus Oceani Pacifici circumluuntur.

Insulaerecensere | fontem recensere

Ad Russiam insulae multae pertinent, quarum maximae sunt Nova Zembla, Sachalina, Insulae Novae Sibericae, Terra Septentrionalis, Terra Francisci Iosephi, Insulae Curilenses et Insula Wrangel.[23]

Climarecensere | fontem recensere

Russia, in Eurasia septentrionali sita, ut plurimum clima continentale habet, sed etiam nonnullas terras cum climatibus polari (in Arctica), alpino (in montibus) et arido (in desertis prope Mare Caspium) tenet.

Varietas biotoporum Russiae maxima est in parte eius Europaea, ubi a septentrio ad meridiem zonae desertorum arcticorum, tundrae, silvotundrae, silvarum piniferarum ('taiga' nominantur), silvarum mixtarum, silvosteppae, steppae et semidesertorum sequuntur. Ad orientem tamen clima plurumque continentale est, et numerus biotoporum per spatium latitudinis minor est.

Temperaturae mediae in variis partibus Russiae mense Ianuarii ab 6 ad −50 °C, mense Iulii autem ab 1 ad 25 °C sunt, cum lapsu ab 150 ad 2000 mm per annum. Temperatura maxima, in territorio Russiae hodiernae nota, est +45,4 °C, die 12 Iulii 2010 in vico Utta Calmucciae permensa; minima nam est −71,2 °C, in vico Ojmjakon Iacutiae hieme anni 1924 nota. Differentia maxima temperaturarum 116,6 °C est.

Ursus arctos est popularis Russiae signum, praecipue in Occidentali.

Flora et faunarecensere | fontem recensere

Paginae principales: Flora Russiae et Fauna Russiae

Flora Russiae circa 24 700 species plantarum habet. Varietas specierum plantarum in Russia maxima est in Caucaso (6000) et Oriente Extremo (1900–2000), minima in insulis arcticis Siberiae (100—150) est.[24] Silvae plus quam 40 centesimas terrae occupant, partem quintam omnium silvarum mundi formantes.

Species animalium etiam variae sunt. Circiter 1300 species Chordatum et 70 milia species Insectorum in Russia habitant.

Russia 41 saepta nationalia et 103 reservata habet.

Hominesrecensere | fontem recensere

Numerusrecensere | fontem recensere

Secundum censum, mense Octobre anno 2010 in Russia perfectum, numerus incolarum Russiae est 142 905 200 homines. Ergo, Foederatio Russica populationem maximam inter terris Europaeis habet, numero incolarum locum nonum inter civitates mundi tenens.

78 % incolarum Russiae in parte eius Europaea habitant, quae minus quam 25% territorii civitatis format.

Densitas populi mediocris est circa 8,36 homines per km². Densitas maxima in Moscua est – plus quam 4626 homines per km², minima vero in Districtu Autonomo Tschucotico – minus quam 0,07 homines per km².

73% populationis Foederationis Russicae (anno 2010) in urbibus habitant. Statu 1 Ianuarii 2013, 166 urbes Russiae plus quam centum milia incolarum quaelibet habent, e quibus sunt 15 urbes, plus quam decies centena milia incolarum habentes:[25]

Moscua - metropolis et maxima urbs Russiae, circa 12 decies centena milia incolarum habens
  1. Moscua — 11 979 529 homines;
  2. Petropolis — 5 028 000 homines;
  3. Novosibirscum — 1 523 801 homines;
  4. Catharinoburgum — 1 396 074 homines;
  5. Novogardia Inferior — 1 259 921 homines;
  6. Casanum — 1 176 187 homines;
  7. Samara — 1 171 598 homines;
  8. Omsk — 1 160 670 homines;
  9. Celiabinsca — 1 156 471 homines;
  10. Rostovia ad Tanaim — 1 103 700 homines;
  11. Ufa — 1 077 719 homines;
  12. Volgogradum — 1 018 790 homines;
  13. Crasnoiarium — 1 016 385 homines;
  14. Permia — 1 013 890 homines;
  15. Voronegia — 1 003 638 homines.

Gentesrecensere | fontem recensere

Secundum censum anni 2010, plus quam ducentas gentes in Russia habitant, inter quas sunt:

Gens Portio
(anno 2002)[26]
Portio
(anno 2010)[26]
Russi 80,64 % 80,90 %
Tatari 3,87 % 3,87 %
Ucraini 2,05 % 1,41 %
Baschkiri 1,16 % 1,15 %
Tschuvassi 1,14 % 1,05 %
Tsetseni 0,95 % 1,04 %
Armeni 0,79 % 0,86 %
Avares 0,57 % 0,66 %
Mordua 0,59 % 0,54 %
Kazachi 0,46 % 0,47 %
Adrabigani 0,43 % 0,44 %
Dargini 0,35 % 0,43 %
Udmurti (olim Votiaci) 0,44 % 0,40 %
Mari (olim Czeremissi seu Tscheremissi) 0,42 % 0,40 %
Ossetes (Alanes) 0,36 % 0,39 %
Rutheni Albi 0,56 % 0,38 %
Cabardini 0,36 % 0,38 %
Kumyki 0,29 % 0,37 %
Iacuti 0,31 % 0,35 %
Lezgini 0,29 % 0,35 %
Buriati 0,31 % 0,34 %
Ingussi 0,29 % 0,32 %
aliae 3,40 % 3,51 %
cum gente non nota
atque homines, secundum
fontes administrativas describentes,
decies centena milia hominum
1,46 5,63
Templum Omnium Religionum Casani in urbe multiculturali.

Linguaerecensere | fontem recensere

Gentes Russiae plus quam centum linguis et dialectis, ad Indoeuropaeas, Altaicas, Uralicas, Caucasicas et Palaeosibericas pertinentibus, loquuntur. Lingua divulgatissima est Russica, pro circa 130 decies centenis milibus (92%) incolarum Russiae natalis, quae est lingua publica Foederationis Russicae (quum res publicae Foederationis etiam linguas alias ut publicas suas habere possunt).

Religiorecensere | fontem recensere

Russia est terra publice saecularis. Cives quamlibet aut nullam religionem confiteri possunt. Homines religiosi Russiae praecipue sunt Christiani (principaliter Orthodoxi, ut plurimum ad Ecclesiam Orthodoxam Russicam pertinentes), alii sunt Musulmani, Iudaei, Buddhisti, etc. Atheistae in Russia etiam multi sunt.

Culturarecensere | fontem recensere

Vide etiam: Litterae Russiae

Russia, a gentibus multis inhabitata, gradum magnum varietatis culturalis habet. Cultura Russica, temporibus variis, subiecta est contagione religionis Christianae Orthodoxae (cum influentia quaedam religionis gentilitatis etiam praeservata) atque culturarum externarum (inter alia, Mongolo-Tataricae et Europaeae Occidentalis).

Russia est patria terraque actionum multorum hominum culturae scientiaeque emeritorum, quorum sunt, e.g., eruditus et poeta Michael Lomonosov, poetae Alexander Puškin et Michael Lermontov, scriptores Nicolaus Gogol, Theodorus Dostoevskij et Leo Tolstoj, compositor Petrus Čajkovskij, chemicus Demetrius Mendeleev, physiologus Ioannes Pavlov et multi alii.

Oeconomiarecensere | fontem recensere

E visceris Russiae naphtha, gas, lithanthrax, metalla, apatita, adamantes et aliae opes naturales extrahuntur. Energia electrica in officinis electricis terrae huius productur.

Russia est terra industrialis cum oeconomia expandenti. Surculi industriae Russiae sunt constructio machinarum, metallurgia, industriae chemica naphtochemicaque, silvatica, textilis, cibaria, etc. Agricultura et pecuaria in terra etiam evolutae sunt. Russia alimenta ignis, machinas, materias rudes, etc., exportat.

Moneta Russiae est rubelus.

Pupa Matrëška exposita.

Notaerecensere | fontem recensere

  1. 1.0 1.1 Федеральная служба государственной регистрации, кадастра и картографии (Росреестр). Земельный фонд Российской Федерации на 1 января 2011 года (стр. 223)
  2. Население, учтенное при Всероссийской переписи населения 2010 года (Федеральная служба государственной статистики)
  3. G. Mercator, Atlas sive Cosmographicæ Meditationes de Fabrica Mundi et Fabricati Figura, s.v. RVSSIA.
  4. I. Hofmannus, Lexicon Universale, s.v. Russia.
  5. Русско-латинский словарь;F. K. Kraft, Deutsch-lateinisches Lexikon, tomus 2, p. 1249.
  6. S. Kalegin, Rossia aut Russia?; P. G. Pallas, Zoographia rosso-asiatica.
  7. F. K. Kraft, Deutsch-lateinisches Lexikon, tomus 2, P. 1249.
  8. Omnes terrai orbis in linguas quadraginta (XL); EPHEMERIS: H. Novocomensis, De Russorum tumultibus.
  9. Ubi σαῦρος lacertum vocat et ὂμμα oculos (Ch. Ph. Reiff, Grammaire russe précédée d'une introduction sur la langue slavonne (Petroburgi et Lutetiae, 1851).
  10. Соловьев А. В. Византийское имя России // Византийский временник. — 1957. — № 12. — С. 134–155.
  11. S. Kalegin, Rossia aut Russia?
  12. 12.0 12.1 I.I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus IV, P. cvij
  13. Хорошкевич А. Л. Символы русской государственности. - М. :Изд-во МГУ,1993. ISBN 5-211-02521-0 — C.40
  14. 14.0 14.1 14.2 I.I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus III, P. 222.
  15. Lex RSFSR a 25 Decembris 1991 № 2094-I «Об изменении наименования государства Российская Советская Федеративная Социалистическая Республика» (De mutatione nominationis civitatis Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica)
  16. M. V. Anikovich, A. A. Sinitsyn, John F. Hoffecker, Vance T. Holliday, V. V. Popov, S. N. Lisitsyn, Steven L. Forman, G. M. Levkovskaya, G. A. Pospelova, I. E. Kuz’mina, N. D. Burova, Paul Goldberg, Richard I. Macphail, Biagio Giaccio, N. D. Praslov, Early Upper Paleolithic in Eastern Europe and Implications for the Dispersal of Modern Humans. «Science» 12 January 2007.
  17. 17.0 17.1 I.I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus IV, P. cv.
  18. 18.0 18.1 Die 26 Augusti 2008 Foederatio Russica libertatem Abasgiae (Abchasiae) et Alaniae (Ossetiae) Meridianae e Georgia rite agnovit.
  19. Административно-территориальное деление по субъектам Российской Федерации на 1 января 2010 года. Росстат (14 июля 2010).xls
  20. По данным Росреестра с сайта Росстата по состоянию на 01.01.2009 г.
  21. По данным Федеральной службы геодезии и картографии России по состоянию на 01.01.1986 г.
  22. Большие реки России
  23. Крупные острова России = Magnae insulae Russiae
  24. Растительность=Vegetatio
  25. Численность населения Российской Федерации по муниципальным образованиям на 1 января 2013 года (таблица 29-30-31-32-13)
  26. 26.0 26.1 Российская газета. Вот какие мы — россияне. Об итогах Всероссийской переписи населения 2010 года

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Bibliographiarecensere | fontem recensere

Generalia
  • Россия // Большая советская энциклопедия. — М., 1972. — Т. 10. — С. 539—556
  • Ullrich, Volker, ed. 2005. Russland und der Kaukasus. Fischer Weltalmanach aktuell (mit Analysen und Reportagen aus der ZEIT und Zahlen, Daten und Fakten aus dem Fischer Weltalmanach). Francofurti: Fischer Taschenbücher, Bd. 72303. ISBN 3-596-72303-5.
Geographia et geopolitica
Civilitas
  • Kanet Roger E., ed. 2011. Russian Foreign Policy in the 21st century. Palgrave Macmillan.
  • Mommsen, Margarita. 2004. Wer herrscht in Russland? Der Kreml und die Schatten der Macht. Ed. 2a. Monaci: Beck. ISBN 3-406-51118-X.
  • Pleines, Heiko, et Hans-Henning Schröder, eds. 2010. Länderbericht Russland. Bonnae: Bundeszentrale für politische Bildung, Schriftenreihe (Bd. 1066).
  • Stachow, D., L. Shevtsova, Roland Götz, J. Scherrer, et E.-M. Auch. 2006. Aus Politik und Zeitgeschichte: Russland, Beilage zur Wochenzeitung Das Parlament. Bonnae: Bundeszentrale für politische Bildung (13 Martii). PDF).
Historia
Cultura et sociologia
  • Figes, Orlando. 2003. Nataschas Tanz: Eine Kulturgeschichte Russlands. Berolini: Berlin Verlag. ISBN 3-8270-0487-X.
  • Franz, Norbert, ed. 2002. Lexikon der russischen Kultur. Darmstadt: Primus. ISBN 3-89678-413-7.
  • Goehrke, Carsten. 2003 Russischer Alltag. Turici: Chronos. ISBN 3-0340-0583-0.
  • Redepenning, Dorothea. 1994. Geschichte der russischen und sowjetischen Musik: Das 19. und 20. Jahrhundert in 2 Bänden. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 978-3-89007-206-7.

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Russiam spectant.
Generalia
Administratio
Miscellanea

Mille Paginae.png








Creative Commons License