Sententia (gnome)
E Vicipaedia
| Porta·Vicipaediae · Lingua·Latina |
|---|
|
|
Vide etiam paginam discretivam: sententia
Gnome (ex lingua Graeca) est sententia moralis.
Exempla sententiarum clararum recensere
| Index |
|---|
A recensere
- Ab ovo usque ad mala
- Alea iacta est C. Iulius Caesar Rubiconem transveniens dixisse dicitur. Suetonus (Divus Iulius) narrat: "Iacta alea est," inquit, atque ita traiecto exercitu... Graece Ἀνερρίφθω κύβος (Menander)
- Amicus certus in re incerta cernitur
- Animi imago vultus, indices oculi (Cicero, De Orat, III, 59
- Ars gratia artis
- Aut Caesar, aut nihil.
- Aut viam inveniam, aut faciam!
- Audiatur et altera pars.
- Audaces fortuna iuvat.
B recensere
- Bella gerant alii. Tu, felix Austria, nube! Nam quae Mars aliis, dat tibi diva Venus.
- Bibliotheca docet
- Boni pastoris est tondere pecus non deglubere
- Bonum ad virum cito moritur iracundia (Publilius Syrus)
- Breve et irreparabile tempus omnibus est vita
- Bruta licet soleant animalia iure timeri, omnibus est illis plus metuendus homo
C recensere
- Caesar non supra grammaticos
- Carpe diem, quam minimum credula postero (Q. Horati Flacci Carmina 1,11,7ff.)
- Castigat ridendo mores
- Cave canem Inscriptio Pompeiis
- Cave Danaos et dona ferentes (Publius Vergilius Maro - Aeneis Verg. Aen. 2,49: quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis, vide infra Quidquid ...)
- Cedant arma togae Cicero
- Ceterum censeo Carthaginem esse delendam Cato
- Citius, altius, fortius
- Civis Romanus sum
- Cogito, ergo sum (Renatus Cartesius, Principia Philosophiae, prima pars, § 7)
- Cum grano salis.
D recensere
- De gustibus non est disputandum
- De internis non iudicat praetor
- Delirant isti Romani ex libris comicis Asterigis et Obeligis.
- De mortuis nil nisi bene
- Diem perdidi
- Divide et impera
- Docendo discimus Seneca, Luc. I,7,8)
- Dulce et decorum est pro patria mori (Q. Horati Flacci carm. 3,2,13)
- Dulcis in fundo
- Dulcis quies
- Duo cum idem faciunt, non est idem
- Dum Romae consulitur, Saguntum expugnatur
E recensere
- Entia non sunt moltiplicanda praeter necessitatem (Guillelmus de Ockam)
- Eritis sicut Deus, scientes bonum et malum (Biblia)
- Errare humanum est Cicero Philippica XII: Cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare.
- Est rerum omnium magister usus, Gaius Iulius Caesar
- Ex abundantia cordis os loquitur (Evangelium Secundum Matthaeum 12.34)
- Ex factis, non ex dictis amici pensandi. Titus Livius
- Ex nihilo nihil fit cf. Lucr. de rer.nat. 1,150: nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam
- Ex oriente lux
- Excusatio non petita culpa manifesta
- Extra ecclesiam non est salus(Sanctus Cyprianus)
- Extrema se tangunt
F recensere
- Faber est quisque fortunae suae
- Facilis descensus Averno
- Festina lente!
- Fiat iustitia ruat coelum! aut Fiat iustitia, et pereat mundus
- Flatus vocis
- Fortes fortuna adiuvat P. Terenti Afri Phormio, actus I:Ergo istaec quom ita sunt, Antipho, tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.
- Fugit inreparabile tempus
- Furor Teutonicus
G recensere
- Gallina scripsit
- Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus! (Chr. W. Kindleben, XVIII. saeculo p.C.n)
- Graeca sunt, non leguntur
- Graecia capta ferum victorem cepit
- Graeca in mare latino libere vagantur
- Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo
- Gutta fortunae prae dolio sapientiae
H recensere
- Habent sua fata libelli (Terentianus Maurus)
- Hannibal ad portas (Cicero)
- Hiberi solummodo sub ferro qiescunt
- Hic et nunc
- Hic Rhodus, hic salta!
- Historia magistra vitae (Cicero "De oratore" II, 9, 36...historia vero testis temporum, lux veritas, vita memoriae, magistra vitae, nuncia vetustatis
- Homines dum docent, discunt Seneca minor
- Homo homini lupus est
- Homo sum: humani nil a me alienum puto
I recensere
- Id quo magis cogitare nequit
- Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdim
- Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim - Vergilius
- In dubio pro reo
- Infandum, Regina iubes renovare dolorem(Virgilius)
- In hoc signo vinces (Eusebius de Caesarea, CCCXII p.C.n.)
- In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas
- In vino veritas Ab Alcaeo Graeco poeta. Plinius maior (Historia naturalis, XIV): vulgoque veritas iam attributa vino est. Erasmus Roterodamus, Adagiorum chiliade, 1.7.17: in vino veritas.
L recensere
- Leges bonae ex malis moribus procreantur (Macrobius)
- Levius fit patientia / quidquid corrigere est nefas (Horatius, carminum 1,24,19 s.)
- Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (Sanctus Paulus)
- Litterae non dant panem
M recensere
- Manus manum lavat (Sen. Apocolocyntosis 9).
- Margaritas ante porcos. (Iesus Christus)
- Mater semper certa, pater incertus est
- Matutina parum cautos iam frigora mordent.
- Media in vita in morte sumus
- Mel in ore, fel in corde
- Melius est abundare quam deficere
- Memento mori!
- Memento audere semper
- Mens sana in corpore sano Iuvenalis, Satura X,356, vide http://www.thelatinlibrary.com/juvenal/10.shtml
- Mens agitat molem Publius Vergilius Maro
- Meum est propositum in taberna mori
- Monasterium sine tabulario, quasi castrum sine armamentario
- Militat omnis amans (Publius Ovidius Naso, Amores I,9,1)
- Mors certa - hora incerta
- Mors tua vita mea
- Mundus vult decipi, ergo decipiatur
- Mutato nomine de te fabula narratur (Horatius)
N recensere
- Natura non facit saltus (Leibniz)
- Naturam expelles furca, tamen usque recurret (Horatius)
- Navigare necesse est, vivere non est necesse (Gnaeus Pompeius)
- Ne bis in idem
- Necesse est multos timeat quem multi timent
- Ne transeat in exemplum
- Nemo potest digne dominis servire duobus
- Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur
- Ne quid nimis
- Ne sutor supra crepidam iudicaret
- Nemo est tam senex qui se annum non putet posse vivere (Cicero)
- Nihil novi nisi commune consensu
- Nihil prius fide
- Nihil sub sole novum
- Nulla dies sine linea
- Nihil verum est licet omnia
- Nolens volens
- Noli dentes equi inspicere donati (Hieronymus)
- Noli turbare circulos meos! (Archimedes, CCXII a.C.n.)
- Non est vivere, sed valere vita (in Imolae platea )
- Non nobis solum nati sumus (Cicero, De officiis 1,22)
- Non propter vitam vivendi perdere causas
- Non vitae sed scholae discimus (Sen. epist. 106,12)
- Noscitur ex socio, qui non cognoscitur ex se
- Nulla poena sine lege
- Nulla rosa sine spina
- Nunc est bibendum (Hor. carm. 1,37,1)
O recensere
- O tempora, o mores! Cicero dixit in oratione in L. Catilinam prima in senatu habita: O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit.
- O terque quaterque beati quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! (Vergilius)
- Oderint, dum metuant (Accius)
- Odia sunt restringenda favoribilia sun amplianda
- Oleum et operam perdimus, Plautus, Peonulus, 332
- Omne trinum est perfectum,aut malandrinum
- Omnes vulnerant, postuma necat
- Omnia mea mecum porto
- Omnia mutantur, nihil interit, Publius Ovidius Naso, Metamorphoses (liber XV)
- Omnia sunt inter amicos communia. Publius Terentius Afer
- Omnium rerum mors est extremum. Cicero
- Ora et labora, (deus adest sine mora). (secundum Regulam Benedicti IL)
- Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura (Seneca)
P recensere
- Pacta sunt servanda
- Panem et circenses Ex D. Iuni Iuvenalis Satura libri X: Idem populus, si Nortia Tusco fabisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
- Parce sepulto (Vergilius, Aeneis)
- Parturient montes, nascetur ridiculus mus (Quintus Horatius Flaccus)
- Parva sed apta mihi (Ludovicus Ariostus, sententia in domus facie suae.
- Patet omnibus veritas, nondum est occupata Seneca, Epistulae morales 33,11
- Pecunia non olet (cf. Suet. Div.Vesp. 23: Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: Atqui, inquit, e lotio est.)
- Piscem natare doces!
- Plenus venter non studet libenter.
- Poeta nascitur orator fit
- Potius sero quam numquam (Livius)
- Praeterea censeo Carthaginem esse delendam (Cato)
- Prima digestio fit in ore
- Prima sedes a nemine iudicatur
- Primas sum: primatum nil a me alienum puto
- Primum vivere, deinde philosophari
- Principiis obsta!
- Proprium est stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum!
- Proximus sum egomet mihi (Terentius)
Q recensere
- Quae semel ancilla, numquam hera
- Quales in Republica principes essent, tales reliquos solere esse cives
- Qualis artifex pereo (Nero)
- Qui enim non est adversum nos, pro nobis est. (Secundum Marcum 9,40; Secundum Lucam 9,50) Apud Evangelium secundum Matthaeum 12,30 vero legi potest Qui non est mecum, contra me est.
- Qui fodit foveam, indicit in eis. (Liber Ecclesiastes 10,8)
- Qui tacet consentire videtur
- Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes (Vergil: Aeneis 2,49)
- Quis custodiet ipsos custodes? (Iuvenalis 6,347-8)
- Quo vadis
- Quod ante pedes tuas est, non vides
- Quod deus perdere vult, dementat prius
- Quod erat demonstrandum
- Quod licet Iovi, non licet bovi
- Quod natura non dat Salmantica non praestat
- Quod oculus non videt, cor non desiderat
- Quod scripsi, scripsi
- Quod tua nihil refert, ne cures! (Titus Maccius Plautus)
- Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
- Quot homines tot sententiae (Cicero)
R recensere
- Radix enim omnium malorum est cupiditas (Sanctus Paulus)
- Raro lupi lenti prebentur fercula denti
- Repetitio est mater studiorum
- Requiescat in pace(abbrev. RIP)
- Res severa verum gaudium Seneca, Epistulae morales 23.4
- Risus abundat in ore stultorum
- Roma communis patria, Romae nemo alienus
- Roma locuta, causa finita
- Romae, prima nix, scholae vacantur
S recensere
- Sapiens verbis innotescit paucis
- Scientia prodest (Marcus Tullius Cicero)
- Scientia vincere tenebras
- Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus
- Semel abbas semper abbas
- Semel in anno licet insanire
- Semel scriptum, decies lectum
- Semper aliquid haeret
- Sera tamen tacitis poena venit pedibus
- Si Deus pro nobis quis contra nos (Sanctus Paulus)
- Si vis bonus medicus esse, semper time!
- Silices si levas scorpiones tandem invenies
- Similis cum similibus facillime congregantur
- Sine Cerere et Baccho friget Venus (Publius Terentius Afer, Eunuchus, IV, 732)
- Si quis ad hunc librum, furtivos miserat ungues, ne dubito, in Averno certe patrarat (Romae, in S. Maria de Anima).
- Si Romae vives, vivas ut Romanus
- Si tacuisses, philosophus mansisses (Boethius)
- Si vis pacem, para bellum!
- Sic transit gloria mundi
- Silent leges inter arma
- Sine ira et studio verbum Taciti est (Annales I): Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
- Spectatores, fabula haec est acta; vos plausum date (Plautus)
- Spei duo pulchri liberi sunt:indignatio et animus. Prima ante res ut sunt, secundus ad mutandas (Sanctus Augustinus)
- Summa extrema se tangent
- Summum ius summa iniuria
- Sunt lacrimae rerum! (Vergilius)
- Sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant. (Paulus)
- Sursum corda!
- Suum cuique
- Sus Minervam docet
T recensere
- Tempora mutantur, nos et mutamur in illis
- Teoria sine praxis, est quasi currum sine axis
- Tertium non datur
- Timeo Danaos et dona ferentes
- Timeo hominem unius libri (Thomas Aquinas)
- Tu quoque, fili C. Iulius Caesar
- Tu regere imperio populos, Romane memento (Vergilius)
U recensere
- Ubi bene ibi patria
- Ubi caritas et amor, deus ibi est.
- Ubi maior, minor cessat
- Ubi mea, tua cessat
- Ubi tu Caius, ibi ego Caia
- Ultima in carminibus non computatur
- Urbem fecisti quod prius Orbis erat (Rutilius Namatianus,De reditu suo,I,66)
- Urbi et orbi*
V recensere
- Vae soli
- Vae victis (Livius, Ab urbe condita 5,48) dixit Brennus
- Varietas delectat
- Veni, vidi, vici. Suetonius narrat verba C. Iulii Caesaris: Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni : vidi : vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
- Veni, vidi, caepi. Valerius Antoninus Scutus
- Verba docent, exempla trahunt
- Veritas laborare potest, vinci non potest
- Vita brevis, ars longa Hippocrates
- Vita vitae vitia! (Ioannes Adolfus Cornu, MDMXC)
- Volenti non fit iniuria
- Vox populi vox dei
- Vulgare amici nomen, sed rara est fides (Phaedrus)
Vide etiam recensere
- Sententia Q.Horatii Flacci, vide Quintus Horatius Flaccus
- Sententia Lucii Annaei Senecae, vide Lucius Annaeus Seneca
- Antisententia










