Stella

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Stella (pagina discretiva)

Stellae in caelo nocturno. Hic etiam regio stella formationis in Magna Nube Magellanica videtur. Imago a NASA et ESA.

Stella, vel astrum, vel sidus (-eris, n.) est sphaera gasii gravitate retenta quae energiam fusione nucleari generat. Sensu latiore olim planeta et stella errans et astrum appellatur. Sunt multa stellarum genera, quae colore, magnitudine, candore, temperatura, densitate, copia, spatiis temporis rationum nuclearium, ceterisque inter se differunt. Gurgites atri, stellae neutronicae, et pumiliones albae etiam in numero stellarum habentur, quamquam non iam energiam fusione nucleari generant.

Omni in caelo circiter sex milia stellarum oculis videri possunt, sed multo plures sunt. Via lactea, galaxias noster, plus quam 300 000 000 000 stellarum continet. Ob spatia immensia earum cunctae stellae puncta lucis videntur. Solum Sol propior est quo eum orbem videre possimus.

Haec corpora caelestia ex nebulis gasii nascuntur. Stellarum vita stricto sensu inter solum deciens centena milia (stellae maximae) et aliquot miliens deciens centena milia annorum (pumiliones rubrae) durat. Eo tempore in interiore parte stellae, elementa levia fusione nucleari in elementa graviora mutantur. Sic energia generatur (non creatur!) et ruina viribus gravitatoriis inducta prohibitatur. Ubi talis fusio nuclearis non iam fieri potest, stella moritur. Quod manet gurges ater, stella neutronica, aut pumilio alba appellata est.

De massa stellae a momento temporis mortis genus reliquiarum dependet:

Pinacothecarecensere | fontem recensere

Vide etiamrecensere | fontem recensere


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png









Creative Commons License