Syria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
الجمهورية العربية السورية
al-Dschumhūriyya al-ʿarabiyya as-sūriyya
Res Publica Arabica Syriana
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne
carmen nationale : Humat ad-Diyar
Situs Syriae
Lingua Sollemnis Arabica
Caput Damascus
Praeses Baschar al-Assad
Princeps Gubernationis Adel Safar
Superficies
- In toto
- % aqua
omnium 89us
185180 km²
1.1%
Numerus incolarum
- Omnis (2012)
- Spissitudo incolarum
Omnium 53us
22 530 746
112,5/km²
Libertas a Francia

17 Aprilis 1946

Moneta Librum Syricum
Zona horaria UTC +2/+3
Gentilicum Arabes
Suffixum interretiale .SY
Praefixum telephonicum 963
Membrum: ONU Foedus Arabicum

Syria (Arabice: سورية, Suriya) est civitas in Asia , cuius caput est urbs Damascus, quae duo aeroportus habet. Syria est etiam nomen antiquae provinciae Romanae.

Historiarecensere | fontem recensere

Syria ad annum 1918 pars Imperii Ottomanici erat. Deinde incolis Arabicis invitis a Societate Civitatum Franciae mandata est. Inter Bellum Orbis Terrarum II a militibus Regni Uniti et copiis Caroli de Gaulle expugnata est. Mense Iulio 1941 res publica proclamata est, quae 1944 a Francia probata est. Anno 1945 Syria inter conditores Consociationis Nationum erat. Ad annum 1971 saepe milites Syriae rebus novis studebant atque praesides singuli breve tempus regnabant. Annis 1958 - 1961 cum Aegypto in Rem Publicam Arabicam Foederatam consociata erat. Ab anno 1971 Hafiz al-Assad et post eius mortem anno 2000 eius filius Baschar al-Assad Syriam regnant et dictaturam solidam exstruxerunt. Sed a mense Ianuario 2011 multi homines contra dictaturam demonstrant, sed opressi sunt inhumaniter. Die 13 Decembris 2011 Curatorix suprema Consociationis Nationum pro Iuribus Humanis condemnavit homicidium cum plus 4000 victimis ac torturam ut crimen contra humanitatem. Deinde Concilium Salutis resolutionem ad Syriam condemnandum fecit, etiam de homicidio impuberium cum arma die 27 Maii 2012.

Res politicaerecensere | fontem recensere

Hafez al-Assad, Syriae praeses 1971-2000

Factio Baath, quae nationi uniti Arabicae studet, ab Decennio 195 maxima et potentissima Syriae est. Cum aliis factionibus unita vitam publicam regit et secundum constitutionem maximam partem legatorum in parlamento habet. Re vera praeses quasi regnum Syriae habet. Anno 1963 status extraordinarius proclamata est et ad hunc diem non revocata est.

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Nexus externusrecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Syriam spectant.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!
Syriae provinciae (‏محافظة ‎, muḥāfaẓa)
Syriae vexillum

Aleppo | Dair az-Zaur | Dara | Hama | al-Hasaka | Homs | Idlib | Latakia | Madinat Dimaschq | al-Qunaitira | ar-Raqqa | Rif Dimaschq | as-Suwaida | Tartus








Creative Commons License