Terrae motus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Franciscopolin post terrae motum anni 1906.
Despectus in Franciscopolin post terrae motum anni 1906.
Effectus terrae motus in mari die 26 Decembris 2004 in Asia Meridiana.

Terrae motus est effectus subitae energiae liberationis in crusta Telluris quae undas seismicas generat.

Hominibus periculosus est propter ea quae saepe motum sequuntur: ruinae aedificiorum et in mari undae anomalae. Secundum hodiernam theoriam tectonicae laminarum, fere omni terrae motus, volcanismus, et fossae naturales oriuntur e motu laminarum quae interiorem inliquefactum telluris tegunt.

Terrae motuum studiosi solent magnitudinem eorum per scalam Richterianam aestimare. Hac in scala logarithmica, magnitudo 3 et infra motum innotabilem indicat, magnitudo 7 magnas calamitates super extensas regiones. Terrae motus Peruvianus recens fuit magnitudine 7.9.[1] Maximus eorum, qui "Magnus terrae motus Sumatra-Andaman" appellantur,[2] fuit magnitudine 9.3 anno 2004 in Oceano Indico. Ille terrae motus undas anomalas tam calamitosas, i.e. megacymata,[3] produxit ut magnopere paene omnia litora Oceani Indici afflicta fuerint. Terrae motus Pichilemanus recens fuit magnitudine 6.9.

Scala Richterrecensere | fontem recensere

Frequentia terrae motuum versus eventi energiam et versus magnitudinem Richter.

Fundamentum scalae logarithmicae Richter est lex seismologica exponentialis quae dixit energiam terrae motus E dare suam frequentiam f per formulam

f= f_o \left(E/E_o\right)^x

ubi fo, Eo et x sunt constantes quaedam. Equivalenter, logarithmos in duabus aequationis latis capientes, possumus scribere

log(f)= log(f_o) + x\, log(E/E_o).

Carolus Richter anno 1935 suam scalam logarithmicam comperit ut motus magnitudo aequaverit  log(E/E_o) et ut magnitudo 1 corresponderit motu inbecillissimo quem apparatus suus potuisset detectare. Richter igitur sequentes habemus fo = 2.9 × 106 per annum, Eo = 13.4 MJ et exponens x = -0.60. Secundum hanc legem exponentialem, terrae motus magnitudine 9 calamitosi fiunt semel in temporis saeculo, et alii variis magnitudinibus fiunt cum frequentia quam tabula infra indicat.

Magnitudo Richter Descriptio Frequentia (per annum)
9 calamitosus 0.01
8 vehemens 1
7 maior 18
6 potens 120
5 modicus 800
4 levis 6 200

Notaerecensere | fontem recensere

  1. Vide etiam commentationem apud diarium Ephemeris.
  2. T. Lay, H. Kanamori, Ammon, C., Nettles, M., Ward, S., Aster, R., Beck, S., Bilek, S., Brudzinski, M., Butler, R., DeShon, H., Ekström, G., Satake, K., Sipkin, S., The Great Sumatra-Andaman Earthquake of December 26, 2004, Science, 308, 1127–1133, 2005; lege etiam de hoc apud Vicpaedia Anglica.
  3. E commentatione Diarii Ephemeris: "*megacŷma, -atis n. est i.q. Iaponicê tsunami".

Bibliographiarecensere | fontem recensere

  • Gascón, M., et al. 2005. Vientos, Terremotos, Tsunamis y otras catástrofes naturales. Historia y casos Latinoamericanos. Buenos Aires: Editorial Biblos. ISBN 9507864989.
  • Davidovici, Victor. 1999. La construction en zone sismique. Lutetiae.
  • Hyndman, Donald, et David Hyndman. 2009. Earthquakes and their causes. Capitulum 3 in Natural Hazards and Disasters. Ed. 2a. Brooks/Cole: Cengage Learning. ISBN 0-495-31667-9.
  • Quenet, Grégory. 2005. Les tremblements de terre en France aux XVIIe et XVIIIe siècles: La naissance d'un risque, Seyssel: Champ Vallon.
  • Svensen, Henrik. 2010. Storia dei disastri naturali. Bononiae: Odoya. ISBN 978-88-6288-064-0.

Nexus externirecensere | fontem recensere

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad terrae motus spectant.

Mille Paginae.png









Creative Commons License