Vicipaedia:CatScan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

CatScan (scilicet "despectus categoriarum") est instrumentum ad paginas Vicipaedianas reperiendas e quaestionibus et combinationibus tam categoriarum quam formularum. Instrumenta CatScan apud "toollabs" vel apud "toolserver" praebent Magnus Manske (quaestio inanis) et Daniel Duesentrieb (quaestio inanis).

Exemplum: homines secundum annum ultimum vitae selectirecensere | fontem recensere

Categoriam biographicam (i.e., subcategoriam categoriae "Homines") combinare licet cum categoria obitus (i.e., subcategoria categoriae "Homines per ultimos vitae annos digesti") ad indicem hominum respectivorum elicendum.

  1. Primum selige categorias quas combinare oportet. In hoc exemplo elicimus auctores Anglice scribentes saeculo 19 mortuos.
  2. Imprime CatScan et in pagina quaestionis adde: language "la"; project "wikipedia"; depth "99" (ut omnes subcategorias comprehendas); categories "Mortui saeculo 19" et "Auctores Anglici" (categoriam quamque linea singula inscribere oportet). Alibi in ea pagina nihil mutare oportet.
  3. ... aut, si in dubio maneas, imprime hanc quaestionem iam confectam.
  4. Nunc ad pedem eius paginae imprime "Do it!". Indicem habebis inter 5/10 secunda temporis.

Si utilius sit, licet subcategorias categoriae "Homines per annos natales digesti", loco anni ultimi vitae, ut reperias homines quodam saeculo natos.

Alia exempla: versionis "Daniel"recensere | fontem recensere

Alia exempla: versionis "Manske"recensere | fontem recensere

Vide etiamrecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere








Creative Commons License