Vicipaedia:De Latinitate

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
English language

READ THIS PAGE IN ENGLISH

Deutsche Sprache

DIESE SEITE AUF DEUTSCH LESEN

Idioma español

LEE ESTA PÁGINA EN ESPAÑOL

M. Tullius Cicero, aureae latinitatis exemplum.


Index

Praefatio recensere

Haec est Vicipaedia Latina. Pagina igitur quaeque Latine bonaque Latinitate conscribenda est.

Quamlibet linguam in disputationis paginis seu in tua usoris pagina seu in Taberna nostra seu in Legatione nostra adhibere licet.

Nonnumquam consilia in spatio nominali Vicipaediano in linguam Anglicam convertuntur, cum lingua Anglica paene toto in orbe terrarum intellegatur.

De delendis (et de servandis) recensere

Paginae aliis in linguis conscriptae plane delendae sunt.

  1. Linguae Romanicae non eaedem sunt ac lingua Latina. Si forte sapientiam tuam Hispanice tradere velis, age ad Vicipaediam Hispanicam te confer.
  2. Cum lingua Latina haud facilis sit, machinae interpretes commentationes aliis ex linguis in Latinam convertere nequeunt.
  3. Paginae Latinitate tam pessima conscriptae ut oculi, mentes animique usorum offendantur delendae sunt.

Si paginam alia lingua neque Latine exares, velut pessimae Latinitatis insignem, sive Latinitate utaris a machina confecta, noli mirari aut queri cum pagina tua deleatur.

Si artis Latine scribendi nescius es, capsam tuam Babel inscribe la-0, et supra in tuis rebus encyclopaedicis scribe {{tiro}}. Si hoc modo feceris, videbis alios usores tibi iucundiores et volentiores opes tempusque afferre.

De nominibus recensere

Singula vide in pagina consilii: Vicipaedia:De nominibus propriis.

  1. Praenomina et cognomina hominum solent latinizari, gentilicia autem non. E.g. nomen Anglicum Ronald redditur Ronaldus, non "regiminis consilium".
  2. Nomina locorum latinizantur siquidem exstant bonae usitataeque versiones Latinae (quas ut invenias, vide Vicipaedia:Fontes nominum locorum). Quae autem adhuc Latina versione carent nomina non sunt convertenda.
  3. Si tibi nomine utendum est barbaro neque latinizato, scribeto litteris italicis.
  4. Nomina Graeca convertenda sunt more Romanorum (vide hic). De translitteratione scripturarum aliarum vide Translitteratio.

Dicendi genus, scribendi genus recensere

  • Exceptionibus omissis verbum temporalium fere semper in ultima positione collocandum est (termine phraseos).
  • Raris exceptionibus iterum omissis, adiectivum Latinum saepius iuxta substantivum correlatum postpositum est.
  • Substantivum secundarium in appositione ad substantivum principali, in genitivo posessivo atque plerumque ante substantivum primarium praepositum est. Exceptio: substantivum secundarium cum adiectivo comitens etiam postpositum habitat.

De bona et de mala latinitate recensere

Compendiis utimur quae latinitatem i.e. sermonem eloquentiamque paginarum designent.

  1. Gradus Latinitatis scribimus ut censeamus de latinitate totius paginae.
  2. {{tiro}} addunt tirones paginis novis a se scriptis.
  3. {{dubsig}} scribimus si forma verbi in dubio est.
  4. <ref>{{Fontes desiderati}}</ref> ponimus cum nomen proprium latinum confirmandum est loco laudato.

Rogatur quisque ut Latinitatem Vicipaediae corrigat. Deinde, si potes, in capite omnis paginae longioris (sed non in stipulis) adde gradum Latinitatis sic:

  • {{L1}} = Latinitas bona (si errores manent, emenda!)
  • {{L}} = Latinitas nondum censa (quaesumus, gradum definitivum da!)
  • {{L-1}} sive {{Latinitas|-1}} = Latinitas inspicienda
  • {{Latinitas|-2}} = Latinitas dubia
  • {{Latinitas|-3}} = Latinitas maxime dubia
  • {{Latinitas|-4}} = Latinitas corrigenda
  • {{Latinitas|-5}} = Latinitas maxime corrigenda

Si requiris indicem talium paginarum, habes:

In pagina nuper creata (et longiore quam stipula) adde semper gradum Latinitatis. Creator paginae minime {{L1}} addere debet: alii hunc gradum dare possunt. Creator paginae addere debet aut {{L}} aut gradum negativum (sicut {{Latinitas|-2}}).

Vide etiam recensere


Opes·et·commendationes·Vicipaediae·Latinae
Praefatio · De recensendo · Structura paginae · Hierarchia paginarum · De orthographia · De Latinitate · De nominibus propriis · De categoriis
Paginae desideratae · nuper mutatae · novae · non annexae · Omnes paginae · Categoriarum caput · arbor · Omnes categoriae · Categoriae paginarum admeliorandarum