Vicipaedia:De categoriis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hae sunt regulae propositae. Quaesumus, adiuva nos, has regulas confirmando, disputando, et imponendo in pagina disputationis.

Categoriarum usus recensere

Vicipaedia categorias habet ut greges paginarum, quae de rebus cognatis vel similibus disserunt, lectoribus et editoribus praebeat. Lectores ad categorias accedunt a pede paginae encyclopaedicae incipientes, seu arborem categoriarum navigantes, seu nexum a categoriis in aliis Vicipaediis repertis imprimentes.

Categoriae insuper editoribus indicant paginas hucusque carentes; e.g. e pagina Categoria:Auctores Anglici caret (die 2 Novembris 2010) pagina Iohannes Masefield. Ergo, nisi pagina de hac auctore imperfecte categorizatur, licet creare.

Ob has rationes, oportet categorias exstantes rite et pleniter in paginas inscribere: haec enim novos lectores paginis Vicipaedicis advectabit, editoribusque paginas hucusque carentes addere suadebit.

Quomodo oportet paginam in categorias dirigere recensere

Vide Vicipaedia:Structura paginae. Categoriae inscribuntur post omnem aliam rem sed ante nexus intervicios, lineis singularibus, sic: [[Categoria:Antarctica]].

  1. Paginam de rebus similibus reperi; categorias idoneas exstantes ex huius pede in paginam tuam adde; seu
  2. Arborem categoriarum navigans, categorias idoneas reperi et adde; seu
  3. Categorias idoneas, exstantibus similes, excogita, inscribe et postea crea (vide infra)
  4. Categorias generaliores reperi et inscribe pro tempore
  5. Categorias omnino novas excogita, inscribe et postea crea (vide infra)
  6. Formulam {{Dubcat}} in pedem paginae inscribe

Regulae categoriarum seligendarum recensere

Quomodo categorias exstantes reperiuntur recensere

  1. Categorias e paginis de eadem fere re disserentibus perlegere potes: si necesse sit, in eas imprime et per subcategorias et supercategorias naviga
  2. Categorias specialiores reperis si categoriam generalem quam cognoscis quaeris -- e.g. "Categoria:Plantae", "Categoria:Italia" -- et per subcategorias navigas
  3. Arboris categoriarum radicem reperis si in verbum "Categoriae" ad partem sinistram fenestrae imprimis

Quomodo categoriae creantur recensere

Cum primum categoriae non iam exstantis nomen [[Categoria:Flumina Antarcticae]] in paginam addis, illius categoriae nexus ruber videtur. Categoriam deinde oportet creare:

  1. In nexum rubrum imprime
  2. In pagina editoriali inscribe categoriarum "parentalium" (i.e. supercategoriarum iam exstantium) nexum: e.g. in novam categoriam Categoria:Flumina Antarcticae inscribis [[Categoria:Flumina]] et [[Categoria:Antarctica]]
  3. Reperi, si potes, categoriam similem in vicipaedia barbara, et nexum adde in paginam categoricam tuam, e.g. [[en:Category:Rivers of Antarctica]]
  4. Serva paginam novam tuam categoricam. Iam novae categoriae nexus videtur caeruleus
  5. Adde nexum respectivum in paginam categoricam barbaram si repperisti, e.g. in paginam categoricam Anglicam Category:Rivers of Antarctica adde [[la:Categoria:Flumina Antarcticae]]

Quomodo categoriae excogitantur et nominantur recensere

  1. Licet semper categorias exstantibus similes creare: e.g. iuxta categorias Categoria:Auctores Graeci et Categoria:Mortui 323 a.C.n. licet excogitare [[Categoria:Auctores Hetthaei]] et [[Categoria:Mortui 1452 a.C.n.]] si paginam relevantem creaveris
  2. Licet categorias omnino novas creare, sed:
    1. Oportet in novam categoriam ad minimum quattuor membra (paginas seu subcategorias) aut reperire aut e novo scribere
    2. Si novum paradigma categoriarum incipere vis (e.g. Categoria:Scholae comitatus Bedfordiensis, talibus categoriis non iam exstantibus) debes ante creationem disputare et utilitatem explicare
    3. Si de Latinitate seu de utilitate categoriae creandae dubitas, oportet ante creationem disputare
  3. Nomina categoriarum sunt pluralia si verbum plurale ad rem congruit: e.g. Categoria:Scriptores scaenici, Categoria:Reptilia, exceptis autem civitate (Categoria:Germania), loco (Categoria:Londinium), homine (Categoria:Albertus Einstein), genere biologico (Categoria:Triticum)
  4. Disputare de categoriis propositis licet seu apud paginam disputationis paginae respectivae, seu apud disputationem auctoris paginae, seu apud Tabernam; nexum ad disputationem licet in hac pagina addere
  5. Categoriae iam creatae moveri (sicut paginae moventur) non possunt; oportet delere et e novo creare

De variis categoriarum generibus recensere

De categoriis tuendis recensere

  • In categorias quae in serie categoriarum similium non inseruntur et vel unum vel duo membra, nec plura, continent, formulam "{{Inops}}" imponere licet; membrorum inopia manente et consensu categoriae retinentis carente, post septem dies delere licet
  • Categorias contra consensum creatas vel nominatas licet delere, membraque sub categoriis idoneis reinscribere

Vide etiam recensere

Disputationes de categoriis adhibendis et nominandis recensere

De seriebus variis categoriarum recensere

Hic est index imperfectus. Adde et comple si potes.

De categoriis singulis recensere

Hic est index imperfectus. Adde et comple si potes.

De categoriis creandis et utendis recensere

Hic est index imperfectus. Adde et comple si potes.

Nexus externi recensere

Compendium:
VP:CAT
Opes·et·commendationes·Vicipaediae·Latinae
Praefatio · De recensendo · Structura paginae · Hierarchia paginarum · De orthographia · De Latinitate · De nominibus propriis · De categoriis
Paginae desideratae · nuper mutatae · novae · non annexae · Omnes paginae · Categoriarum caput · arbor · Omnes categoriae · Categoriae paginarum admeliorandarum