Vicipaedia Latina
Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva)
Vicipaedia Latina est encyclopaedia generis quod vocatur vici et editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars Vicimediae Societatis. Iam habet 86 000 paginarum et fere 260 usores strenuos.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.
Secundum legem a Collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, novas Vicipaedias constituere non iam conceditur nisi linguis exaratae sint, quibus numerus sufficiens hominum loquantur idque a pueris, quod Vicipaediae propositum soli scientiae propagandae servire aiunt, non linguis servandis. Hac causa parum prudenti interposita Vicipaediam altera lingua classica, scilicet Graeca antiqua, scriptam recusaverunt. Verumtamen haec Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.
Index |
Quid sibi velit Vicipaedia Latina recensere
Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Agit Vicipaedia non solum neque imprimis de rebus antiquis, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis vici operibus eo tantum differt quod prorsus lingua utitur Latina.
Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas operas nostris diebus esse collatas in linguam qua, cum nemo sit diu qui tamquam patrio sermone loquatur, tum ne quidem scientiae disciplinae iam doctrinas suas exponant neque Romana Ecclesia ad opus Dei plerumque utatur.
Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae largiuntur augendae:
- ut colant antiquitatis mediique aevi hereditatem sublimem, quae certe peribit nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
- ut opes ferant eis, qui in scholis et universitatibus mundi Latinae linguae discendae aut docendae student.
- ut suam exerceant facultatem Latine scribendi et legendi.
- ut delectentur Latinitatis Ciceronianae admiratione atque aemulatione.
- quod hoc in studio occupatis placet res hodiernas vocibus antiquis explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter et interdum melius intellegi videantur.
- ut exstet vocabularium, quod omnibus facile sit inventu per interrete, cuius ope sciatur quo modo res hodiernae, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria Latine redduntur. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
- ut offerant notitias de rebus antiquis, quae locis veteribus laudatis rebusque ipso verbo originali designatis nonnunquam clarius illuminantur quam dissertationibus linguis popularibus conscriptis.
- quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρέργοις abiectis, valde placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret.
Historia numeri paginarum recensere
Historia Vicipaediae Latinae, anno 2002 coeptae.
Ex paginis Vicipaediae, prima edita fuit Mensis, die 25 Maii2002. Paginas "miliarias" supra reperis (* indicat paginam eodem die creatam sed fortasse non "miliariam").
De conventiculo vicipaedianorum recensere
4 Septembris 2010 habitum est Romae primum conventiculum Vicipaediae Latinae et vicipaediani quattuor ei interfuerunt.
Notae recensere
Vide etiam recensere
Nexus externi recensere
- Diagrammata Vicipaedianorum
- "Latin Lovers im Vatikan", Der Spiegel Online, die 28 Maii 2007; aliqua scripta de usu linguae Latinae in Vaticano, quae Vicipaediam breviter memorant (Theodisce).
- "Veni Vidi Wiki: Latin Isn't Dead On 'Vicipaedia'," Diurnum Murivicense, 29 Septembris 2007 (Anglice).
- "In praise of . . . Latin", The Guardian, die 3 Octobris 2007, (Anglice).
- "LETTER FROM LONDON: Guardian on the loo", The Daily Times Pakistanense, die 8 Octobris 2007, (Anglice).
| 2002, 25 Maii | initium | Mensis |
| 2003, 1 Maii | 635 paginae apud Vicipaediam Latinam | |
| 2003, 24 Maii | Mille paginae apud Vicipaediam Latinam | |
| 2004, 22 Martii | Duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2005, Maio | Tria milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2005, 27 Decembris | Quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Barchochebas |
| 2006, 6 Maii | Quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2006, 21 Augusti | Sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Biblia Duacensia |
| 2006, 14 Octobris | Septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2006, 26 Decembris | Octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2006, 29 Decembris | Novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2006, 29 Decembris | Decem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2007, 19 Ianuarii | Undecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2007, 15 Martii | Duodecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Hyacinthus * |
| 2007, 18 Maii | Tredecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Carolus XIV (rex Sueciae) |
| 2007, 16 Iulii | Quattuordecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Vosegus (praefectura Franciae) |
| 2007, 4 Septembris | Quindecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2007, 25 Octobris | Sedecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Finis Terrae * |
| 2007, 29 Novembris | Septendecim milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Lacrimae |
| 2008, 22 Ianuarii | Duodeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Sinus Guantanamus |
| 2008, 18 Martii | Undeviginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Optime noscitis (1854) |
| 2008, 8 Maii | Viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Glenties * |
| 2008, 25 Iunii | Mille et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Iacobus Ephraim Lovelock |
| 2008, 11 Augusti | Duo et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Prosimetrum * |
| 2008, 4 Octobris | Tria et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Fono (Samoa) * |
| 2008, 8 Novembris | Quattuor et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Stephanus Blancardus * |
| 2008, 21 Decembris | Quinque et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Eduardus Teller |
| 2009, 1 Februarii | Sex et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Acerrae (Transpadana) * |
| 2009, 19 Martii | Septem et viginti milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Alcmaeon |
| 2009, 3 Maii | Duodetriginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Legio VII Gemina |
| 2009, 21 Iunii | Undetriginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Acdestinae |
| 2009, 31 Iulii | Triginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Prigg v. Pennsylvania |
| 2009, 13 Septembris | Mille et triginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2009, 21 Octobris | Triginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Aemilius Portes Gil |
| 2009, 25 Novembris | Triginta tria milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Iecur Placentinum |
| 2009, 26 Decembris | Triginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Mukim |
| 2010, 23 Ianuarii | Triginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2010, 25 Ianuarii | Triginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Aikido |
| 2010, 26 Februarii | Triginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Punctum (mathematica) |
| 2010, 3 Aprilis | Triginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | |
| 2010, 5 Maii | Triginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Franciscus Henricus Cooney |
| 2010, 9 Iunii | Quadraginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Amphitruo (Plautus) |
| 2010, 18 Iulii | Mille et quadraginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | 1021 Flammario |
| 2010, 19 Iulii | Quadraginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Ishtar terra |
| 2010, 20 Iulii | Quadraginta tria milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | 2995 Taratuta |
| 2010, 26 Augusti | Quadraginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Contagio sexu transmissa |
| 2010, 24 Septembris | Quadraginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Veveyse |
| 2010, 30 Octobris | Quadraginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Lucius Aebutius T.f. Helva |
| 2010, 24 Novembris | Quadraginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Carolus I dux Brunsvicensis et Luneburgensis |
| 2010, 25 Decembris | Quadraginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Iberville Paroecia |
| 2011, 20 Ianuarii | Quadraginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Heliotropium |
| 2011, 11 Februarii | Quinquaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Cache Comitatus |
| 2011, 7 Martii | Mille et quinquaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Mercationes ad terminum |
| 2011, 3 Aprilis | Quinquaginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Mons Francus |
| 2011, 2 Maii | Quinquaginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Basaltes |
| 2011, 29 Maii | Quinquaginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Anemone blanda |
| 2011, 24 Iunii | Quinquaginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | E pluribus unum |
| 2011, 25 Iulii | Quinquaginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Chauvigné |
| 2011, 15 Augusti | Quinquaginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Sainte-Croix-Vallée-Française |
| 2011, 18 Septembris | Quinquaginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Blanche-Église |
| 2011, 9 Octobris | Quinquaginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Lieinix |
| 2011, 31 Octobris | Sexaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Maresches |
| 2011, 23 Novembris | Mille et sexaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Cléry (Sabaudia) |
| 2011, 16 Decembris | Sexaginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Revens |
| 2012, 7 Ianuarii | Sexaginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Caumont-sur-Garonne |
| 2012, 11 Ianuarii | Sexaginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | 3848 Analucia |
| 2012, 12 Ianuarii | Sexaginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | 4884 Bragaria |
| 2012, 12 Ianuarii | Sexaginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | 6132 Danielson |
| 2012, 12 Ianuarii | Sexaginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | 7472 Kumakiri |
| 2012, 13 Ianuarii | Sexaginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Monsempron-Libos |
| 2012, 22 Ianuarii | Sexaginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Iudaei Christiani |
| 2012, 14 Februarii | Septuaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Amabilius Pélissier |
| 2012, 7 Martii | Mille et Septuaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Heugueville-sur-Sienne |
| 2012, 27 Martii | Septuaginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Caumont |
| 2012, 19 Aprilis | Septuaginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Briffons |
| 2012, 11 Maii | Septuaginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Camburciacum |
| 2012, 5 Iunii | Septuaginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Catharina Franciae |
| 2012, 27 Iunii | Septuaginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Moshe Sanbar |
| 2012, 19 Iulii | Septuaginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Alilat |
| 2012, 14 Augusti | Septuaginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Stephanus Kiprotich |
| 2012, 10 Septembris | Septuaginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Le Mesnil-Benoist |
| 2012, 3 Octobris | Octoginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | PSY |
| 2012, 21 Octobris | Mille et Octoginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Deditio Anathae |
| 2012, 14 Novembris | Octoginta duo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Carthusia Papiensis (municipium) |
| 2012, 3 Decembris | Octoginta tres milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Mametz |
| 2012, 24 Decembris | Octoginta quattuor milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Pons Landulfi |
| 2013, 15 Ianuarii | Octoginta quinque milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Fanum Sanctae Paulinae |
| 2013, 6 Februarii | Octoginta sex milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Statismus |
| 2013, 28 Februarii | Octoginta septem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Saint-Amand-Magnazeix |
| 2013, 22 Martii | Octoginta octo milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Lain |
| 2013, 14 Aprilis | Octoginta novem milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Tauriac-de-Camarès |
| 2013, 6 Maii | Nonaginta milia paginarum apud Vicipaediam Latinam | Bouisse |











