Marcus Vitruvius Pollio

E Vicipaedia
(Redirectum de Vitruvius)
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Vitruvius Pollio fuit architectus et scriptor Romanus saeculi I a.C.n. Hodie notus est libro, qui de architectura disputat.

Architectus, munitor machinatorque qui eadem Augusti aetate vixit. Miles in Gallia, Hispania, Graeciaque C. Iulio Caesare duce fuit. Quo facto - ob famam eius - Augustus Vitruvio mandavit, ut machinas belli appararet. Huius officii gratia Vitruvius opus suum componere potuit, et etiam ita gratiam habuit, ut totum librum De architectura Augusto dedicaret. Liber De architectura inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines.

Bibliographiarecensere | fontem recensere

Nexus externirecensere | fontem recensere

Wikisource-logo.svg Vide Marcus Vitruvius Pollio apud Vicifontem.







Creative Commons License